Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 克劳狄乌斯传 §38-41

克劳迪乌斯的失言健忘与学术研究

第 12 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

介绍了克劳迪乌斯为自己的易怒和愚行进行辩解的轶事,以及他极其健忘和粗心失言的种种事例。此外,还记述了他自年轻时起便热心从事的历史研究及发明三种新字母等学术活动。

§38irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore.
他深知自己的愤怒和易怒,并在敕令中为这两者进行辩护并加以区别,许诺前者将是短暂且无害的,而后者并非是不公正的。
Ostiensibus, quia sibi subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam dedit.
因奥斯蒂亚人在他沿台伯河而上时没有派小船前来迎候,他对此进行了严厉的斥责,甚至愤慨地写道自己被贬低到了普通私人的地位,但随后他又突然以一种近乎赔罪的方式宽恕了他们。
quosdam in publico parum tempestiue adeuntis manu sua reppulit.
有些人在公共场合不合时宜地接近他,被他亲手推开。
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
同样,他未予审理便将一名财务官的书记员和一名担任过法务官的元老院议员驱逐出境,而他们都是无辜的:因为前者在他还是私人时曾对他表现得过于无礼,而后者在担任市政官期间,违反禁令处罚了在他领地上出售熟食的佃户,并鞭打了出面干预的庄园管家。
qua de causa etiam coercitionem popinarum aedilibus ademit.
由于这个原因,他还剥夺了市政官对酒馆的处罚权。
Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index erat μωρῶν ἐπανάστασισ, argumentum autem stultitiam neminem fingere.
而且,他甚至没有隐瞒自己的愚蠢,并在一些简短的演说中证明,这是他在盖乌斯统治下故意装出来的,因为否则他就无法逃脱,也无法达到他所承担的地位;然而,他并没有说服人们,因为不久之后出版了一本书,书名叫《愚者的觉醒》,其论点是没有任何人能够装傻。
§39Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν.
在其他事情中,人们对他不仅健忘而且粗心大意感到惊讶,或者用希腊语来说,就是“心不在焉”和“盲目”。
occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit.
美萨里娜被杀后,在他于餐厅就座后不久,他询问女主人为什么不来。
multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos per nuntium increpuit.
对于许多被他判处死刑的人,他甚至在第二天就下令召集他们参加顾问会议或掷骰子游戏,并且当他们迟到时,他还通过使者责备他们是睡糊涂了。
ducturus contra fas Agrippinam uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque educatam praedicare.
当他准备违背天理娶阿格里皮娜为妻时,他在每一次演说中都不停地宣称她是他的女儿、他的养女,以及在他怀里出生和抚养长大的人。
adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem familiae Claudiae insertum.
当他准备将尼禄收归于自己的名下时,仿佛因为在已经有了一个成年儿子的情况下还要收养继子而受到的指责还不够似的,他一再宣扬克劳狄家族中从未有人是通过收养而加入的。
§40Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos, quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur.
的确,他在言语和行事中经常表现出如此巨大的疏忽,以至于人们认为他根本不知道也不去思考他是谁,在对谁说话,以及在什么时间和地点说话。
cum de laniis ac uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?' descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse petere.
当元老院讨论关于屠户和酒商的事情时,他在议事厅中惊呼道:“我求问你们,谁能不吃一小口肉而活下去呢? ”并描述了旧时小酒馆的繁荣,他说以前连他自己也经常去那里买酒。
de quaesturae quodam candidato inter causas suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
关于某位财务官候选人,他在推荐此人的理由中提到,该候选人的父亲曾在他生病时及时给他送过凉水。
inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me patronum non putant.
当一名女证人被带入元老院时,他说:“这个女人曾是我母亲的解放女奴和发型师,但她一直把我当作保护人;我之所以说这些,是因为在我家里至今还有一些人不把我当作保护人。
' sed et pro tribunali Ostiensibus quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos demereatur; si quem alium, et se liberum esse.
” 而且在法庭上,当奥斯蒂亚人公开向他祈求某事而他勃然大怒时,他大声喊道,他没有任何理由去讨好他们;如果别人是自由的,他也是自由的。
nam illa eius cotidiana et plane omnium horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε, multaque talia etiam priuatis deformia, nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus studiis dedito.
实际上,他那些日常的、甚至随时随地都在说的话是:“怎么,你觉得我像特勒革尼乌斯吗? ”以及“说话,不要动手”,还有许多此类言行,即使对于私人来说也是不雅的,更不用说对于一位既非不善辞令也非毫无学问、相反还执着于自由学术的元首了。
§41Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante, scribere adgressus est.
在年轻时,在提图斯·李维的鼓励以及苏尔皮基乌斯·弗拉乌斯的协助下,他开始撰写历史。
et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso.
当他第一次在众多听众面前进行朗读时,他艰难地读完,因为他自己常常感到兴致索然。
nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret.
因为在朗读开始时,由于某个人的肥胖压坏了几个长凳而引起了哄堂大笑,即使在骚乱平息之后,他也没能克制住自己,反而在间隔一段时间后不断想起这件事,并重新哈哈大笑起来。
in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue recitauit per lectorem.
在统治期间,他也写了极多的著作,并经常通过朗读员进行朗读。
initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris, sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre et ab auia.
不过,他将历史的开端定在独裁官恺撒被杀之后,但他也过渡到了较晚的时期,并从内战后的和平开始写起,因为他感到,在母亲和祖母的经常训斥下,他并没有获得自由且真实地传述较早历史的权力。
prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit.
关于前一个题材,他留下了两卷,关于后一个题材则留下了四十一卷。
composuit et 'de uita sua' octo uolumina, magis inepte quam ineleganter; item 'Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros' satis eruditam.
他还撰写了八卷的《自传》,内容与其说是不雅,不如说是愚蠢;同样,他还写了一部相当博学的《为西塞罗辩护以反驳阿西尼乌斯·加卢斯的书》。
nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime necessarias addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent.
他还新发明了三个字母,并由于它们显得极其必要而加入到古字母的数量中;当他还是私人时,他就曾出版过一本关于这些字母原理的书,不久他成为元首,便毫不费力地使它们也进入了日常使用。
extat talis scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.
这种写法在大多数书籍、日报以及工程的铭文中都有留存。

词汇与语法注释

  1. 38ut in ordinem se coactum conscriberet — 包含惯用表达 in ordinem cogi,意为“被降至普通私人的地位”。ut 从句作为同位语或结果从句,解释前文的 eaque cum inuidia(“带着那样的不满”)。
  2. 38quod aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit — 未来分词 euasurus 和 peruenturus 与 fuerit(用作助动词的 esse 的虚拟式完成时)相结合。伴随着条件副词 aliter(“否则”,即“如果他没有在盖乌斯统治下装傻”),它表示过去结果的不可能性(虚拟语气)。
  3. 40si quem alium, et se liberum esse — 间接引语中的条件句,在条件从句 si quem alium 之后省略了 liberum esse。它与主句的不定式短语 et se liberum esse(“自己也是自由的”)并列,整体取决于 uociferatus est(“大声叫喊”)。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 克劳狄乌斯传 §38-41. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo015.humanitext-lat2:38-41

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。