§95.10Praeterea nulla ars contemplativa sine decretis suis est, quae Graeci vocant dogmata, nobis vel decreta licet appellare vel scita vel placita, quae et in geometria et in astronomia invenies.
此外,没有任何一门观照性的技术是不带有其教义的。 希腊人称这些教义为“多格玛”(dogmata),我们则可以称之为“教义”、“决定”或“见解”,你在几何学和天文学中也都能找到它们。
Philosophia autem et contemplativa est et activa; spectat simul agitque.
然而,哲学既是观照性的,也是实践性的;她同时进行观察与行动。
Erras enim, si tibi illam putas tantum terrestres operas promittere; altius spirat.
因为如果你认为她只向你承诺地上的劳作,那你就错了;她的志向更为高远。
Totum, inquit, mundum scrutor nec me intra contubernium mortale contineo suadere vobis ac dissuadere contenta.
她说道:“我探索整个世界,而不把自己限制在凡人的交往之中,不满足于仅仅对你们进行劝说和劝阻。
Magna me vocant supraque vos posita: §95.11"
Nam tibi de summa caeli ratione deumque
Disserere incipiam et rerum primordia pandam; Unde omnis natura creet res, auctet alatque,
Quoque eadem rursus natura perempta resolvat,
"
ut ait Lucretius.
伟大的事物在召唤我,它们置于你们之上: ‘因为我将开始为你阐述天空和神明的至高道理,并将揭示事物的本源;自然从何处创造、增殖并滋养万物,又如何在万物消亡时再次将其还原,’ 正如卢克莱修所说。
Sequitur ergo ut, cum contemplativa sit, habeat decreta sua.
因此,既然哲学是观照性的,她自然有其教义。
§95.12Quid? Quod facienda quoque nemo rite obibit nisi is, cui ratio erit tradita, qua in quaque re omnes officiorum numeros exequi possit, quos non servabit, qui in rem praesentem praecepta acceperit, non in omnem.
况且,如果一个人没有被赋予理性,使他能够在每一件事中履行义务的所有调和,他又怎能妥善地去完成那些应当做的事呢? 而一个仅针对眼前具体事物接受戒律、而非针对一切事物接受戒律的人,是无法遵守这些的。
Inbecilla sunt per se et, ut ita dicam, sine radice, quae partibus dantur.
那些仅赋予局部的东西本身是脆弱的,可以说是没有根基的。
Decreta sunt, quae muniant, quae securitatem nostram tranquillitatemque tueantur, quae totam vitam totamque rerum naturam simul contineant.
唯有教义才能防卫我们,守护我们的安全与平静,同时包含整个生命和事物的全部自然。
Hoc interest inter decreta philosophiae et praecepta, quod inter elementa et membra; haec ex illis dependent, illa et horum causae sunt et omnium.
哲学教义与戒律之间的区别,就像元素与器官之间的区别一样;后者依赖于前者,而前者不仅是后者的原因,也是一切事物的原因。
§95.13"Antiqua," inquit, "sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
那人说:“古代的智慧除了指示人们应当做什么和避免做什么之外,别无他物,而那时的人们要好得多。
Postquam docti prodierunt, boni desunt.
自从学者出现以后,好人就缺失了。
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere. "
因为那简单而坦荡的德行已被转化为模糊而小聪明的知识,我们被教授去争辩,而不是去生活。
§95.14Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
” 毫无疑问,正如你们所说,那古老的智慧在其刚刚诞生之时,也和其他技术一样粗糙,而其他技术在发展过程中精细度有所提高。
Sed ne opus quidem adhuc erat remediis diligentibus.
但当时甚至还不需要精心准备的治疗方法。
Nondum in tantum nequitia surrexerat nec tam late se sparserat.
邪恶还没有上升到如此地步,也没有扩散得如此之广。
Poterant vi tus simplicibus obstare remedia simplicia; nunc necesse est tanto operosiora esse munimenta, quanto vehementiora sunt, quibus petimur.
简单的治疗方法就能抵御简单的恶习;而现在,我们遭受攻击的手段越是猛烈,防线就越是必须花费更多劳力。
§95.15Medicina quondam paucarum fuit scientia herbarum, quibus sisteretur fluens sanguis, vulnera coirent; paulatim deinde in hanc pervenit tam multiplicem varietatem.
医学曾经只是关于少数几种草药的知识,用来止住流动的血液、使伤口愈合;随后,它逐渐发展到如今这样极其复杂的繁多门类。
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
这也难怪,因为当时人们身体依然强壮结实,食物简单且未被技术和享乐所腐化;但自从人们寻求食物不再是为了消除饥饿,而是为了刺激食欲,并发明了千百种用来激起贪婪的调味品之后,曾经对有需要的人来说是营养的东西,对饱食者来说却成了重荷。
§95.16Inde pallor et nervorum vino madentium tremor et miserabilior ex cruditatibus quam ex fame macies.
由此产生了面色苍白,以及因酒精浸泡而导致的腱部颤抖,以及由于消化不良而导致的、比因饥饿而导致的更为惨不忍睹的消瘦。
Inde incerti labantium pedes et semper qualis in ipsa ebrietate titubatio.
由此产生了蹒跚者不稳的脚步,以及总是如同在醉酒状态中的摇晃。
Inde in totam cutem umor admissus distentusque venter, dum male adsuescit plus capere quam poterat.
由此产生了水分渗入整个皮肤,以及在勉强适应摄入超出其承受能力的食物时而膨胀的腹部。
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se putrescentium et retorridi digiti articulis obrigescentibus nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
由此产生了暗黄胆汁的溢出、面色无华、在自身内部腐烂者的衰竭、关节僵硬且干枯的手指、失去知觉而瘫软的腱部的麻木,或是毫无间断剧烈震颤的抽搐。
§95.17Quid capitis vertigines dicam? Quid oculorum auriumque tormenta et cerebri exaestuantis verminationes et omnia, per quae exoneramur, internis ulceribus adfecta? Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium?
我该如何谈论头部的眩晕? 如何谈论眼耳的折磨、发热脑部的剧烈痛楚,以及所有我们用以排泄的器官都受到内部溃疡折磨的痛苦? 此外还有无数种发热,有的来势汹汹,有的如微弱的瘟疫般蔓延,有的伴随着恶寒和肢体的剧烈颤抖而至?
§95.18Quid alios referam innumerabiles morbos, supplicia luxuriae?
Immunes erant ab istis malis, qui nondum se deliciis solverant, qui sibi imperabant, sibi ministrabant.
我又何必提及其他无数的疾病——这些奢靡的惩罚? 那些尚未沉溺于享乐、能自我克制并自我服务的人,是免受这些灾祸的。
Corpora opere ac vero labore durabant aut cursu defatigati aut venatu aut tellure versanda.
他们的身体通过劳作和真正的劳动得以锻炼,或是因跑步、狩猎、耕作而疲惫。
excipiebat illos cibus, qui nisi esurientibus placere non posset.
迎接他们的是食物,这种食物除了饥饿的人之外,没有人会觉得美味。
Itaque nihil opus erat tam magna medicorum supellectile nec tot ferramentis atque pyxidibus.
因此,根本不需要如此庞大的医生器材,也不需要那么多的铁制工具和药盒。
Simplex erat ex causa simplici valitudo; multos morbos multa fericula fecerunt.
由于简单的原因,健康是简单的;众多的菜肴制造了众多的疾病。