§24Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.
他与自己所有的姐妹都通奸过,并且在宾客满座的宴会上,当妻子躺在上方席位时,他让姐妹们轮流坐在他下方的席位。
ex iis Drusillam uitiasse uirginem praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger instituit.
在她们当中,据信他在还是个穿着童子宽边托加(toga praetexta)的少年时就夺去了德鲁西拉的童贞,甚至曾被与他们共同生活在一起的祖母安东尼娅当场撞见与她同床;后来,他把她从已嫁给的前执政官卢基乌斯·卡西乌斯·隆吉努斯那里抢走,公开将她当作正妻对待;当他生病时,甚至指定她为自己财产和帝国的继承人。
eadem defuncta iustitium indixit, in quo risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit.
她去世后,他宣布了国丧,在此期间,欢笑、沐浴、与父母或配偶及子女一同进餐皆属死罪。
ac maeroris impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam, Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per numen Drusillae deierauit.
他因无法忍受悲痛,夜间突然逃离罗马,穿过坎帕尼亚,前往叙拉古,随后又从那里匆忙返回,任由胡须和头发蓬乱生长;此后,无论在多么重大的事务中,甚至在人民大会的集会或士兵面前,除非奉德鲁西拉的神灵起誓,否则他绝不立誓。
reliquas sorores nec cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.
他对剩下的姐妹既没有那么大的情欲,也没有什么尊重,甚至经常把她们供自己的男宠们蹂躏;因此,在埃米利乌斯·雷比达的案件中,他极容易地将她们作为奸妇以及针对他的阴谋共犯予以定罪,不仅公布了通过欺骗和强暴手段获取的她们所有人的亲笔信,还将为谋杀他而准备的三柄剑,附上铭文奉献给了复仇者玛尔斯。
§25Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
他缔结婚姻、解除婚姻还是维持婚姻更为可耻,这并不容易分辨。
Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum prioris mariti tempore medio uidebatur.
当利维娅·奥雷斯蒂拉嫁给盖乌斯·皮索时,他本人也来出席婚礼,却下令将新娘带回自己家中,在几天内将她休弃,并在两年后将她流放,因为她在此期间似乎重新与前夫同房。
alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
另有人记载,他受邀参加婚宴时,曾对坐在对面的皮索喝道:“别碰我的妻子! ”并随即带她离开了宴会,次日便发布告示称,自己效法罗穆路斯和奥古斯都的先例,寻得了一门婚姻。
Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto cuiusquam in perpetuum coitu.
至于洛里娅·保利娜,她当时已嫁给率领军队的前执政官盖乌斯·曼米乌斯,因有人提及她的祖母曾是绝色美人,他便突然将她从属州召回,将其从丈夫手中夺走并与自己结合,不久又将她休掉,并永久禁止她与任何人同房。
Caesoniam neque facie insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
凯索尼娅既没有出众的容貌,也已不再年轻,且已是另一个男人的三个女儿的母亲,但她极其奢靡放荡,他却对她爱得更加炽热和持久,以至于经常让她披上希腊式斗篷、手持轻盾、戴上头盔,骑马并排在身侧向士兵们展示,对朋友们甚至展示她赤裸的身体。
uxorio nomine dignatus est †quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se eius et patrem infantis ex ea natae.
当她生产后,他便赐予她妻子的名号,在同一天里既宣布自己是她的丈夫,又宣布自己是她所生婴儿的父亲。
infantem autem, Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio imposuit alendamque et instituendam commendauit.
至于那个被命名为尤利娅·德鲁西拉的婴儿,他抱着她走遍所有女神的神殿,将她放在弥涅尔瓦的怀里,托付给她抚养和教育。
nec ullo firmiore indicio sui seminis esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.
他认为,证明这孩子是他亲生骨肉的最有力凭证莫过于她的凶残,她当时的凶残已达到如此地步,竟会用充满敌意的手指去抓扯与她一同玩耍的其他婴儿的脸和眼睛。
§26leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum regis Iubae filium, consobrinum suum—erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos—et in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. adiutores imperii: quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.
将他对待亲属和朋友的方式添加到这些事迹中,或许显得微不足道且索然无味:如尤巴王之子、他的表兄弟普托勒麦乌斯——因为他也是马克·安东尼通过其女塞勒涅所生的外孙——尤其是马克罗本人以及恩尼亚本人,这些夺取帝位的助手;对于所有这些人,由于亲属关系的权利和他们的功绩,得到的报偿却是血淋淋的死亡。
Nihilo reuerentior leniorue erga senatum, quosdam summis honoribus functos ad essedum sibi currere togatos per aliquot passuum milia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes stare succinctos linteo passus est; alios cum clam interemisset, citare nihilo minus ut uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus.
他对元老院同样毫无敬意,也无温和之意。 他听任一些曾担任最高官职的人,身穿托加随他的双轮马车奔跑数英里,并在他用餐时,有时站在卧榻旁,有时站在脚边,腰间围着麻布侍立;对于另一些被他秘密处死的人,他仍继续传唤他们,仿佛他们还活着,几天后又谎称他们是自杀身亡。
consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum fuitque per triduum sine summa potestate res p.
由于执政官们忘记就他的生日发布告示,他便撤销了他们的官职,致使国家有三天时间处于没有最高权力的状态。
quaestorem suum in coniuratione nominatum flagellauit ueste detracta subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi insisterent.
他自己的财务官因在阴谋中被点名,他剥光其衣服,并将衣服垫在士兵们脚下,以便他们站稳了用力鞭打,对其施以笞刑。
Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines.
他以同样的傲慢和暴虐对待其他阶层。
inquietatus fremitu gratuita in circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit; elisi per eum tumultum uiginti amplius equites R., totidem matronae, super innumeram turbam ceteram.
因厌烦那些从半夜起就占领马戏场免费座位之人的喧闹声,他用大棒将他们全部驱逐;在那场混乱中,有二十多位罗马骑士和同等数量的贵妇被踩踏致死,此外还有无数其他平民。
scaenicis ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens, decimas maturius dabat, ut equestria ab infimo quoque occuparentur.
在戏剧演出中,为了制造平民与骑士之间的矛盾,他提前发放免费入场券,以便骑士席位也被最下层的人占满。
gladiatorio munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, †quoque paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua corporis subiciebat.
在角斗表演中,他有时在烈日最猛烈时拉开遮阳蓬,禁止任何人离开,并撤去常规的装备,将病弱的野兽、最廉价且老朽的角斗士,以及模拟角斗者和以品行端正著称但身体有显著残疾的家父们投入场中。
ac nonnumquam horreis praeclusis populo famem indixit.
有时他甚至关闭粮仓,使人民遭受饥荒。