Humanitext Reader

尤维纳利斯 · 讽刺诗集 §13.85-13.166

伪誓者的心理与世间重罪的普遍

第 42 段,共 50 段 · 拉丁语

内容简介

诗人揭露了利用无神论或神罚迟延而肆无忌惮起假誓的恶人心理。随后他劝慰朋友,指出其财产损失与世间种种滔天罪行及人类普遍的疾苦相比,实在微不足道。

§13.85sinciput elixi Pharioque madentis aceto. ’
“还要吃掉我那煮熟的、浸着埃及醋的儿子的半个脑袋。
§13.86Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant §13.87et nullo credant mundum rectore moveri §13.88natura volvente vices et lucis et anni, §13.89atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,
” 有些人将一切都归结于命运的偶然,相信世界并非由任何主宰者所推动,而是大自然在轮转着白昼与季节的更替,因此他们肆无忌惮地触摸任何祭坛(起假誓)。
§13.90est alius metuens ne crimen poena sequatur; §13.91hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: §13.92‘decernat quodcumque volet de corpore nostro §13.93Isis et irato feriat mea lumina sistro, §13.94dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,
另有人则害怕惩罚会随罪行而来;他认为神灵是存在的,却仍然起假誓,并在心中如此自语: “让伊西斯对我这具肉体做出她想要的任何判决吧,让她用愤怒的系统鲁姆击瞎我的双眼吧,只要我能保住那些我赖账不认的钱财,哪怕是个瞎子也行。
§13.95et phthisis et vomicae putres et dimidium crus §13.96sunt tanti, pauper locupletem optare podagram §13.97nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec §13.98Archigene;
肺结核、腐烂的脓包以及残废的腿,也是值得的;如果没有疯到需要安蒂基拉或阿尔基格内斯的治疗,贫穷的拉达斯也不会犹豫去渴望富人的痛风。
quid enim velocis gloria plantae §13.99praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?
因为快腿的荣耀,以及饥饿的奥林匹亚橄榄枝,究竟能带来什么?
§13.100ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; §13.101si curant igitur cunctos punire nocentes, §13.102quando ad me venient? sed et exorabile numen
即使神明的愤怒是巨大的,但它也必定是缓慢的;因此,如果他们真要惩罚所有的罪人,什么时候才会轮到我?
§13.103fortasse experiar, solet his ignoscere, multi §13.104committunt eadem diverso crimina fato: §13.105ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.
但也许我会遇到一个宽大的神明;他通常会宽恕这些事;许多人犯下相同的罪行,却有着不同的命运:有人因罪行而上了十字架,有人却戴上了王冠。
§13.106Sic animum dirae trepidum formidine culpae §13.107confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem §13.108praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus, §13.109nam cum magna malae superest audacia causae, §13.110creditur a multis fiducia, mimum agit ille, §13.111urbani qualem fugitivus scurra Catulli:
” 他就这样抚慰着因害怕可怕罪行而战栗的心灵;随后,当君召唤他去神圣的神殿时,他反倒走在君的前面,甚至准备主动拖拽、折磨君,因为当恶劣的诉求中带有极大的胆量时,许多人就会把这当成是自信;他在演一出戏,就像文雅的卡图鲁斯笔下逃跑的丑角所演的那样。
§13.112tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, §13.113vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis, §13.114Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem
惨怜的君大声叫喊,甚至能盖过斯滕托尔的声音,或者说简直像霍马笔下的战神一样大喊:“朱庇特啊,君听到了这些,却连嘴唇都不动一下吗?
§13.115debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur
即使不管是大理石像还是青铜像,君本该发出声音?
§13.116in carbone tuo charta pia tura soluta §13.117ponimus et sectum vituli iecur albaque porci
或者为什么我们要在君的炭火上,献上从纸中解开的虔诚香火,还有切开的小牛肝脏,以及白雌猪的網膜?
§13.118omenta? ut video, nullum discrimen habendum est §13.119effigies inter vestras statuamque Vagelli. ’
在我看来,君们的雕像与瓦格留斯的塑像之间,没有任何区别。
§13.120Accipe quae contra valeat solacia ferre §13.121et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit §13.122a cynicis tunica distantia, non Epicurum §13.123suspicit exigui laetum plantaribus horti, §13.124curentur dubii medicis maioribus aegri: §13.125tu venam vel discipulo committe Philippi.
” 且听听有什么能针对这些提供宽慰,哪怕是由既未读过犬儒学派也未读过ストア学派教义的人所提供的,后者与犬儒学派的区别仅仅在于一件内衣(tunis),他也未曾仰慕过因那方微小菜园中的作物而满足的伊壁鸠鲁;让病情危急的病人去接受更伟大的名医的治疗吧,君甚至可以把自己的静脉托付给菲利普斯的弟子。
§13.126si nullum in terris tam detestabile factum §13.127ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus §13.128te veto nec plana faciem contundere palma, §13.129quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, §13.130et maiore domus gemitu, maiore tumultu §13.131planguntur nummi quam funera, nemo dolorem
如果君在世上指不出任何同样令人切齿的行径,我便沉默,也不阻止君用双拳捶胸,也不阻止君用平掌击面,毕竟一旦遭受损失,门扉就必须紧闭,伴随着家中更大的哭声和更大的骚动,失去钱财比丧礼更让人痛心疾首。
§13.132fingit in hoc casu, vestem diducere summam §13.133contentus, vexare oculos umore coacto: §13.134ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
在这场不幸中,没有人会假装痛苦,仅仅满足于撕开衣服的边角,或者用强挤出的泪水弄湿双眼:失去金钱是用真正的眼泪来痛哭的。
§13.135Sed si cuncta vides simili fora plena querella, §13.136si decies lectis diversa parte tabellis §13.137vana super vacui dicunt chirographa ligni, §13.138arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps §13.139sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, §13.140ten, o delicias! extra communia censes
但如果君看到所有的法庭都充满了类似的控诉,如果当事人在十次读过契约之后,仍宣称那空木板上的手迹(契约)是无效的,尽管他们自己的字迹和那枚保存在象牙小盒里、最名贵的红缟玛瑙印章指控着他们,难道君,噢,娇贵的人啊! 认为自己应该被置于共同的不幸之外吗?
§13.141ponendum, quia tu gallinae filius albae, §13.142nos viles pulli, nati infelicibus ovis?
因为君是白母鸡孵出的儿子,而我们则是廉价的鸡雏,生于不幸的蛋中?
§13.143rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, §13.144si flectas oculos maiora ad crimina, confer
君所遭受的是一件微不足道的事,只需中庸的愤怒即可忍受。
§13.145conductum latronem, incendia sulpure coepta §13.146atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; §13.147confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi §13.148pocula adorandae robiginis et populorum §13.149dona vel antiquo positas a rege coronas; §13.150haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui §13.151radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam §13.152Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; §13.153an dubitet solitus totum conflare Tonantem?
如果君将目光投向更大的罪行:请对比一下受雇的强盗,用硫磺与诡计发动的纵火,当大门聚集起最初的火舌之时;也对比一下那些盗走古老神殿里带着令人敬畏之古色的巨大杯盏,以及诸国之奉献,或是古代国王所供奉的王冠的人;如果那些东西不在那里,就会有较小的圣物盗窃者出现,他会刮下镀金赫拉克勒斯的大腿和涅普顿的脸面,或是剥下卡斯托尔身上的金箔;难道一个习惯于熔化整尊雷神像的人会犹豫吗?
§13.154confer et artifices mercatoremque veneni, §13.155et deducendum corio bovis in mare, cum quo §13.156clauditur adversis innoxia simia fatis,
再对比一下毒药的制造者和贩毒商,还有那个要因不测的命运而与无害的猴子关在一起、装进牛皮袋中丢入大海的人。
§13.157haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis §13.158usque a lucifero donec lux occidat audit?
这些在城守加利库斯从晨星升起到夜幕降临期间所听到的罪行中,算得了多大的一分子?
§13.159humani generis mores tibi nosse volenti §13.160sufficit una domus: paucos consume dies et §13.161dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude.
对于想要了解人类习性的君来说,一个加利库斯的家(法庭)就足够了:在那里花上几天时间,在君从那里回来之后,再敢说自己是惨怜的吧。
§13.162quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis
在阿尔卑斯,谁会惊讶于那肿大的脖子?
§13.163in Meroe crasso maiorem infante mamillam?
或者在美罗埃,谁会惊讶于那比肥壮婴儿还要巨大的乳房?
§13.164caerula quis stupuit Germani lumina, flavam §13.165caesariem et madido torquentem cornua cirro?
谁曾对日耳曼人蔚蓝的双眼、金黄的头发,以及用湿润的卷发编成的角状发髻感到惊异?

词汇与语法注释

  1. §13.96sunt tanti — `tanti` 是价值属格。`sunt tanti` 这一惯用表达意为“值那么多”,暗示与保住非法所得的钱财相比,承受疾病等身体痛苦是微不足道、完全值得的。
  2. §13.121a cynicis tunica distantia — 指斯多葛学派的教条(`dogmata`)与犬儒学派之间仅有一件“内衣(tunic)”的差别。这里讽刺了两派在外在生活习惯上的极小差异:犬儒主义者仅身穿一件外衣,而斯多葛主义者则在内里加穿了内衣。
  3. §13.140ten — 由第二人称单数代词宾格 `te` 加上疑问小词 `-ne`,并发生尾音脱落(apocope)而成的紧缩形式(由 `te-ne` 变为 `ten`)。

引用这一段

尤维纳利斯, 讽刺诗集 §13.85-13.166. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1276.phi001.humanitext-lat2:13.85-13.166

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。