§95.28Sciant protinus hi, qui iactationem ex istis peti et gloriam aiebant, non ostendi ista, sed conscientiae dari.
“那些声称能从中获得虚荣与荣耀的人应当立刻明白,这些东西并非为了炫耀,而是呈现给内心良知的。
Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa.
同样,那些通常分开排列的食物,应当等同地浇上同一种酱汁。
Nihil intersit: ostrea, echini, spondyli, mulli perturbati concoctique ponantur.
无需有任何分别:让牡蛎、海胆、扇贝和红鱼在被混杂、煮熟后呈上来吧。
"Non esset confusior vomentium cibus.
”即使是呕吐者的食物也不会比这更混乱。
§95.29Quomodo ista perplexa sunt, sic ex istis non singulares morbi nascuntur, sed inexplicabiles, diversi, multiformes, adversus quos et medicina armare se coepit multis generibus, multis observationibus.
正如这些食物是杂乱的一样,从中产生的也不是单一的疾病,而是无法解开的、多样的、多形式的顽疾,针对这些顽疾,医学也开始用许多种类、许多观察来武装自己。
Idem tibi de philosophia dico.
对于哲学,我也对你道出同样的话。
Fuit aliquando simplicior inter minora peccantes et levi quoque cura remediabiles; adversus tantam morum eversionem omnia conanda sunt.
过去,哲学在那些犯错较少、且只需轻微调理即可治愈的人们中间要简单得多;而面对如此巨大的道德沦丧,必须尝试一切手段。
Et utinam sic denique lues ista vindicetur!
但愿这股瘟疫最终能以此方式得到惩罚!
§95.30Non privatim solum, sed publice furimus.
我们不仅在私下里疯狂,在公职上也同样疯狂。
Homicidia compescimus et singulas caedes; quid bella et occisarum gentium gloriosum scelus? Non avaritia, non crudelitas modum novit.
我们惩治凶杀和个别的杀戮;但战争以及毁灭诸民族的光荣罪行又算什么? 贪婪与残忍都不知道限度。
Et ista quamdiu furtim et a singulis fiunt, minus noxia minusque monstruosa sunt; ex senatus consultis plebisque scitis saeva exercentur et publice iubentur vetata privatim.
只要这些事是秘密地由个人所做,它们的危害和怪诞程度还算较轻;但由于元老院议决和公民大会决议,残忍的暴行被付诸实施,私下里被禁止的事在公家却被命令执行。
§95.31Quae clam commissa capite luerent, tum quia paludati fecere, laudamus.
那些若在私下里犯下便要用首级偿还的罪行,只因穿着军装的人公地犯下了,我们便予以赞美。
Non pudet homines, mitissimum genus, gaudere sanguine alterno et bella gerere gerendaque liberis tradere, cum inter se etiam mutis ac feris pax sit.
人类本是最温和的物种,却不耻于为彼此的流血而感到高兴,甚至进行战争并将要进行的战争传给子孙,而即便在无言的野兽之间也存在和平,这难道不令人羞耻吗?
§95.32Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.
面对如此强大且广泛展开的狂气,哲学变得更加费力,它为自己汲取的精神力量,与其所要对抗的恶行所增加的力量一样多。
Expeditum erat obiurgare indulgentes mero et petentes delicatiorem cibum; non erat animus ad frugalitatem magna vi reducendus, a qua paullum discesserat: §95.33Nunc manibus rapidis opus est, nunc arte magistra, voluptas ex omni quaeritur.
斥责耽溺于烈酒和追求更精致食物的人原本是容易的;灵魂并不需要用巨大的力量拉回到克己节制之中,因为它只是稍微偏离了轨道:现在需要的是敏捷的双手,现在需要的是大师的技艺,人们从一切事物中寻找享乐。
Nullum intra se manet vitium; in avaritiam luxuria praeceps est.
没有任何恶行会停留在自身内部;奢靡正猛烈地坠入贪婪。
Honesti oblivio invasit.
人们遗忘了高尚。
Nihil turpest, cuius placet pretium.
只要价格令人满意,就没有任何事是可耻的。
Homo, sacra res homini, iam per lusum ac iocum occiditur et quem erudiri ad inferenda accipiendaque vulnera nefas erat, is iam nudus inermisque producitur satisque spectaculi ex homine mors est.
人本是人的神圣之物,如今却为了戏耍和玩笑而被杀戮;那些本不该被训练去施加或承受伤口的人,现在却被赤身裸体、毫无防备地推上台,而一个人的死亡竟然成了对人而言足够的奇观。
§95.34In hac ergo morum perversitate desideratur solito vehementius aliquid, quod mala inveterata discutiat; decretis agendum est, ut revellatur penitus falsorum recepta persuasio.
因此,在这般道德倒错之中,人们比平时更强烈地渴望某种能够驱散根深蒂固的恶的东西;必须通过教义来采取行动,以便彻底拔除已被接受的谬误确信。
His si adiunxerimus praecepta, consolationes, adhortationes, poterunt valere; per se inefficaces sunt.
在这些教义之外,如果我们加上诫命、安慰和劝告,它们或许能发挥作用;但它们本身是无能为力的。
§95.35Si volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum sit.
如果我们想让他们受到约束,并把他们从目前沉溺的恶行中拉出来,就让他们学习什么是恶,什么是善。
Sciant omnia praeter virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona.
让他们知道,除了美德之外,一切事物都会改变其名称,时而变成坏的,时而变成好的。
Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere: prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus.
正如军务的第一条纽带是敬畏、对军旗的热爱以及不容背叛的神圣职责,随后对于立过誓的人,其他的要求和命令才容易被执行,同样,对于那些你希望引导至幸福生活的人:必须奠定最初的基础,并将美德灌输进去。
Huius quadam superstitione teneantur; hanc ament; cum hac vivere velint, sine hac nolint.
让他们被对它的某种敬畏所束缚;让他们热爱它;让他们渴望与它同在,而不愿没有它地活着。
§95.36"Quid ergo? Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur? "Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit.
“那么,难道有些人没有经过精细的教育,单单顺从赤裸裸的诫命,不也成了正直的人并取得了巨大的进步吗? ”我承认这一点,但他们拥有幸运的资质,并在路过时抓住了有益的东西。
Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se fertilia.
因为正如不朽的神明没有学习过任何美德,诞生时便完备了一切美德,且向善是他们本性的一部分,同样,人类中的一些人获得了杰出的天赋,无需长期的教导便达到了通常传授的事物,并在初次听到时便拥抱了高尚之物;这就是那些对美德如此敏锐、甚至自身就十分肥沃的资质。
Illis autem hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.
然而,对于那些愚钝、麻木,或者长期被恶习缠身的人,必须花很长时间来磨去他们灵魂的锈斑。