§95.56Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt, nihil deest;
工匠不需要询问自己的手艺——它的起源是什么,它的用途是什么——就像舞剧演员不需要询问舞蹈艺术一样;所有这些技艺,如果它们了解自己,便什么也不缺;因为它们并不关系到整个生命。
non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est, ut ipsa discatur.
然而,美德是对其他事物以及对它自身的知识;为了学习美德本身,我们必须学习关于美德本身的知识。
§95.57Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio.
行为不会是正确的,除非意志是正确的,因为行为源自意志。
Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas.
反之,意志不会是正确的,除非心灵的状况是正确的,因为意志源自心灵的状况。
Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, exegerit, nisi res ad verum redegerit.
此外,心灵的状况不会处于最佳状态,除非它理解了整个生命的规律,并确立了对每样事物应当如何判断,除非它将事物还原为真理。
Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.
心灵的平静只有在那些获得了不可改变且确定的判断的人身上才会发生;其余的人则不断堕落、复原,并在放弃的事物和追求的事物之间交替动荡。
§95.58Causa his quae iactationis est? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama.
他们这种动荡的原因是什么? 是因为对于那些使用最不确定指导的人来说,没有什么事情是清楚的,这个指导就是世俗的传闻。
Si vis eadem semper velle, vera oportet velis.
如果你希望永远渴望同样的事物,你就必须渴望真实的事物。
Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam.
没有教义,人就无法到达真理;教义支撑着生命。
Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, valitudo, vires, forma, sagacitas sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant.
善与恶、高尚与卑劣、公正与不公、虔敬与不虔敬、美德与美德的运用、对便利事物的占有、声望与尊严、健康、力量、美貌、感官的敏锐;所有这一切都需要一个评估者。
Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.
应当允许人们知道,每样事物在财产登记中应当以多少价值申报。
§95.59Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
因为你被欺骗了,把某些东西看得比它们实际具有的价值更高。 你被欺骗得如此之深,以至于在我们之间被认为最具价值的东西——财富、恩宠、权力——其实只值一个塞斯特斯铜币。
Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris.
除非你审视这些东西相互评估的体制本身,否则你不会知道这一点。
Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.
就像叶子自己不能保持绿色,需要它们可以依附并从中吸取汁液的树枝一样,这些戒条如果单独存在,就会枯萎;它们希望被植入到学派之中。
§95.60Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur.
此外,那些废除教义的人并不明白,教义正是通过它们被废除这一事实而被肯定的。
Quid enim dicunt? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata.
因为他们说什么? 生命通过戒条就能得到充分的阐明,智慧的教义(即教条)是多余的。
Atqui hoc ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem.
然而,他们所说的这本身就是一条教义,凭赫拉克勒斯起誓,这就像如果我现在说应当废除作为多余之物的戒条,应当使用教义,应当只在这上面倾注心血一样;正是在我否定应当关注戒条的这一事实中,我就是在发布戒条。
§95.61Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur.
哲学中的某些事物需要劝告,某些事物需要证明,而且确实需要大量的证明,因为它们盘根错节,只有用最大的勤勉和最高的精妙才能被揭示。
Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt.
如果证明是必要的,那么通过论证收集真理的教义也是必要的。
Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.
有些事情是显而易见的,有些是晦涩的:显而易见的是那些被感官和记忆所把握的;晦涩的是那些在这些之外的。
Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est.
然而,理性不能仅仅通过显而易见的事物来填满;它的更大且更美的部分在于隐藏的事物。
Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.
隐藏的事物要求证明,而证明不能没有教义;因此教义是必要的。
§95.62Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta, quae dant animis inflexibile iudicium.
使共同感产生的同一样事物,也使它完美:对事物的确定信念;没有它,如果所有事物都在心灵中漂浮,那么给心灵以坚定不移的判断力的教义就是必要的。
§95.63Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: "iustum est et honestum.
最后,当我们劝告某人要把朋友放在与自己相同的地位上,要想到敌人也可以变成朋友,在前者的心中激发爱,在后者中克制恨时,我们加上:“这是公正且高尚的。
"Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.
”然而,公正与高尚包含在我们教义的体系之中;因此这个体系是必要的,没有它,那些戒条也就不存在。
§95.64Sed utrumque iungamus.
但让我们将两者结合起来。
Namque et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur.
因为,如果没有根,树枝就是无用的,而根本身也受到它们所生之物的帮助。
Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet.
双手具有多么大的效用,没有人是不被允许知道的,它们公开地提供帮助;而双手赖以生存、从中获得冲动、受其运动的那个心脏,则是隐藏的。
Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito.
关于戒条,我也能说同样的话:它们是显而易见的,但智慧的教义却在隐秘处。
Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.
就像只有入会者才知道圣礼中更神圣的部分一样,在哲学中,那些秘密也只向那些被接纳和吸收到神圣仪式中的人展示;但戒条和其他此类事物,对俗人来说也是熟知的。