§22Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt.
迄今为止,仿佛是在记叙一位皇帝,而其余的部分,则必须当作是在记叙一个怪物来叙述。
Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis, exclamauit:
εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς.
在采用了若干别名之后——因为他被称为“虔诚者”、“军营之子”、“军队之父”以及“至善至美的凯撒”——当他偶然听到为了尽礼而来到罗马城的诸王,在宴席上争论各自家族的高贵出身时,他大喊道: “愿有一位统治者,一位国王。
nec multum afuit quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
” 并且,他差一点就当场戴上王冠,将元首制的体裁转变为王政的形式。
uerum admonitus et principum et regum se excessisse fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia, quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos, medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
然而,在被提醒自己已经超越了元首和国王的顶峰之后,他从此开始为自己声称神圣的威严;他下令将那些在宗教和艺术上极其著名的神像(其中有奥林匹亚的朱庇特神像)从希腊运来,以便砍掉神像的头部而换上自己的头像;他将帕拉蒂乌姆宫的一部分一直延伸到广场,并将卡斯托尔和波鲁克斯的神殿改建为前庭,自己经常站在那对兄弟神明之间,向来访者展示自己作为他们中间被崇拜的对象;有些人甚至称他为“拉提乌姆的朱庇特”而向他致敬。
templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et excogitatissimas hostias instituit.
他还为自己的神格建立了一座专属的神殿,并设立了祭司和极其讲究的牺牲。
in templo simulacrum stabat aureum iconicum amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur.
神殿里立着一尊等身比例的黄金神像,每天都穿上与他自己所穿相同的衣服。
magisteria sacerdotii ditissimus quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant.
最富有的人们以极大的野心和最高的价格竞相轮流购买祭司长的职位。
hostiae erant phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per singulos dies immolarentur.
牺牲是红鹳、孔雀、松鸡、珍珠鸡、 Numidian 珍珠鸡和雉鸡,每天按种类轮流献祭。
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis.
夜里,他不断邀请满月和明月来拥抱同床;白天,他则与卡皮托利努斯的朱庇特秘密交谈,时而低声私语并轮流倾听,时而大声说话且不免争吵。
nam uox comminantis audita est:
ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ, donec exoratus, ut referebat, et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium Capitoliumque coniunxit.
因为听到了他威胁的声音: “要么你把我抱起来,要么我把你抱起来,” 直到最后,正如他自己所说,他被请求并被主动邀请同住,于是在神君奥古斯都神殿上架起一座桥梁,将帕拉蒂乌姆和卡皮托利努斯连接了起来。
mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus fundamenta iecit.
不久,为了能住得更近,他在卡皮托利努斯广场上打下了新宅的奠基。
§23Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
他既不希望被相信也不希望被说成是阿格里帕的孙子,因为后者出身低微;如果有任何人无论是在演讲中还是在诗歌中将他列入凯撒家族的肖像中,他就会大发雷霆。
praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset, procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Siculasque uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
他还宣称,自己的母亲是奥古斯都与其女儿朱莉娅近亲通奸所生的后代;他不满足于对奥古斯都的这种攻击,还禁止在庄严的节日里庆祝亚克兴和西西里的胜利,认为这些胜利对罗马人民是致命且灾难性的。
Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium Lurconem Romae honoribus functum.
他一再称曾祖母莉维娅·奥古斯塔为“穿着托加的乌利塞斯”,甚至敢于在给元老院的一封信中指责她出身低微,仿佛她是由一个当过丰迪地方议员的外祖父所生,尽管从公共文献中可以确定奥菲迪乌斯·鲁尔科在罗马担任过官职。
auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
对祖母安东尼娅请求私下会面的要求,他予以拒绝,除非有近卫军长官马克罗在场;通过这类侮辱和折磨,他成为了她死亡的原因,尽管正如某些人所认为的那样,他也给她下了毒;而对死去的她,他没有给予任何荣誉,并从餐厅眺望着燃烧的火葬堆。
fratrem Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates accideret, remansisset, ille antidotum oboluisset, quasi ad praecauenda uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi, et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset.
他通过突然派出一名军事护民官,杀害了毫无防备的弟弟提贝里乌斯;他同样逼迫岳父西拉努斯自杀,用剃刀割断喉咙;他对两者都加了罪名:对后者(西拉努斯),是因为在自己驶入波涛汹涌的大海时没有跟随,而是留下来,寄希望于如果自己在风暴中发生意外就夺取城市;对前者(提贝里乌斯),是因为他身上有解毒剂的气味,仿佛是为了防范他的毒药而服用的;然而,西拉努斯只是为了避免无法忍受的晕船和航海的痛苦,而提贝里乌斯则是由于不断加重的咳嗽而使用了药物。
nam Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.
至于叔叔克劳狄乌斯,他保留他只是为了当成笑柄。