Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §94.9-94.18

阿里斯顿的教训无用论及其反驳

第 175 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

介绍了阿里斯顿关于具体教训无用论的论证(证明的必要性、具体情况的无限性以及对疯子提出教训的徒然等),并开始阐述塞内卡对此的反驳。

§94.9Ista enim qui diligentissime monent, ipsi facere non possunt.
因为那些极力劝诫这些事的人,自己也做不到。
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
这些是家庭教师吩咐给男孩的,这些是祖母吩咐给孙子的,而极易动怒的教师却在论证不该发怒。
Si ludum litterarium intraveris, scies ista, quae ingenti supercilio philosophi iactant, in puerili esse praescripto.
如果你走进小学,你就会知道,哲学家们神气活现、大肆炫耀的这些道理,其实都在小孩子的课则里。
§94.10"Utrum deinde manifesta an dubia praecipies? Non desiderant manifesta monitorem, praecipienti dubia non creditur; supervacuum est ergo praecipere.
“接下来,你所吩咐的,是显而易见的事,还是可疑的事? 显而易见的事不需要劝告者,吩咐可疑之事的人则不被信任;因此,提出吩咐是多余的。
Id adeo sic disce.
且这样来了解这件事。
Si id mones, quod obscurum est et ambiguum, probationibus adiuvandum erit.
如果你建议的是模糊且暧昧的事,它就必须借由证明来辅助。
Si probaturus es, illa per quae probas plus valent satisque per se sunt.
如果你要去证明它,那么你用来证明的那些事物本身就更有效力,且其自身已然足够。
§94.11Sic amico utere, sic cive, sic socio.
‘要这样对待朋友,这样对待公民,这样对待伙伴。
Quare? Quia iustum est.
’为什么? 因为这是正义的。
Omnia ista mihi de iustitia locus tradit.
关于正义的论题把所有这些都传授给了我。
Illic invenio aequitatem per se expetendam, nec metu nos ad illam cogi nec mercede conduci, non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam.
在那里我发现,公平本身就值得追求,我们既不因恐惧而被强迫趋向它,也不因报酬而被雇佣趋向它;在这一美德中,除了美德自身之外还喜欢其他任何东西的人,都不是正义的。
Hoc cum persuasi mihi et perbibi, quid ista praecepta proficiunt, quae eruditum docent? Praecepta dare scienti supervacuum est, nescienti parum.
当我让自己确信并深信这一点时,这些教导已经受过教育之人的教训又有什么用呢? 给知道的人提供教训是多余的,给不知道的人提供则是不够的。
Audire enim debet non tantum, quid sibi praecipiatur, sed etiam quare.
因为他不仅应当听到自己被吩咐了什么,还应当听到为什么要这样做。
§94.12Utrum, inquam, veras opiniones habenti de bonis malisque sunt necessaria an non habenti? Qui non habet, nihil a te adiuvabitur; aures eius contraria monitionibus tuis fama possedit.
我说,教训对于那些对善恶持有正确观点的人是必要的,还是对于那些不持有正确观点的人是必要的? 对于没有正确观点的人,你无法提供任何帮助;与你的劝告相反的传言已经占据了他的耳朵。
Qui habet exactum iudicium de fugiendis petendisque, scit, quid sibi faciendum sit, etiam te tacente.
而对于避什么、求什么有着精确判断的人,即使你保持沉默,他也知道自己该做什么。
Tota ergo pars ista philosophiae summoveri potest.
因此,哲学的这整个部分都可以被免除。
§94.13"Duo sunt, propter quae delinquimus: aut inest animo pravis opinionibus malitia contracta aut, etiam si non est falsis occupatus, ad falsa proclivis est et cito specie quo non oportet trahente corrumpitur.
‘我们犯错的原因有二:要么是心灵中存有因邪恶观点而沾染的恶毒,要么是即使心灵未被虚假之物占据,也容易倾向于虚假,并且很快被拉向不当之处的表象所腐蚀。
Itaque debemus aut percurare mentem aegram et vitiis liberare, aut vacantem quidem, sed ad peiora pronam praeoccupare.
因此,我们必须彻底治疗有病的心灵并使其免于恶德,或者在心灵空虚、但倾向于坏事时提前占据它。
Utrumque decreta philosophiae faciunt; ergo tale praecipiendi genus nil agit.
哲学的教条做到了这两点;因此,这种提出教导的方式毫无作用。
§94.14Praeterea si praecepta singulis damus, inconprehensibile opus est.
’ 此外,如果我们向每个人分别提供教训,那将是一项无法穷尽的任务。
Alia enim dare debemus faeneranti, alia colenti agrum, alia negotianti, alia regum amicitias sequenti, alia pares, alia inferiores amaturo.
因为我们必须给放高利贷者一套教训,给农夫一套,给商人一套,给追求国王友谊的人一套,给将要爱护同等地位者的人一套,给将要爱护下属的人一套。
§94.15In matrimonio praecipies, quomodo vivat eum uxore aliquis, quam virginem duxit, quomodo eum ea, quae alicuius ante matrimonium experta est, quemadmodum eum locuplete, quemadmodum cum indotata.
在婚姻中,你会教导某人如何与一个娶来时是处女的妻子生活,如何与一个婚前经历过他人的人生活,如何与有钱的妻子生活,如何与没有嫁妆的妻子生活吗?
An non putas aliquid esse discriminis inter sterilem et fecundam, inter provectiorem et puellam, inter matrem et novercam? Omnes species conplecti non possumus, atqui singulae propria exigunt; leges autem philosophiae breves sunt et omnia alligant.
难道你不认为在不育与多产的女性之间、在年长者与年轻女孩之间、在生母与继母之间存在某种区别吗? 我们不可能包罗所有的具体情况,然而每一种情况都需要其特有的应对方式;但哲学的法律是简短的,并且约束着一切。
§94.16Adice nunc, quod sapientiae praecepta finita debent esse et certa: si qua finiri non possunt, extra sapientiam sunt; sapientia rerum terminos novit.
再者,智慧的教训应当是有限且确定的;如果有什么是无法界定的,它们就处于智慧之外;智慧了解事物的界限。
"Ergo ista praeceptiva pars summovenda est, quia quod paucis promittit, praestare omnibus non potest; sapientia autem omnes tenet.
‘因此,这部分教导的内容应该被免除,因为对于它向少数人承诺的事,它无法对所有人兑现;而智慧却包含着所有人。
§94.17Inter insaniam publicam et hanc, quae medicis traditur, nihil interest nisi quod haec morbo laborat, illa opinionibus falsis.
’ 公众的疯狂与交给医生的疯狂之间,没有任何区别,除了后者遭受身体疾病的折磨,而前者遭受虚假观点的折磨。
Altera causas furoris traxit ex valitudine, altera animi mala valitudo est.
一种是从身体状况中引出狂乱的原因,另一种则是心灵的疾病。
Si quis furioso praecepta det, quomodo loqui debeat, quomodo procedere, quomodo in publico se gerere, quomodo in privato, erit ipso, quem monebit, insanior.
如果有人向疯子提供关于该如何说话、如何行走、在公共场合该如何、在私下该如何表现的教训,他将比他所劝告的那个人还要疯狂。
Ei bilis nigra curanda est et ipsa furoris causa removenda.
对于疯子,必须治疗其黑胆汁,并清除疯狂原因本身。
Idem in hoc alio animi furore faciendum est.
在心灵的这另一种疯狂中,也必须做同样的事。
Ipse discuti debet; alioqui abibunt in vanum monentium verba.
疯狂本身必须被驱散;否则,劝告者的话都将流于徒然。
" §94.18Haec ab Aristone dicuntur;
” 这些话是阿里斯顿说的;我们将逐一回答他。
cui respondebimus ad singula. Primum adversus illud, quod ait, si quid obstat oculo et inpedit visum, debere removeri.
首先,针对他所说的,如果有什么东西阻碍了眼睛并妨碍了视线,就必须将其清除。
Fateor huic non esse opus praeceptis ad videndum, sed remedio, quo purgetur acies et officientem sibi moram effugiat.
我承认,对于这只眼睛,不需要看东西的教训,而需要一种治疗方法,以此来清洁视力,摆脱阻碍它的障碍。
Natura enim videmus, cui usum sui reddit qui removet obstantia.
因为我们是凭自然看见的,清除障碍的人是将眼睛自身的用途归还给它。
Quid autem cuique debeatur officio, natura non docet.
然而,每个义务应当承担什么,自然并不教导。

词汇与语法注释

  1. §94.11non esse iustum, cui quidquam in hac virtute placet praeter ipsam — 这里的 iustum 作名词性使用,为阳性单数宾格(意为“正义之人”),作为不定式 esse 的主语(或表语)。关系词 cui 的先行词(如 eum)被省略。虽然可以作非人称解释,但此处将其解读为对拥有美德之“人”的性格界定。
  2. §94.13cito specie quo non oportet trahente corrumpitur — 名词 specie 和现在分词 trahente 构成夺格绝对结构,以 specie(意为“表象”)为逻辑主语,trahente 为谓语。短语 quo non oportet(意为“向不当之处”)起到表示方向的紧缩关系子句作用。
  3. §94.14alia pares, alia inferiores amaturo — 单词 amaturo 是将来主动分词 amaturus 的单数与格形式。它与句首的 faeneranti、colenti、negotianti 等与格名词处于并列关系,意为“对于将要爱护(同等地位者或下属)的人”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §94.9-94.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:94.9-94.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。