Humanitext Reader

苏维托尼乌斯 · 卡里古拉传 §49-52

威吓元老院、入城与身心疯狂特质

第 13 段,共 15 段 · 拉丁语

内容简介

本章节记述了卡里古拉对元老院施加威胁并以小凯旋式入城,死后被发现的屠杀计划和毒药箱,以及关于他生理与心理上的极度不稳定和怪异装束的详细描写。

§49aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo cinctus erat.
因此,当他在旅途中受到最高贵阶层(元老院)的使节恳求其加快行程时,他一边不停地拍打着腰间佩剑的剑柄,一边用最大的声音说:“我会去的,我会去的,它也与我同去。
edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et populo; nam se neque ciuem neque principem senatui amplius fore.
”他还宣布,他只向那些渴望他归来的人复归,即骑士阶层和民众;因为对于元老院,他将不再是公民,也不再是元首。
uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere.
他还禁止任何元老前来迎接他。
atque omisso uel dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit, ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque.
在取消或推迟了凯旋式后,他在自己的生日那天以小凯旋式(卵式凯旋)进入了罗马城;并在四个月内死去。 他曾敢于犯下巨大的罪行,且正策划着更大的恶行,因为他计划在预先杀害两个阶层中最优秀的成员后,迁往安提乌姆,继而迁往亚历山大。
quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat;
为了不让任何人对此产生怀疑,在他的秘密档案中发现了两本标题不同的册子,一本标着“剑”,另一本标着“短剑”;两本都包含着注定要死的人的名字和标记。
ambo nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena, quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos enectos aestus in proxima litora eiecit.
还发现了一个装满各种毒药的巨大箱子,这些毒药后来被克劳狄乌斯投入海中,据传污染了海水,杀死了许多鱼,死鱼被潮水冲到了附近的海岸上。
§50Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
他的身材高大,面色极其苍白,体型畸形,脖颈和双腿极细,眼睛和太阳穴凹陷,额头宽大而阴森,头发稀疏,头顶全秃,其余部分则多毛。
quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur.
因此,当他经过时,从高处向下张望,或者出于任何原因提起“山羊”这个词,都被视为是大罪且致命的。
uultum uero natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem terrorem ac formidinem.
他的面容天生恐怖丑陋,但他还故意在镜子前调整表情,以展现出各种恐怖和威吓,使其显得更加凶恶。
Valitudo ei neque corporis neque animi constitit.
他的身体和精神健康都不稳定。
puer comitiali morbo uexatus, in adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi, stare, colligere semet ac sufferre uix posset.
他小时候饱受癫痫折磨,青年时期虽能忍受劳苦,但有时会因突然的虚虚脱而几乎无法行走、站立、控制并支撑自己。
mentis ualitudinem et ipse senserat ac subinde de secessu deque purgando cerebro cogitauit.
他自己也察觉到了精神上的疾病,并经常考虑退隐和清理大脑。
creditur potionatus a Caesonia uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit.
据信,他的妻子卡埃索尼亚曾给他服用了春药,但这药却使他发了狂。
incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut qui inter ceteras pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit.
他尤其受到失眠的折磨;他每晚休息不超过三个小时,而且即使在这三个小时里也睡得不安稳,而是被各种奇特事物的幻影所惊吓,仿佛他曾在其他事物中看到大洋的形象在与他交谈。
ideoque magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.
因此,在夜晚的大部分时间里,由于失眠和躺卧的厌倦,他时而坐在床上,时而在极长的回廊中游荡,反复呼唤并等待着黎明。
§51Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia, summam confidentiam et contra nimium metum.
我将同一个人身上极其相反的缺点——极度的自信和相反的极度恐惧——归因于他的精神疾病,这并非没有道理。
nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub lectumque condere solebat.
因为这个如此蔑视神明的人,在听到最微弱的雷声和闪电时,往往会闭上眼睛、蒙住头,而如果雷电变大,他则习惯于从床上跳下来,躲到床底下。
peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus.
在西西里旅行中,他虽然大大嘲笑了各处的奇迹,但夜间却因埃特纳火山峰的烟雾和轰鸣而惊恐万状,突然从梅萨纳逃走。
aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus ac super capita hominum translatus est.
对待蛮族时他也极其气势汹汹,但当他乘马车在莱茵河彼岸经过狭窄通道和密集的军列时,有人说“如果敌人从什么地方出现,那将会有不小的恐慌”,他便立刻骑上马,急忙返回桥梁;当他发现桥梁挤满了仆役和行李时,因无法忍受等待,便通过人们的手和头顶被传送了过去。
mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
随后,即使在听到日耳曼尼亚叛乱的消息时,他也准备逃跑并为此装备舰队,并以唯一的安慰自宽:如果获胜者像辛布里人那样占领阿尔卑斯山脊,或者像以前的塞诺内斯人那样占领罗马城,海那边的属州至少还会留给自己;因此我相信,他的刺客们后来才产生了一个想法,在骚动的士兵中造谣说他因败仗的消极消息惊恐万状而自杀。
§52Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac denique humano semper usus est.
在衣服、鞋子以及其他装束上,他始终使用既非祖先也非公民、甚至非男性、乃至非人类的装束。
saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam Veneris cultu conspectus est.
他经常穿着带有刺绣和宝石的斗篷,戴着长袖和手镯在公开场合走动;有时身着丝绸和圆袍;时而穿沙滩凉鞋或高筒靴,时而穿侦察兵的军靴,有时穿女式便鞋;通常还带着黄金胡须,手持闪电、三叉戟或神使双蛇杖等神明标志,甚至还曾以维纳斯的装束出现。
triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.
在远征之前他就经常穿着凯旋式的礼服,有时还穿着从其陵墓中取出的亚历山大大帝的胸甲。

词汇与语法注释

  1. §49.1et hic mecum — “它也与我同去”;其中的“这/它”(hic)指代他当时正在拍打的剑柄(gladius)所代表的剑。
  2. §50.1hirsutus cetera — “其余部分则多毛”;`cetera` 是表示关系或范围的宾格(希腊式宾格),指身体的其他部分。
  3. §50.2potionatus... amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit — `quod` 是以 `medicamento` 为先行词的关系代词,而 `uerterit` 为虚拟式(表示特征或结果),意为“(药效)转变成狂乱”。
  4. §51.3ementiendi, ipsum sibi manus intulisse — `ementiendi` 是属格动名词,修饰 `consilium`(造谣的计划)。`ipsum sibi manus intulisse` 是宾格加不定式(ACI)结构,用作造谣的内容,意为“他自己对自己动了手(自杀)”。
  5. §52.1Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius — `repetitum` 是修饰 `thoracem` 的完成被动分词,意为“取回”或“取出”。`e conditorio eius` 中的 `eius` 指代亚历山大大帝。

引用这一段

苏维托尼乌斯, 卡里古拉传 §49-52. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1348.abo014.humanitext-lat2:49-52

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。