§36Pudicitiae neque suae neque alienae pepercit.
他既不珍视自己的贞操,也不珍视别人的贞操。
M. Lepidum, Mnesterem pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri.
据说,他通过互相通奸的关系,宠幸了马尔库斯·雷皮杜斯、默剧演员姆内斯特尔以及某些人质。
Valerius Catullus, consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam uociferatus est.
出身于执政官家族的年轻男子瓦莱里乌斯·卡图鲁斯甚至大声宣扬,皇帝曾被他奸污,且自己因与皇帝同榻而累酸了腰胁。
super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non temere ulla inlustriore femina abstinuit.
除了与姐妹们的近亲相亲以及对娼妓皮拉丽丝那人尽皆知的迷恋之外,他几乎没有对任何显贵妇人放过手。
quas plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore submitterent; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus.
他通常会将这些妇人与她们的丈夫一同邀请来共进晚餐,当她们从他的脚边经过时,他便像买卖奴隶的商人一样,仔细而缓慢地审视她们,如果有人因羞耻而低头,他甚至会用手抬起她们的脸;随后,每当他高兴时,便离开宴席,把最合意的一位单独召到别处,不久便带着依然清晰可见的纵欲痕迹返回,要么公开赞美,要么公开贬低,逐一列举她身体及交欢的优缺点。
quibusdam absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.
他甚至以一些不在场的丈夫的名义,亲自向其妻子发送休书,并下令将此事照样记录在公文日记中。
§37Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem.
在挥霍无度的开销上,他超越了所有浪荡子的想象力,发明了新型的沐浴法以及最匪夷所思的食物和宴席:用温热和冰冷的香油沐浴,吞服在醋中溶解的极珍贵的珍珠,给宾客们呈上用黄金制作的面包和配菜,并经常宣称,人要么应当节俭,要么应当做凯撒。
quin et nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in plebem.
不仅如此,他还连续几天从朱里亚巴西利卡的房顶向平民撒下巨额钱币。
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret.
他还建造了十级桨的利布尔尼亚战船,船尾镶嵌着宝石,帆色斑斓,内部拥有宽敞的浴室、回廊和餐厅,甚至还种植着各种各样的葡萄藤和果树;他白天便躺在船上,在歌舞和合奏的陪伴下,巡游于坎帕尼亚的海岸。
in extructionibus praetoriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur.
在建造行宫和别墅时,他抛弃了一切理性,最渴望实现的莫过于那些被逆转为不可能实现的事。
et iactae itaque moles infesto ac profundo mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
因此,他在汹涌深邃的大海中修筑堤坝,凿平最坚硬的燧石岩,用土方将平地垫高至山岭的高度,通过开挖将山脊铲平,这一切确实是以令人难以置信的速度完成的,因为拖延的罪过是要用脑袋来偿还的。
ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.
且不说细节,他在不到一整年的时间里,就挥霍光了提贝里乌斯·凯撒留下的全部二十七亿塞斯特尔提乌斯的巨额财富。
§38Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et exquisitissimo calumniarum et auctionum et uectigalium genere.
因此,在财富耗尽且陷入贫困后,他便通过各种最精致的诬告、竞卖和征税手段,将心思转到了掠夺上。
negabat iure ciuitatem Romanam usurpare eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum;
他声称,那些祖先曾为自己及后代求得罗马公民权的人,除非他们是直接的儿子,否则便是在非法享有公民权;因为他说,“后代”一词不应被理解为超出这一层关系。
prolataque Diuorum Iuli et Augusti diplomata ut uetera et obsoleta deflabat.
当人们出示神君尤里乌斯和阿古斯都的特许状时,他便把它们当作古旧过时之物而予以否定。
arguebat et perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi accessisset.
他还指责那些此后因任何原因资产有所增加的人,称他们的财产申报申报得不实。
testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana, quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse.
他将那些自提贝里乌斯统治初期以来既未指定提贝里乌斯也未指定他为继承人的首席百人队长的遗言书,作为忘恩负义之物予以废除;对于其他所有人的遗言书也同样如此,只要有人声称其生前曾打算让凯撒做继承人,他就将其一律视为无效且虚妄。
quo metu iniecto cum iam et ab ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur, derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas matteas misit.
由于灌输了这种恐惧,以至于陌生人在朋友中、父母在儿女中都公开指定他为继承人,他却称他们为“戏弄者”,因为他们在指定继承人之后居然还继续活着;他给其中许多人送去了下毒的珍馐。
cognoscebat autem de talibus causis, taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur.
此外,他在审理此类案件时,会预先设定一个他坐镇所要筹集到的款项数额,只有在筹足之后他才会起立离席。
ac ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum egisset, dum ea meridiaret.
他连极小的延迟都无法忍受,有一次凭着一个判决便一同判处了四十多名犯有不同罪行的被告,并在卡埃索尼娅午睡醒来时向她夸耀,在她睡午觉的时候自己办成了多少大事。
Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum subiecit ac uenditauit, exquirens per se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti uenas sibi inciderent.
他宣布举行竞卖,将所有见世物的残余物品予以拍卖,亲自抬高价格并一味追加,以至于有些人被迫以天价买下某些东西,在被剥夺了财产之后割脉自杀。
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
有一件广为人知的事:当阿波尼乌斯·萨图尔尼努斯在旁听席上打瞌睡时,盖乌斯示意拍卖员不要放过这位因频繁摇头晃脑而朝他点头的前裁判官,直到在本人毫不知情的情况下,十三名角斗士以九百万塞斯特尔提乌斯的价格判归他所有,竞价才告结束。