§99.25Illud nullo modo probo, quod ait Metrodorus: esse aliquam cognatam tristitiae voluptatem, hanc esse captandam in eiusmodi tempore.
我决不赞同大都会路斯所说的这句话:悲伤中有着某种与之相近的快乐,在这种时候应当去追求它。
Ipsa Metrodori verba subscripsi. Μητροδώρου ἐπιστολῶν πρὸσ τὴν ἀδελφήν.
我把大都会路斯的原话抄录在下面:在大都会路斯给妹妹的信中。
*)/estin ga/r tis h(donh\ lu/ph| suggenh/s, h(\n xrh\ qhreu/ein kata\ tou=ton to\n kairo/n.
因为确实有某种快乐与悲伤相亲近,在此刻应当去追求它。
§99.26De quibus non dubito quid sis sensurus.
对于这些,我毫不怀疑你会怎么想。
Quid enim est turpius quam captare in ipso luctu voluptatem, immo per luctum, et inter lacrimas quoque quod iuvet, quaerere? Hi sunt, qui nobis obiciunt nimium rigorem et infamant praecepta nostra duritiae, quod dicamus dolorem aut admittendum in animum non esse aut cito expellendum.
因为有什么比在悲伤本身中、甚至通过悲伤去追求快乐,并在眼泪中也寻找能取悦自己的东西更可耻的呢? 正是这些人,指责我们过于严苛,并因我们说痛苦要么不应被引入心灵,要么应被迅速驱逐,而诽谤我们的教诲为冷酷。
Utrum tandem est aut incredibiles aut inhumanius non sentire amisso amico dolorem an voluptatem in ipso dolore aucupari?
究竟哪一个更不可思议、或更不近人情呢:是在失去朋友时不感到痛苦,还是在痛苦本身中猎取快乐?
§99.27Nos quod praecipimus, honestum est; cum aliquid lacrimarum adfectus effuderit et, ut ita dicam, despumaverit, non esse tradendum animum dolori.
我们所教导的是高尚的:当情感流下了一些眼泪,并且可以说,吐尽了泡沫之后,心灵就不应再交托给痛苦。
Quid, tu dicis miscendam ipsi dolori voluptatem? Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
什么,你说快乐应该与痛苦本身相混合吗? 我们就是这样用小饼干来安慰男孩,这样通过喂奶来平息婴儿的哭泣。
"Ne illo quidem tempore, quo filius ardet aut amicus expirat, cessare pateris voluptatem, sed ipsum vis titillare maerorem? Utrum honestius dolor ab animo summovetur an voluptas ad dolorem quoque admittitur? ' Admittitur ' dico? Captatur et quidem ex ipso.
难道即使在儿子正在火葬、或者朋友正在断气的那一刻,你也不允许快乐停止,反而想要去逗弄悲伤本身吗? 是将痛苦从心灵中移除更高尚,还是将快乐也引入到痛苦之中更高尚? 我说“引入”吗? 它是被追求的,而且正是从痛苦本身中被追求的。
' §99.28Est aliqua ' inquit' voluptas cognata tristitiae.
他说:“有某种快乐与悲伤相亲近。
' Istuc nobis licet dicere, vobis quidem non licet.
”这样的话我们可以说,但你们却不能说。
Unum bonum nostis voluptatem, unum malum dolorem; quae potest inter bonum et malum esse cognatio? Sed puta esse;
你们只知道唯一的善是快乐,唯一的恶是痛苦;在善与恶之间能有什么亲缘关系呢?
nunc potissimum eruitur? Et ipsum dolorem scrutamur, an quid habeat iucundum circa se et voluptarium?
但假定有吧;难道偏偏在现在去把它挖掘出来吗? 我们难道还要去审视痛苦本身,看它周围是否有什么令人愉快和舒适的东西吗?
§99.29Quaedam remedia aliis partibus corporis salutaria velut foeda et indecora adhiberi aliis nequeunt, et quod aliubi prodesset sine damno verecundiae, id fit inhonestum loco vulneris.
某些对身体其他部位有益的疗法,可能会因为难看和不雅而无法应用于另一些部位;而在别处对羞耻心毫无损害且有益的东西,由于伤口的位置而变得不体面。
Non te pudet luctum voluptate sanare? Severius ista plaga curanda est.
用快乐来医治悲伤,你不感到羞耻吗? 这个伤口应当用更严厉的方式来治疗。
Illud potius admone, nullum mali sensum ad eum, qui periit, pervenire; nam si pervenit, non periit.
你更应该提醒这一点:任何对痛苦的感知都无法到达那已经逝去的人;因为如果能到达,他就没有逝去。
§99.30Nulla, inquam, res eum laedit, qui nullus est; vivit, si laeditur.
我说,没有任何事物能伤害一个不存在的人;如果他受到伤害,他就还活着。
Utrum putas illi male esse, quod nullus est, an quod est adhuc aliquis? Atqui nec ex eo potest ei tormentum esse, quod non est; quis enim nullius sensus est? Nee ex eo, quod est;
你认为他是因为不存在而痛苦,还是因为仍然是某个人而痛苦? 然而,既不能因为他不存在而使他遭受痛苦;因为谁能有不存在之物的感知呢?
effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.
也不能因为他存在而使他遭受痛苦;因为他已经避开了死亡的最大不便,即不存在。
§99.31"Illud quoque dicamus ei, qui deflet ac desiderat in aetate prima raptum: omnes, quantum ad brevitatem aevi, si universo conpares, et iuvenes et senes, in aequo sumus.
让我们也对那个为在最美年华被夺走生命的人哭泣和怀念的人说:就生命的短暂而言,如果与宇宙相比,我们所有人,无论年轻还是年老,都是平等的。
Minus enim ad nos ex aetate omni venit quam quod minimum esse quis dixerit, quoniam quidem minimum aliqua pars est.
因为在全部时间中,来到我们面前的,比任何人所能说的“最小”还要少,因为“最小”好歹还是某种部分。
Hoc quod vivimus, proximum nihilost; et tamen, o dementiam nostram, late disponitur.
我们所活的这段时间,几乎等同于无;然而,噢,我们的疯狂,它却被做了长远的规划。
§99.32"Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
我给你写这些,并非因为你会等待如此迟来的良药——因为我很清楚,你将要读到的这一切,你早已对自己说过了——而是为了惩戒你偏离自己的那短暂的耽搁,并为未来鼓励你:直面命运激起斗志,并预见它所有的箭,不是把它们当作可能到来,而是当作必定会到来。
"VALE.
再见。