§95.65Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat.
波塞多尼乌斯不仅认为戒条(因为没有什么能阻止我们使用这个词)是必要的,而且认为劝说、安慰和鼓励也是必要的。
His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video.
在这些之外,他还加上了对原因的探究,即原因论;既然作为拉丁语守护者的文法学家们有权这样称呼它,我不明白为什么我们不敢这么说。
Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis; hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.
他还说,对每种美德的描绘也将是有用的;波塞多尼乌斯称之为“性格描写”,有些人则称之为“特征描写”,它展现了每种美德和恶德的迹象与特征,从而使彼此相似的事物得以区分。
§95.66Haec res eandem vim habet quam praecipere.
这件事具有与命令相同的力量。
Nam qui praecipit, dicit: "illa facies, si voles temperans esse.
因为命令者说:“如果你想成为节制的人,你就会做那些事。
"Qui describit, ait: "temperans est, qui illa facit, qui illis abstinet.
”而描绘者说:“做那些事、克制不做那些事的人,就是节制的人。
"Quaeris, quid intersit? Alter praecepta virtutis dat, alter exemplar.
”你问,这有什么区别? 前者给出美德的戒条,后者给出榜样。
Descriptiones has et, ut publicanorum utar verbo, iconismos ex usu esse confiteor; proponamus laudanda, invenietur imitator.
我承认这些描绘——并且用税吏的词来说,即肖像描绘——是有用的;让我们提出值得赞美的事物,自然会找到模仿者。
§95.67Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo? Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.
你认为,为了在购买时不被欺骗,不把精力浪费在懒惰的马上,给你提供据以辨别高贵马匹的特征是有用的吗? 那么,去了解优秀心灵的特征,并被允许将这些特征从他人身上转移到自己身上,这要比那有用多少呢!
§95.68"
Continuo pecoris generosi pullus in arvis
Altius ingreditur et mollia crura reponit; Primus et ire viam et fluvios temptare minantis
Audet et ignoto sese committere ponti,
Nec vanos horret strepitus.
“高贵畜群的幼驹在田野里一落地便高抬脚步,落下柔韧的四肢;他总是第一个敢于踏上道路、尝试凶险的河流,并敢于踏上未知的桥梁,不为无端的噪音所惊吓。
Illi ardua cervix
Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
Luxuriatque toris animosum pectus
Tum, si qua sonum procul arma dederunt,
Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.
他有着高耸的颈部、清秀的头部、短小的腹部和厚实的背部,他那勇敢的胸部因肌肉而丰满。 此后,若远处有武器发出声响,他就无法站立在原地,双耳耸动,四肢颤抖,强压下聚集在鼻孔下的火焰,让它翻滚喷吐。
" §95.69Dum aliud agit, vergilius noster descripsit virum fortem; ego certe non aliam imaginem magno viro dederim.
” 我们的维吉尔在做着另一件事(描写马)的同时,描绘了一个勇敢的人;我当然不会给一个伟大的人物以任何其他的形象。
Si mihi M. Cato exprimendus sit, inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.
如果我要表现马尔库斯·加图,在内战的轰鸣中毫不畏惧,率先向已逼近阿尔卑斯山的共和国军队前进,并挺身迎向内战,我不会给他指派任何其他的面容,任何其他的神态。
§95.70Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes.
的确,没有谁能比他迈出更高的步伐了:他同时挺身反对凯撒和庞培,在一些人支持凯撒的力量、另一些人支持庞培的力量时,他向双方发起挑战,并表明共和国也有其自身的一派。
Nam parum est in Catone dicere: "nec vanos horret strepitus.
因为对加图说“不为无端的噪音所惊吓”是远远不够的。
"Quidni? Cum veros vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.
为什么不呢? 因为他连真实的、就在身边的危险都不惊吓,当面对十个军团、高卢辅助军和混杂的蛮族武装时,他作为公民发出自由的声音,鼓励共和国不要为自由而妥协,而要尝试一切,因为国家宁可光荣地倒向奴役,也绝不主动走进奴役。
§95.71Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est! Scit se unum esse, de cuius statu non agatur;
在他身上有着多么巨大的活力与精神,在国家的恐慌之中有着多么巨大的信心!
non enim quaeri, an liber Cato, sed an inter liberos sit; inde periculorum gladiorumque contemptus.
他知道自己是唯一一个其地位未被动摇的人;因为问题不在于加图是否自由,而在于他是否能在自由人之中生活;由此产生了他对危险和刀剑的蔑视。
Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:
"
luxuriatque toris animosum pectus. "
在赞叹这位在国家毁灭中绝不动摇的男子的不屈坚韧时,人们不禁想说: “他那勇敢的胸部因肌肉而丰满。
§95.72Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, haedinasque pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus? Censura fuit illa, non cena.
” 不仅述说好人通常是什么样的人,并画出他们的形象和轮廓是有益的,而且叙述和展示他们曾是什么样的人也是有益的:加图那最后的、最勇敢的伤口,自由正是通过它释放了灵魂;莱利乌斯的智慧以及他与西庇阿的和谐;另一位加图在国内外卓越的事迹;图贝罗在公共宴会上铺设的木质卧榻,用山羊皮代替毯子,以及摆放在朱庇特本尊的神殿前供宴会使用的陶器。 这难道不就是在卡皮托林山上使贫困神圣化吗? 即使我没有他的其他事迹可以用来将他列入加图们的行列,难道我们认为这还不够吗? 那是一次监察官式的德行审查,而不是一顿晚餐。
§95.73O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est.
渴望荣耀的人们,是多么不了解荣耀是什么,以及应该如何去追求它啊! 那一天,罗马人民观看许多人的家具,却赞美了一个人的。
Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt.
所有那些人的金银已被打碎并熔化了千百遍,但图贝罗的陶器将在所有的世纪中长存。
Vale.
再会。