§17Consulatus quattuor gessit, primum ex Kal. Iul. per duos menses, secundum ex Kal. Ian. per XXX dies, tertium usque in Idus Ian. , quartum usque septimum Idus easdem.
他曾四次担任执政官:第一次自七月一日起,为期两个月;第二次自一月一日起,为期三十天;第三次直到一月十三日;第四次直到同月十三日的前七天(即一月七日)。
ex omnibus duos nouissimos coniunxit.
在所有这些任期中,他将最后两次连续接任。
tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam opinantur superbia neglegentiaue, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam rescisse absens non potuerat.
然而,他在卢格杜努姆独自就任了第三次执政官,这并非如某些人所认为的是出于傲慢或疏忽,而是因为他当时不在场,无法得知他的同僚在一月一日前夕已经去世。
congiarium populo bis dedit trecenos sestertios, totiens abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus ac liberis utrorumque;
他曾两次向人民发放每人三百塞斯特尔提乌斯的赏金,并同样两次向元老院和骑士阶级,甚至包括他们双方的妻子和儿女,提供了极其丰盛的宴席。
posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac pueris fascias purpurae ac conchylii distribuit.
在后一次宴席上,他此外还向男子分发了用于广场的礼服,向妇女和儿童分发了紫色和深红色的带子。
et ut laetitiam publicam in perpetuum quoque augeret, adiecit diem Saturnalibus appellauitque Iuuenalem.
为了使公众的欢乐也能永久增加,他在萨图尔纳利亚节中增加了一天,并称之为“青年节”。
§18Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
他举办了数次角斗士表演,部分在陶鲁斯圆形剧场,部分在萨埃普塔,并在其中加入了从非洲和坎帕尼亚两地选拔出来的最优秀的拳击手队伍。
neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus aut amicis praesidendi munus iniunxit.
他自己并不总是亲自主持这些表演,而是不时将主持的职责委派给政务官或朋友们。
scaenicos ludos et assidue et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et nocturnos accensis tota urbe luminibus.
他经常在许多地方举办各种类型的戏剧比赛,有一次甚至在夜间,点亮了整个城市的灯火进行。
sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim diuisit;
他还分发了各种物品的礼券,并向每人分发了带有配菜的便当面包篮。
qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes suas misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem designabat.
在这场宴席上,对于坐在他对面吃得格外高兴和香甜的一位罗马骑士,他送去了属于自己的那份食物;并且因为同样的原因,他向一位元老院议员送去了诏书,破格任命其为法务官。
edidit et circenses plurimos a mane ad uesperam interiecta modo Africanarum uenatione modo Troiae decursione, et quosdam praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordine aurigantibus.
他还举办了极多的马车竞技,从清晨一直持续到黄昏,其间不时穿插非洲野兽狩猎和特洛伊游戏。 有些特别的竞技,竞技场的地面上撒满了红丹和金绿石粉末,且除了元老院阶级的成员外,不准任何人驾驶马车。
commisit et subitos, cum e Gelotiana apparatum circi prospicientem pauci ex proximis Maenianis postulassent.
当他在格洛蒂亚纳宫观看竞技场的准备工作时,附近阳台上的少数人请求进行比赛,他便也临时举行了即兴的比赛。
§19Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit.
此外,他还构想了一种新奇且前所未闻的表演。
nam Baiarum medium interuallum †Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad ancoras conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam.
因为他用一座桥梁将拜埃与普特奥利突堤之间的距离——大约三千六百步的距离——连接了起来。 他从各处征集了货船,将其排成双列并锚定,在上面铺上泥土,并整修成阿ッピア大道的样子。
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
连续两天,他在这座桥上往返穿梭:第一天,他骑着佩戴饰件的骏马,戴着橡叶冠,拿着圆形盾和剑,披着金线织成的斗篷;第二天,他装扮成马车夫,驾着由一对名马牵引的双轮马车,将帕提亚人质中的少年达雷奥斯置于自己身前,由亲卫队的队伍伴随,并由乘着战车的友人随从们陪同。
scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret.
我知道大多数人认为,盖乌斯构想出这样一座桥是为了效仿クセルクセス,后者曾令人惊叹地在稍窄的赫勒斯滂海峡上架设桥梁;另一些人则认为,他是为了用某种巨大工程的名声,来震慑他所威胁的日耳曼尼亚和不列颠。
sed auum meum narrantem puer audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.
但是,我小时候听我祖父说,宫廷核心亲信透露的工程原因在于,占星术士色拉西洛斯曾对为后继者焦虑且更倾向于亲孙子的提贝里乌斯断言,盖乌斯能当上皇帝的可能性,绝不会比他骑马穿过拜埃海湾的可能性更大。
§20Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem, qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.
他还在国外举办了表演:在西西里的叙拉古举办了雅典式的戏剧,在高卢的卢格杜努姆举办了混合比赛;但在这里,他也举行了希腊语和拉丁语雄辩术的比赛,据传在这场比赛中,失败者必须向胜利者提供奖品,并且被迫为胜利者撰写颂词;而那些最令人不满的人,则被命令用海绵或自己的舌头擦掉自己的作品,除非他们更愿意遭受戒尺的惩罚或被淹死在附近的河里。
§21Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit.
他完成了在提贝里乌斯统治下半完成的建筑:奥古斯都神庙和庞培大剧场。
incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est.
此外,他在蒂布尔地区动工兴建了输水道,并在萨埃普塔旁兴建了圆形剧场。 在这些工程中,前者由他的继任者克劳狄乌斯完成,后者则被废弃。
Syracusis conlapsa uetustate moenia deorumque aedes refectae.
在叙拉古,因年代久远而倒塌的城墙和神庙得到了修复。
destinauerat et Sami Polycratis regiam restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.
他还曾计划重建萨摩斯岛波利克拉特斯的宫殿,完成米利都的迪迪梅乌姆神庙,在阿尔卑斯山脉的山脊上建立一座城市,但最重要的是在阿开亚开凿地峡,并且已经派了一名退役首席百人队长去测量这项工程。