Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §99.17-99.24

理性的哀悼与对逝者记忆的长久怀念

第 197 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡主张召回理性而非盲从大众的习俗,区分了出于自然必然性的眼泪与虚假的炫耀。他劝诫人们平和地接受死亡的必然性,并长久且温和地怀念逝者,而不是进行短暂却近乎疯狂的哀悼。

§99.17Sequitur nos ut in aliis rebus, ita in hac quoque hoc vitium, ad plurium exempla componi nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere.
和在其他事情上一样,在这一事情上我们也伴随着这一恶习:按大多数人的榜样来行事,不看什么是合宜的,而看什么是习惯的。
A natura discedimus, populo nos damus nullius rei bono auctori et in hac re sicut in aliis omnibus inconstantissimo.
我们背离自然,将自己奉献给大众——大众并非任何善事的倡导者,且在这一事情上和在所有其他事情上一样,是最反复无常的。
videt aliquem fortem in luctu suo: impium vocat et efferatum; videt aliquem conlabentem et corpori adfusum: effeminatum ait et enervem.
大众看到某人在悲伤中表现坚强,就称其为不敬和冷酷;看到某人崩溃并瘫倒在尸体上,就说他柔弱和无能。
§99.18Omnia itaque ad rationem revocanda sunt.
因此,一切事物都必须召回理性之中。
Stultius vero nihil est quam famam captare tristitiae et lacrimas adprobare, quas iudico sapienti viro alias permissas cadere, alias vi sua latas.
然而,最愚蠢的莫过于追求悲伤的名声并去证实那些眼泪,我判定,即使对智者而言,这些眼泪有时是被允许流下的,有时则是因其自身的力量而被带出的。
"Dicam quid intersit.
我将说明这其中的区别。
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
当痛苦死亡的最初消息打击我们时,当我们抱着即将从我们怀抱中投入火葬之火的遗体时,自然的必然性挤出了眼泪,而受到悲痛打击所激动的呼吸,正如它震动整个身体一样,也震动着眼睛,压迫并排出眼睛周围的液体。
§99.19Hae lacrimae per elisionem cadunt nolentibus nobis; aliae sunt, quibus exitum damus, cum memoria eorum, quos amisimus, retractatur.
这些眼泪是在我们违背意愿的情况下因挤压而落下的;还有一些眼泪,当被我们失去的人的记忆被重新唤起时,我们给它们以出路。
Et inest quiddam dulce tristitiae, cum occurrunt sermones eorum iucundi, conversatio hilaris, officiosa pietas; tunc oculi velut in gaudio relaxantur.
在悲伤中也存在着某种甜蜜,当他们令人愉快的谈话、欢快的交往和尽职的孝爱浮现在脑海中时;那时,眼睛就如同在喜悦中一样舒展开来。
His indulgemus, illis vincimur.
对后者我们予以放任,而对前者我们则被其征服。
§99.20"Non est itaque, quod lacrimas propter circulum adstantem adsidentemque aut contineas aut exprimas; nec cessant nec fluunt umquam tam turpiter quam fmguntur; eant sua sponte.
因此,你没有理由因为站立和坐在周围的人群而克制或挤出眼泪;眼泪从不曾像被虚构时那样可耻地停止或流淌;让它们顺其自然吧。
Ire autem possunt placidis atque compositis.
然而,它们也可以在温和与沉静的状态中流淌。
Saepe salva sapientis auctoritate fluxerunt tanto temperamento, ut illis nec humanitas nec dignitas deesset.
在智者的威严完好无损的情况下,眼泪常常流淌得如此适度,以至于其中既不缺乏人情,也不缺乏尊严。
Licet, inquam, naturae obsequi gravitate servata.
我说,在保持庄重的同时,服从自然是容许的。
§99.21Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
我曾在他们亲人的葬礼上见过值得尊敬的人,在他们的脸上显露出爱意,所有哀悼者的戏剧性表演都被排除了,除了给予真实情感的东西之外,一无所有。
Est aliquis et dolendi decor; hic sapienti servandus est et quemadmodum in ceteris rebus, ita etiam in lacrimis aliquid sat est; inprudentium ut gaudia sic dolores exundavere.
哀悼也有某种得体,这必须由智者来保持;并且正如在其他所有事物中一样,在眼泪中也有某种适度是足够的;愚人的悲伤就像他们的喜悦一样溢出来。
§99.22"Aequo animo excipe necessaria.
以平和的心态接受不可避免的事。
Quid incredibile, quid novum evenit? Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent! Quotiens cogitaveris puerum fuisse, cogita et hominem, cui nihil certi promittitur, quem fortuna non utique perducit ad senectutem; unde visum est, dimittit.
发生了什么不可思议、什么新鲜的事吗? 就在此时此刻,有多少人正在安排葬礼,有多少人正在购买寿衣,有多少人在你悲伤之后陷入悲伤! 每当你想到他曾是一个孩子,也要想到他也是一个人,对人来说没有任何确定的承诺,命运绝不一定会将他带向老年;命运从它认为合适的地方将他遣走。
§99.23Ceterum frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra.
此外,要经常谈论他,并尽你所能颂扬他的记忆。
Quae ad te saepius revertetur, si erit sine acerbitate ventura; nemo enim libenter tristi conversatur, nedum tristitiae.
如果这记忆的到来不带痛苦,它就会更频繁地回到你身边;因为没有人乐意与悲伤的人相处,更不用说与悲伤本身相处了。
Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate audieras, saepius repete; potuisse illum implere spes tuas, quas paterna mente conceperas, audacter adfirma.
如果你曾带着喜悦倾听他的某些谈话,或他无论多么年幼时的某些玩笑,要经常重复它们;大胆地断言,他本可以实现你以父亲之心所抱有的期望。
§99.24Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime,—inhumani animi est.
忘记自己的亲人,并将他们的记忆与遗体一起送葬,在极度痛哭的同时却极少地记住他们——这是冷酷无情之心的特征。
Sic aves, sic ferae suos diligunt, quarum concitatus est amor et paene rabidus, sed cum amissis totus extinguitur.
鸟类和野兽也是这样爱它们的孩子,它们的爱是激烈的,近乎疯狂的,但在失去之后就完全熄灭了。
Hoc prudentem virum non decet; meminisse perseveret, lugere desinat.
这不合乎明智之士的体统;让他坚持记住,停止哀悼。

词汇与语法注释

  1. §99.17hoc vitium, ad plurium exempla componi — 被动不定式短语 `ad plurium exempla componi` 与主动不定式短语 `nec quid oporteat, sed quid soleat, aspicere` 作为同格语并列,用以具体说明指示代词 `hoc vitium` 的内容。
  2. §99.18sapienti viro — 在由 `iudico` 引入的间接引语中,作为与格(利害关系与格或动作主与格)修饰不定式短语 `permissas [esse] cadere`,意为“即使对智者而言(也被允许流下)”。
  3. §99.19tristitiae — 由复合动词 `inesse` 支配的与格,意为“在悲伤中(存在着某种甜蜜)”。虽然语法上也有可能解释为属格,但在古典拉丁语散文中将其视为与格是最自然的读法。
  4. §99.20placidis atque compositis — 可解读为领有/利害关系与格(“即使对于温和与沉静的人而言,眼泪也能流淌”)或表示状态的夺格(“在温和与沉静的心态下”,省略了 `animis` 等词)。译文在理解上兼顾了这两种属性。
  5. §99.22vitalia — 形容词 `vitalis`(关于生命的)的中性复数名词化形式,在此作为特指“寿衣”、“包裹尸体的衣服”或“葬仪衣装”的特殊表达。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §99.17-99.24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:99.17-99.24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。