§31queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur;
他还常常公开抱怨他的时代状况,认为没有发生任何重大的公共灾难。
Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae optabat.
他说,阿古斯都的统治因瓦鲁斯的败战而令人难忘,提贝里乌斯的统治则因菲德奈观客席的崩塌而载入史册,而他自己的统治却因百事繁荣而面临被遗忘的危险;他一再渴望军队遭到屠杀、饥荒、瘟疫、火灾或大地的裂缝。
§32Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorum dictorumque saeuitia aderat.
即使在放松身心、沉湎于娱乐和宴会时,同样的言行残暴也如影随形。
saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat.
在他进餐或饮酒的眼前,常常进行残酷的拷问审讯,一名擅长斩首的士兵随心所欲地砍掉从看守所带出来的任何人的头颅。
Puteolis dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore inuitasset ad se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis remisque detrusit in mare.
在普特奥利,在举行我们曾提到过的他所设计的桥梁落成典礼时,他把许多人从岸边召集到身边,却突然将他们全部推入海中,并用撑杆和桨将一些抓住船舵的人推回深海。
Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
在罗马的一次公宴上,一个奴隶因从卧榻上剥下银薄片,他便立即将其交给处决人,砍掉其双手并挂在脖子上吊在胸前,由一个写着受罚原因的牌子引导着,在宴饮的人群中游街示众。
murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
一名来自训练所的鱼盔斗士用木剑与他交手,且自动倒地认输,他却用铁匕首将其刺死,并像胜利者那样手持椰子枝奔跑。
admota altaribus uictima succinctus poparum habitu elato alte malleo cultrarium mactauit.
当牺牲兽被带到祭坛前时,他身穿屠宰者的衣服,高高举起铁槌,砸死了手持祭刀的神官。
lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' inquit, 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'
在一次更为奢华的宴会上,他突然放声大笑,坐在他身旁的执政官们温和地询问他因何发笑,他说:“还能笑什么,不就是只要我一个点头,你们俩就会立刻被斩首吗?
§33inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis quasi etiam in gemitu praedulcem.
” 在各种戏谑中,当他站在朱庇特神像旁询问悲剧演员阿佩莱斯他们俩谁看起来更伟大时,因那人迟疑,他便用鞭子将其抽打得皮开肉绽,并不时赞美那人求饶的声音,说那声音即使在呻吟中也极其甜美。
quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur, addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero demetur.
每当他亲吻妻子或情妇的脖子时,总会加上一句:“只要我一下令,这么漂亮的脖子立刻就会被砍掉。
' quin et subinde iactabat exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.
”不仅如此,他还经常吹嘘,他甚至要用拷问来从他的卡埃索尼娅口中逼问出,自己为什么会如此深爱她。
§34Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui hominum genus grassatus est.
他还以不亚于其高傲和残暴的嫉妒和恶意,残害了几乎所有时代的整个人类。
statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut imaginem nisi consulto et auctore se poni.
名人们的雕像曾因场地狭窄而被阿古斯都从卡皮托利乌斯广场移至战神广场,他却将它们推倒并砸碎,以至于无法在保持铭文完好的情况下复原,并禁止此后在任何地方为任何在世的人设立雕像或肖像,除非经过他的商讨和批准。
cogitauit etiam de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni licuisset, qui eum e ciuitate quam constituebat eiecerit? sed et Vergili ac Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia neglegentemque carpebat.
他还考虑过废除霍美罗斯的诗歌,说为什么自己不能做柏拉图曾做过的事,柏拉图将霍美罗斯从他所建立的国家中驱逐了出去。 不仅如此,他差一点就将维吉尔和提图斯·李维的著作及肖像从所有图书馆中清除出去,他指责前者毫无才华且极度缺乏学识,指责后者在历史记述中冗长且疏忽。
de iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter eum.
关于法学家们,仿佛要彻底废除他们知识的一切效用,他经常吹嘘,凭赫拉克勒斯起誓,他要让他们除了顺从他以外无法做出任何回答。
§35uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen.
他剥夺了最显贵之人的古老家族徽章:剥夺了托尔夸图斯的项圈、辛辛那图斯的爱发,以及古老家系的格奈乌斯·庞培的“马格努斯”家族名。
Ptolemaeum, de quo rettuli, et arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae abollae animaduertit.
我之前提到过的托勒密,被从他的王国中召来并受到隆重接待,却被他突如其来地处死,没有别的原因,仅仅是因为在托勒密进入他所举办的见世物场内时,他注意到人们的目光因托勒密紫色斗篷的华丽光芒而转向了托勒密。
pulchros et comatos, quotiens sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat.
每当遇到美男子或长发者,他总会剃掉他们的后脑勺以使丑化。
erat Aesius Proculus patre primipilari, ob egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
有一位名叫埃西乌斯·普罗库鲁斯的男子,其父曾是首席百人队长,由于他非凡的体魄和英俊的外表而被称作“科洛塞罗斯”;他被突然从观众席上拉下来并带入沙场,与一名色雷斯斗士、接着又与一名重装斗士对决,当他两次获获胜后,他下令立即将其捆绑,套上破烂衣衫,在街巷中游街并向妇女们展示,然后予以斩首。
nullus denique tam abiectae condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret.
总之,没有一个人的身份如此卑微,命运如此凄惨,以至于他不去嫉妒其利益。
Nemorensi regi, quod multos iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit.
对于内米之王,因为他已担任神职多年,他暗中指使了一个更强壮的对手。
cum quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti sibi.
有一天在见世物中,战车斗士波里乌斯在获胜后释放了自己的奴隶,观众热烈地为之鼓掌,他便愤怒地从观众席中冲了出来,以至于踩到了托加的裙摆,从台阶上滚落下去,他愤怒地大喊,统治万民的罗马人民竟然为了一件极微不足道的事情,给一个角斗士比给神格化的皇帝们或是在场的自己更多的荣誉。