← スエトニウス

ネロ

§26-29

夜間の狼藉と放蕩および性的奇行

ネロが身分を隠して夜な夜な街で暴力を振るう様子や、贅沢極まりない宴会、そして少年スポルスとの結婚や母親との近親相姦の噂、猟奇的な性癖について記述される。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§26

Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret naturae illa uitia, non aetatis esse.1 post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio, cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. quare numquam postea publico se illud horae2 sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam praetoris caput consauciauit.

わがまま、欲情、贅沢、貪欲、残虐さを、彼は最初は徐々に、隠れて、いわば若気の至りとして発揮したが、しかし当時から、それらが年齢ではなく本性の欠陥であることは誰の目にも疑いなかった。日没直後、彼はすぐにフェルト帽やかつらを頭にのせて居酒屋に入り込み、いたずら半分に、しかし多大なる害を及ぼしつつ、裏通りをうろつき回った。夕食から帰る人々を殴りつけ、抵抗する者を傷つけ、下水道に投げ込むのを常とし、さらには商店を押し破って略奪し、家の中にバザールを設けて、そこで獲得した獲物や、競売にかけられるべき戦利品の分け前を消費していた。そして、このような喧嘩の中で、しばしば目や命の危険に直面し、妻に手を出したある元老院議員階級の男から、もう少しで殴り殺されるところであった。そのため、その後は二度と、その時間帯に、護衛兵を離れた場所に密かに従わせることなしに公衆の面前に身をさらすことはなかった。昼間でも、彼は輿に乗って密かに劇場へ運ばれ、舞台の上の席から、パントマイム役者たちの暴動に、先導者であると同時に観客として加わっていた。そして、乱闘になり石や座席の破片で戦いが行われた際、彼自身も民衆の中に多くのものを投げつけ、さらには法務官の頭を負傷させることさえした。

§27

paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi cura ad maiora palam erupit. Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria. quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur insignes ganea et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde hortantium ut appelleret. indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit,3 alteri pluris aliquanto rosaria.

だが、欠点が徐々に強まるにつれて、彼はいたずらや隠れ家を捨て、隠そうともせずに公然と、より大きな悪行へと突き進んだ。彼は正午から真夜中まで宴会を引き延ばし、しばしば温水プールで、また夏には雪で冷やしたプールで生気を取り戻した。また時には、模擬海戦場やマルス広場、あるいはキルクス・マクシムスを閉鎖した上で、街中の娼婦たちや笛吹き女たちの奉仕を受けながら、公衆の面前で夕食をとることもあった。彼がテヴェレ川をオスティアへと下り、あるいはバイアエの湾を航行するときはいつでも、海岸や川岸に沿って配置された宿屋が用意され、そこは売春宿や、女主人を真似て彼を接岸させようとあちこちから誘う既婚女性たちの客引きで目立っていた。彼はまた、友人たちに宴会を命じたが、そのうちの一人にはターバンの宴会が400万セステルティウス、もう一人にはバラの宴会がそれよりいくらか多くかかった。

§28

Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim intulit. Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret,4 summissis consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent. puerum Sporum exectis testibus etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit; extatque cuiusdam non inscitus iocus "bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem habuisset uxorem." hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus est identidem exosculans. nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter concubinas recepit. olim etiam quotiens lectica cum matre ueheretur, libidinatum inceste ac maculis uestis proditum affirmant.

自由民の少年たちへの虐待や既婚女性との姦通にとどまらず、彼はウェスタの巫女ルブリアに暴行を加えた。解放奴隷のアクテについては、執政官経験者たちを買収して彼女が王家の血筋であると偽証させて、もう少しで正式な結婚を交わすところであった。去勢された少年スポルスを、女性の身体へと作り替えようと試みた上で、持参金を与え、花嫁のベールをかぶせ、婚礼の儀式を厳かに行い、大勢の介添えを伴って自分の元へ引き取り、妻として扱った。これについては、ある者の気の利いた冗談が残っている。「もし父ドミティウスがそのような妻を持っていたなら、人類にとっては幸いであったろうに」。このスポルスを、皇太后の装身具で飾り立て、輿に乗せ、ギリシアの巡回裁判や市場の周りで、また後にローマではシギラリアの周りで、彼は同行し、幾度も熱烈に口づけを交わした。また、彼が母親との同衾を求め、彼女の敵対者たちが、その傲慢で抑制のきかない女性がこのような寵愛によって勢力を得るのを恐れて、彼を思いとどまらせたことは、誰も疑わなかった。特に、アグリッピナに酷似していると噂される売春婦を側室の中に迎え入れてからはなおさらであった。かつて、母親とともに輿に乗るたびに、不義の情欲にふけり、衣服の汚れによってそれが露呈したと人々は主張している。

§29

Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse denupsit,5 uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus. ex nonnullis comperi persuasissimum habuisse eum "neminem hominem pudicum aut ulla corporis parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere"; ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.

彼は実に、自らの貞操を徹底的に貶め、ほぼすべての身体の部位を汚した挙句、ついには一種のゲームを考案した。それは、野獣の皮をかぶって檻から放たれ、杭に縛り付けられた男女の股間に襲いかかり、十分に狂暴に振る舞った後、解放奴隷ドリュポルスによって仕留められるというものであった。さらに、スポルスが彼に対してそうであったように、彼はこのドリュポルスに嫁ぎ、暴行を受ける処女の叫び声や悲鳴を模倣することさえした。一部の人々から私が得た情報によれば、彼は「貞潔な人間や、体のどの部分も汚れていない人間など一人もいない。ただ、多くの者が自分の欠陥を隠し、巧妙に覆い隠しているのだ」と固く信じていたという。それゆえ、彼の前で恥ずべき行為を自白した者に対しては、他のすべての過失をも許したのである。

構文注5 件
  1. 26.1naturae illa uitia, non aetatis esse

    naturae および aetatis は、非人称文の補語(叙述属格)として機能しており、「それらの欠陥は本性に属するものであり、年齢に属するものではない」という所有・帰属を意味する。

  2. 26.2illud horae

    時を示す対格(または部分属格を伴う副詞的対格)の慣用表現であり、「その時間帯に」または「その夜更けに」という意味になる。illud が中性対格で、horae が属格である。

  3. 27.3quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit

    価格の表現。mitellita は宴会の種類を示す女性単数主格で、自動詞 constitit(費用がかかった)の主語。quadragies sestertium は金額を表し、副詞 quadragies(40回、数詞と用いると10万倍を意味する)と属格複数 sestertium(セステルティウスの)の組み合わせで「400万セステルティウス」を意味する。

  4. 28.1paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret

    非人称構文 paulum abest quin + 接続法で、「〜することからほんの少ししか離れていなかった」、すなわち「もう少しで〜するところであった」という実現寸前の事態を表現する。

  5. 29.1cui etiam... ipse denupsit

    動詞 denubo(嫁ぐ、妻として結婚する)は、ラテン語の伝統で女性が嫁ぐ側であることを示すため、夫となる相手を与格(ここでは関係代名詞 cui)で取る。ネロ自身が受動的な妻の役割として結婚したことを強調する構文である。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-11-15)
  • 2026-11-15 AI校閲 — 注 1 件
urn:cts:latinLit:phi1348.abo016.humanitext-lat2:26-29