Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §95.19-95.27

奢靡饮食的违背自然与其对肉体的摧残

第 184 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡痛斥了奢侈饮食所带来的极端不自然及其对身体的摧残,并结合当时道德败坏的风气与过度复杂的烹饪手段进行了尖锐的批判。

§95.19Vide, quantum rerum per unam gulam transiturarum permisceat luxuria, terrarum marisque vastatrix.
瞧啊,那陆地与海洋的破坏者——奢靡,将多少要通过一个喉咙的东西混杂在了一起。
necesse est itaque inter se tam diversa dissideant et hausta male male digerantur aliis alio nitentibus.
因此,这些彼此迥异的东西必然会互相冲突,在一些东西向这儿、另一些向那儿作用的同时,被草率吞下的东西也难以消化。
Nec mirum, quod inconstans variusque ex discordi cibo morbus est et illa ex contrariis naturae partibus in eundem compulsa redundant.
由于食物不调和而导致的病症多变且反复,以及那些来自自然相反界面的东西被强行挤在同一处并溢出来,这并不奇怪。
Inde tam multo aegrotamus genere quam vivimus.
因此,我们生病的种类和我们生活的方式一样多。
§95.20Maximus ille medicorum et huius scientiae conditor feminis nec capillos defluere dixit nec pedes laborare; atqui et capillis destituuntur et pedibus aegrae sunt.
那位最伟大的医生、这门科学的创立者(希波克拉底)曾说,女性既不会脱发,也不会患足病;然而,如今她们既秃了顶,又饱受足病折磨。
Non mutata feminarum natura, sed victa est; nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.
并不是女性的自然本性改变了,而是它被征服了;因为当她们与男性的放纵看齐时,她们也承受了男性身体的疾病。
§95.21Non minus pervigilant, non minus potant, et oleo et mero viros provocant; aeque invitis ingesta visceribus per os reddunt et vinum omne vomitu remetiuntur; aeque nivem rodunt, solacium stomachi aestuantis.
她们同样通宵达旦,同样开怀畅饮,用按摩油和烈酒向男人挑战;她们同样把塞进不情愿的内脏里的东西从口中吐出,用呕吐重新量出喝下去的所有葡萄酒;她们同样啃食冰雪,以此来安抚燥热的胃。
Libidine vero ne maribus quidem cedunt, pati natae, di illas deaeque male perdant! Adeo perversum commentae genus inpudicitiae viros ineunt.
在情欲上,她们确实不输给男性——这些天生该受支配的女人,愿天神和女神们狠狠地惩罚她们! 她们竟想出如此倒错的荒淫方式,去侵犯男人。
Quid ergo mirandum est maximum medicorum ac naturae peritissimum in mendacio prendi, cum tot feminae podagricae calvaeque sint? Beneficium sexus sui vitiis perdiderunt et, quia feminam exuerant, damnatae sunt morbis virilibus.
那么,既然有那么多女性患上痛风和秃顶,这位最伟大、最通晓自然本性的医生被发现说了谎,又有什么可奇怪的呢? 她们用自己的恶行毁掉了自身性别的恩典,因为她们脱去了女性的外衣,便被判处了男性的疾病。
§95.22Antiqui medici nesciebant dare cibum saepius et vino fulcire venas cadentes, nesciebant sanguinem mittere et diutinam aegrotationem balneo sudoribusque laxare, nesciebant crurum vinculo brachiorumque latentem vim et in medio sedentem ad extrema revocare.
古代的医生们不知道更频繁地给予食物,不知道用葡萄酒来支撑衰退的脉搏,不知道放血,也不知道通过沐浴和发汗来缓解持久的疾病,不知道通过捆绑腿部和手臂,将潜伏在躯干中部的力量重新召回到四肢末端。
Non erat necesse circumspicere multa auxiliorum genera, eum essent periculorum paucissima.
当危险的种类极少时,没有必要去寻找许多种救治的方法。
§95.23Nunc vero quam longe processerunt mala valitudinis! Has usuras voluptatium pendimus ultra modum fasque concupitarum.
然而现在,健康上的顽疾已经发展到了多么深的地步! 我们正在为那些超出节制和天理所渴求的享乐支付利息。
Innumerabiles esse morbos non miraberis: cocos numera.
你不会奇怪疾病为什么多得数不清:数数厨师的数目吧。
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
所有的学术研究都停滞了,那些宣称教授自由学艺的人在无人光顾、被遗弃的角落里主持着讲坛。
In rhetorum ac philosophorum scholis solitudo est; at quam celebres culinae sunt, quanta circa nepotum focos iuventus premitur!
修辞学和哲学学校里一片冷清;但厨房是多么热闹,在那些浪子们的炉灶旁挤着多少年轻人啊!
§95.24Transeo puerorum infelicium greges, quos post transacta convivia aliae cubiculi contumeliae exspectant.
我且不提那些不幸的少年群伙,在宴会结束后,还有卧室里的其他屈辱等待着他们。
Transeo agmina exoletorum per nationes coloresque discripta, ut eadem omnibus levitas sit, eadem primae mensura lanuginis, eadem species capillorum, ne quis, cui rectior est coma, crispulis misceatur.
我且不提那按族群和肤色分类的娈童队伍,为的是让所有人都有同样光滑的肌肤、同样长度的初生绒毛、同样发质的头发,以免头发较直的人与鬈发的人混在一起。
Transeo pistorum turbam, transeo ministratorum, per quos signo dato ad inferendam cenam discurritur.
我且不提那成群的饼师,不提那成群的侍者,在给定的信号下,他们奔跑着呈上晚宴。
Di boni, quantum hominum unus venter exercet! Quid? Tu illos boletos, voluntarium venenum, nihil occulti operis iudicas facere, etiam si praesentanei non fuerunt?
善良的神啊,一个胃竟然役使着这么多人! 什么? 你认为那些松茸——这种自愿服下的毒药,即使没有立即见效,就没有在暗中起作用吗?
§95.25Quid? Tu illam aestivam nivem non putas callum iocineribus obducere? Quid? Illa ostrea, inertissimam carnem caeno saginatam, nihil existimas limosae gravitatis inferre? Quid? Illud sociorum garum, pretiosam malorum piscium saniem, non credis urere salsa tabe praecordia? Quid? Illa purulenta et quae tantum non ex ipso igne in os transferuntur, iudicas sine noxa in ipsis visceribus extingui? Quam foedi itaque pestilentesque ructus sunt, quantum fastidium sui exhalantibus crapulam veterem! Scias putrescere sumpta, non concoqui.
什么? 你认为那夏天的消暑雪不会让肝脏结成硬茧吗? 什么? 你认为那生在泥淖、肥育在污泥里的最不活泼的牡蛎肉,不会带来泥土般的沉重负担吗? 什么? 你相信那同盟国所产的鱼酱——恶鱼的昂贵腐汁,不会用咸苦的腐蚀液烧灼内脏吗? 什么? 你判定那些脓一样的、几乎直接从火上移入口中的食物,在内脏里熄灭时是没有害处的吗? 因此,那些呼出宿醉之气的人,他们的饱嗝是多么令人作呕和有害,他们的自我厌恶又是多么深重! 你应该知道,吃下去的东西是在腐烂,而不是在消化。
§95.26Memini fuisse quondam in sermone nobilem patinam, in quam quicquid apud lautos solet diem ducere, properans in damnum suum popina congesserat; veneriae spondylique et ostrea eatenus circumcisa, qua eduntur, intervenientibus distinguebantur echinis.
我记得以前谈话中提到过一个著名的大盘菜,那些讲究的人平时要花上一整天去享用的各种食材,都被那急于自我毁灭的餐馆塞进其中:扇贝、海笋和切掉不能吃部分的牡蛎,被穿插其间的海胆隔开。
Totam dissecti structique sine ullis ossibus mulli constraverant.
去尽骨头、切好并码放整齐的红鱼盖满了整个盘子。
§95.27Piget esse iam singula; coguntur in unum sapores.
如今,人们厌恶一件件地吃东西,所有的味道都被强行混为一体。
In cena fit, quod fieri debebat in ventre.
在宴席上所做的,本是应当在胃里做的事。
Expecto iam, ut manducata ponantur.
我甚至预料到,被嚼过的食物很快就会被端上桌。
Quantulo autem hoc minus est, festas excerpere atque ossa et dentium opera cocum fungi? "Gravest luxuriari per singula;
然而,剥去贝壳,剔除骨头,让厨师履行牙齿的职责,这与端上嚼过的食物相比,又有什么差别呢?
omnia semel et in eundem saporem versa ponantur.
“逐一享用这些奢侈品太麻烦了;所有的东西应该一次性呈上,并且转变成同一种味道。
Quare ego ad unam rem manum porrigam? Plura veniant simul, multorum ferculorum ornamenta coeant et cohaereant.
为什么我要把手伸向单独的一样东西? 让更多的菜肴同时上来,许多盘菜里的精华应当汇聚并融合在一起。 ”

词汇与语法注释

  1. p.v3.p.70aliis alio nitentibus — 独立夺格结构。表示具有不同性质的食物各自向不同的方向起作用(消化过程中的冲突)。
  2. 95.21pati natae — 在此语境中,批评女性违背被赋予被动角色的自然秩序,转而主动模仿男性的放纵。意为“天生该受支配(或承受)的”。
  3. 95.21viros ineunt — 动词 ineo 原指雄性动物在交尾时的交配行为,此处用以描写女性侵犯男性(夺取男性的主动角色)这一性爱倒错。
  4. 95.27Piget esse iam singula — 非人称动词 piget 的主语不定词 esse 的解析。它既可以被理解为 sum(存在)的不定词,也可以被理解为 edo(吃)的不定词,无论哪种情况,意思都是“嫌弃食材保持独立(或被单独食用)”。
  5. 95.27dentium opera cocum fungi — 宾格加不定式结构,其中 fungi 支配夺格。这是一种讽刺的表达,意为厨师(cocum)履行了牙齿(opera,夺格)的职责。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §95.19-95.27. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:95.19-95.27

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。