Humanitext Reader

尤维纳利斯 · 讽刺诗集 §5.90-5.173

盛宴上的膳食分歧与门客的屈辱

第 12 段,共 50 段 · 拉丁语

内容简介

诗人描绘了主人与宾客在海鲜、菌类及水果待遇上的极端差距,揭露了门客们为了微薄的食物而忍受屈辱的悲惨境遇。他最终得出结论,甘受此类侮辱的人只配像小丑一样被对待。

§5.90propter quod Romae cum Boccare nemo lavatur, §5.91quod tutos etiam facit a serpentibus atris.
正因如此,在罗马没人愿意和博卡尔一起洗澡,这甚至能让人免受黑蛇的伤害。
§5.92Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem §5.93Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est §5.94et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, §5.95retibus adsiduis penitus scrutante macello §5.96proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, §5.97instruit ergo focum provincia, sumitur illinc §5.98quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
主人享用的是由科西嘉送来的,或是由陶罗梅尼乌姆的悬崖送来的红鱼,因为当我们的海产已被捕捞殆尽,在口腹之欲肆虐之际,我们自己的海产已经匮乏,市场用连绵不断的网彻底搜寻邻近的水域,我们亦不容许第勒尼安海的鱼类长大;因此,属州供应了厨房,从那里采购了遗产猎人莱纳斯所买、奥蕾莉亚所卖的东西。
§5.99Virroni muraena datur, quae maxima venit §5.100gurgite de Siculo; nam dum se continet Auster, §5.101dum sedet et siccat madidas in carcere pinnas, §5.102contemnunt mediam temeraria lina Charybdim.
维罗得到的是一条极其巨大的海鳝,它来自西西里深渊;因为当南风克制着自己、坐在监牢里晾干受潮的羽翼时,鲁莽的渔网连卡律布狄斯的深渊中心也不放在眼里。
§5.103vos anguilla manet longae cognata colubrae, §5.104aut glacie aspersus maculis Tiberinus, et ipse §5.105vernula riparum, pinguis torrente cloaca. §5.106et solitus mediae cryptam penetrare Suburae.
等待你们的则是长蛇的亲戚——鳗鱼,或是身上布满冰霜斑点的台伯河鱼,它本身就是岸边的土生奴隶,在奔流的阴沟里养得肥胖,惯于钻入苏布拉市中心暗渠的货色。
§5.107Ipsi pauca velim, facilem si praebeat aurem.
若他肯洗耳恭听,我倒想对主人自己说几句。
§5.108‘nemo petit, modicis quae mittebantur amicis §5.109a Seneca, quae Piso bonus, quae Cotta solebat §5.110largiri; namque et titulis et fascibus olim
“没有人要求当年塞内卡送给普通朋友的、或者好人皮索、科塔常常慷慨赏赐的东西;因为在从前,慷慨施予的荣耀被认为远胜于功名和执政官的权标。
§5.111maior habebatur donandi gloria, solum §5.112poscimus ut cenes civiliter, hoc face et esto, §5.113esto, ut nunc multi, dives tibi, pauper amicis.
我们只要求你像对待同胞市民一样款待我们;做到这一点,并且,就像现在许多人一样,对自己富有,对朋友吝啬吧。
§5.114Anseris ante ipsum magni iecur, anseribus par §5.115altilis, et flavi dignus ferro Meleagri §5.116spumat aper.
” 摆在主人面前的是一只大鹅的肝脏,和一只大如鹅的肥鸡,还有一头配得上金发梅莱阿格之矛的、吐着白沫的野猪。
post hunc tradentur tubera, si ver §5.117tunc erit et facient optata tonitrua cenas §5.118maiores.
在此之后,若是正值春季,且令人期待的雷雨能让宴席变得更丰盛的话。
tibi habe frumentum, Alledius inquit, §5.119o Libye, disiunge boves, dum tubera mittas.
“把你的麦子留给自己吧,利比亚,”阿莱迪乌斯说, “只要你送来松露,解开你的牛轭也无妨。
§5.120Structorem interea, nequa indignatio desit, §5.121saltantem spectes et chironomunta volanti §5.122cultello, donec peragat dictata magistri §5.123omnia; nec minimo sane discrimine refert, §5.124quo gestu lepores et quo gallina secetur.
” 与此同时,为了不让任何屈辱缺席,你将看着切肉侍从一边跳着舞,一边挥舞着飞动的飞刀,直到他完成了主人的所有吩咐;事实上,这绝非无足轻重的小事—— 用何种姿态切开野兔,又用何种姿态解剖母鸡。
§5.125duceris planta velut ictus ab Hercule Cacus §5.126et ponere foris, si quid temptaveris umquam §5.127hiscere, tamquam habeas tria nomina, quando propinat
你会被拖着脚拉出去,就像被赫拉克勒斯痛击后的卡库斯一样,并被扔到门外,如果你敢尝试牙牙学语,仿佛你拥有三个名字一样。
§5.128Virro tibi, sumitve tuis contacta labellis
维罗何时曾向你敬酒,或是接过沾过你双唇的杯子?
§5.129pocula? quis vestrum temerarius usque adeo, quis §5.130perditus, ut dicat regi bibe ? plurima sunt quae
你们之中谁会如此鲁莽,谁会如此走投无路,竟敢对主子说“喝吧”?
§5.131non audent homines perfusa dicere laena.
有太多的话,披着破旧斗篷的人是不敢说出口的。
§5.132quadringenta tibi si quis deus aut similis dis §5.133et melior fatis donaret homuncio, quantus, §5.134ex nihilo, quantus fieres Virronis amicus!
如果有某个神明,或是像神一样、却比命运更仁慈的凡夫俗子,赠予你四十万塞斯特斯,从无名之辈,你将一跃成为维罗多么伟大的朋友!
§5.135‘da Trebio, pone ad Trebium.
“给特雷比乌斯,端给特雷比乌斯。
vis, frater, ab ipsis
老兄,你想尝尝这内脏吗?
§5.136ilibus?’ o nummi, vobis hunc praestat honorem, §5.137vos estis fratres, dominus tamen et domini rex
”哦,金钱啊,他是向你致敬,你们才是兄弟。
§5.138si vis tu fieri, nullus tibi parvolus aula §5.139luserit Aeneas nec filia dulcior illo; §5.140iucundum et carum sterilis facit uxor amicum.
然而,如果你自己想成为主人,甚至主子的主子,那么你的庭院里决不能有小小埃涅阿斯在玩耍,也不能有比他更可爱的女儿;一个不生育的妻子才会让人成为受欢迎、受宠爱的朋友。
§5.141sed tua nunc Mycale pariat licet et pueros tres §5.142in gremium patris fundat semel, ipse loquaci §5.143gaudebit nido, viridem thoraca iubebit §5.144adferri minimasque nuces assemque rogatum, §5.145ad mensam quotiens parasitus venerit infans.
但即使如今你的米卡莱生了孩子,并且一次性将三个男孩送进父亲的怀抱,他自己也会为这喧闹的 “雏巢”而高兴;他会吩咐送去绿色的胸甲、极小的坚果以及被讨要的一枚小钱,每当那寄生的小儿走到他的桌旁。
§5.146Vilibus ancipites fungi ponentur amicis, §5.147boletus domino, set quales Claudius edit §5.148ante illum uxoris, post quem nihil amplius edit.
廉价而可疑的菌类会被摆在卑微的朋友面前,主人享用的则是松露——但那却是克劳狄乌斯在妻子送上的那种毒菌之前所吃的那一类,自那以后他便再也没吃过任何东西。
§5.149Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit §5.150poma dari, quorum solo pascaris odore, §5.151qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, §5.152credere quae possis subrepta sororibus Afris:
维罗会吩咐给自己和他的同类们端上那些水果,你光是闻其香味便可饱腹,那些就像斐阿基亚人永恒之秋所拥有的,或是你可能会相信是从非洲姐妹们那里偷来的珍果。
§5.153tu scabie frueris mali, quod in aggere rodit §5.154qui tegitur parma et galea, metuensque flagelli §5.155discit ab hirsuta iaculum torquere capella.
而你只能享用有斑点的烂苹果,就像在城墙上被那个身披盾牌、头戴头盔,因畏惧鞭笞而向毛茸茸的母山羊学习投掷标枪的士兵所啃食的那种。
§5.156Forsitan inpensae Virronem parcere credas, §5.157hoc agit ut doleas;
或许你以为维罗是在节省开销;他这样做只是为了让你痛苦。
nam quae comoedia, mimus §5.158quis melior plorante gula? ergo omnia fiunt,
因为有什么喜剧,有什么哑剧,比一个抽泣的胃口更有趣?
§5.159si nescis, ut per lacrimas effundere bilem §5.160cogaris pressoque diu stridere molari.
因此,这一切都在上演,如果你不知道的话,这就是为了强迫你在泪水中倾泻怒火,并且长久地紧咬着后槽牙发出咯咯声。
§5.161tu tibi liber homo et regis conviva videris: §5.162captum te nidore suae putat ille culinae; §5.163nec male coniectat: quis enim tam nudus, ut illum §5.164bis ferat, Etruscum puero si contigit aurum
你自以为是一个自由人,是主子的座上宾;他却认为你是被他厨房的香气所俘虏;他的推测并没有错。 因为有谁会如此赤贫,能忍受他两次之多?
§5.165vel nodus tantum et signum de paupere loro?
只要他童年时曾拥有埃特鲁里亚的金章,或仅仅是穷人家皮带上的一个结和标志?
§5.166spes bene cenandi vos decipit: ‘ecce dabit iam §5.167semesum leporem atque aliquid de clunibus apri, §5.168ad nos iam veniet minor altilis.
吃顿好饭的希望欺骗了你们:“瞧,现在他就要给那吃了一半的野兔,或者是野猪腰肉的一部分;待会儿那只稍小的肥鸡就要到我们这儿来了。
’ inde parato §5.169intactoque omnes et stricto pane tacetis.
”因此,你们手里拿着准备好、未被动过、如出鞘之剑般紧握的面包,个个默不作声。
§5.170ille sapit qui te sic utitur, omnia ferre §5.171si potes, et debes, pulsandum vertice raso
如此对待你的他是聪明的;如果你能忍受一切,你也确实应当承受。
§5.172praebebis quandoque caput, nec dura timebis §5.173flagra pati, his epulis et tali dignus amico.
总有一天,你会剃光脑袋、伸过去让人打,并且不惧怕遭受残酷的鞭笞,配得上这样的宴席和这样的朋友。

词汇与语法注释

  1. 5.98quod captator emat Laenas, Aurelia vendat — 虚拟语气现在时动词“emat”和“vendat”用于关系从句(由 quod 引导)中,表示特征或属性(特征虚拟语气,subjunctive of characteristic),指“属于……这类”遗产猎人莱纳斯会买、奥蕾莉亚会卖的东西。
  2. 5.127quando propinat Virro tibi — 此处的 quando 用作疑问副词,引导一个反问句:“维罗何时曾向你敬酒……?”(暗示“绝不可能”)。
  3. 5.141pariat licet — “licet”后接虚拟语气“pariat”和“fundat”(省略了连词 ut),构成让步从句,意为“即便……生育/诞下”。
  4. 5.159ut per lacrimas effundere bilem cogaris — “ut ... cogaris”从句(其中 cogaris 为动词 cogere 的虚拟语气现在时被动态)是取决于第158行“fiunt”的结果(或目的)从句。不定式“effundere”受制于“cogaris”(意为“被迫倾泻”)。

引用这一段

尤维纳利斯, 讽刺诗集 §5.90-5.173. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.humanitext-lat2:5.90-5.173

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。