§94.19Deinde cuius curata suffusio est, is non protinus eum visum recepit, aliis quoque potest reddere; malitia liberatus et liberat.
其次,白内障被治愈的人,不仅能立刻恢复自己的视力,还能将其带给他人;从恶念中解脱的人也会解脱他人。
Non opus est exhortatione, ne consilio quidem, ut colorum proprietates oculus intellegat, a nigro album etiam nullo monente distinguet.
眼睛为了理解颜色的特性,不需要鼓励,甚至不需要建议;即使没有人指导,它也能区分黑白。
Multis contra praeceptis eget animus, ut videat, quid agendum sit in vita; quamquam oculis quoque aegros medicus non tantum curat sed etiam monet.
相反,心灵需要许多教诫,以便看清在生活中该做什么;尽管医生对眼疾患者不仅进行治疗,也会给予建议。
" §94.20Non est," inquit, "quod protinus inbecillam aciem committas inprobo lumini; a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce.
他说:“没有理由让你立刻把虚弱的视力暴露在强光下;先从黑暗走向阴凉处,然后更大胆一些,逐渐习惯忍受明亮的光线。
Non est quod post cibum studeas, non est quod plenis oculis ac tumentibus imperes; adflatum et vim frigoris in os occurrentis evita"; alia eiusmodi, quae non minus quam medicamenta proficiunt.
没有理由在饭后学习,没有理由强迫充血和肿胀的眼睛工作;避免迎面吹来的风和冷气的侵袭”;以及其他类似的事情,它们的作用不亚于药物。
Adicit remediis medicina consilium.
医学在疗法之外加上了建议。
§94.21"Error," inquit, "est causa peccandi.
他说:“错误是犯罪的原因。
Hunc nobis praecepta non detrahunt nec expugnant opiniones de bonis ac malis falsas.
教诫既不能帮我们消除错误,也不能击碎关于善恶的错误观点。
"Concedo per se efficacia praecepta non esse ad evertendam pravam animi persuasionem; sed non ideo nihil ne aliis quidem adiecta proficiunt.
”我承认,教诫本身对于扭转心灵的错误信念是无效的;但这并不意味着,当教诫被加于其他事物之上时就毫无用处。
Primum memoriam renovant; deinde quae in universo confusius videbantur, in partes divisa diligentius considerantur.
第一,它们更新记忆;第二,那些在整体中显得有些混乱的事物,在被分成部分后,会得到更仔细的审视。
Aut isto modo licet et consolationes dicas supervacuas et exhortationes; atqui non sunt supervacuae, ergo ne monitiones quidem.
否则,照这样说,你也可以说安慰和鼓励是多余的;然而它们并非多余,因此劝告也并非多余。
§94.22"Stultum est," inquit, "praecipere aegro, quid facere tamquam sanus debeat, cum restituenda sanitas sit, sine qua inrita sunt praecepta.
他说:“在必须恢复健康的时候,去教导病人像健康人一样该做什么,是愚蠢的,因为没有健康,教诫就是无效的。
"Quid, quod habent aegri quaedam sanique communia, de quibus admonendi sunt? Tamquam ne avide cibos adpetant, ut lassitudinem vitent.
”况且,病人和健康人有一些共同之处,他们必须在这些事情上受到劝告,这又当如何解释呢? 比如不要贪婪地渴求食物,以及避免疲劳。
Habent quaedam praecepta communia pauper et dives.
穷人和富人也有一些共同的教诫。
" §94.23Sana," inquit, "avaritiam, et nihil habebis quod admoneas aut pauperem aut divitem, si cupiditas utriusque consedit.
他说:“治好贪婪,如果两者的欲望都平息了,你就没有什么可以劝告穷人或富人的了。
"Quid, quod aliud est non concupiscere pecuniam, aliud uti pecunia scire? Cuius avari modum ignorant, etiam non avari usum.
”况且,不渴望金钱是一回事,知道如何使用金钱又是另一回事,这又当如何解释呢? 贪婪之人不知道金钱的限度,甚至不贪婪之人也非都知道其用途。
"Tolle," inquit, "errores; supervacua praecepta sunt.
他说:“消除错误,教诫就是多余的。
"Falsum est.
”这是错误的。
Puta enim avaritiam relaxatam, puta adstrictam esse luxuriam, temeritati frenos iniectos, ignaviae subditum calcar; etiam remotis vitiis quid et quemadmodum debeamus facere, discendum est.
因为假设贪婪得到了缓解,假设奢侈受到了克制,轻率被戴上了缰绳,懒惰被施加了马刺;即使消除了恶德,我们仍必须学习我们应当做什么以及如何做。
§94.24"Nihil," inquit, "efficient monitiones admotae gravibus vitiis.
他说:“对严重恶德施加的劝告将毫无效果。
"Ne medicina quidem morbos insanabiles vincit, tamen adhibetur aliis in remedium, aliis in levamentum.
”即使医学也无法战胜不治之症,但它仍然被应用于一些人以求治愈,应用于另一些人以求缓解。
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem.
即使是整个哲学的力量,尽管它为此动用了全部力量,也无法从心灵中拔除已经根深蒂固的陈年痼疾。
Sed non ideo nihil sanat, quia non omnia. "
但这并不意味着,因为它不能治愈一切,就什么也治不好。
§94.25Quid prodest," inquit, "aperta monstrare? "Plurimum; interdum enim scimus nec adtendimus.
他说:“指出显而易见的事有什么用? ”用处极大;因为有时我们知道却不予注意。
Non docet admonitio, sed advertit, sed excitat, sed memoriam continet nec patitur elabi.
劝告并不传授知识,而是引导注意,唤醒心灵,保持记忆,不让其流失。
Pleraque ante oculos posita transimus.
我们常常漏掉许多摆在眼前的事情。
Admonere genus adhortandi est.
劝告是鼓励的一种。
Saepe animus etiam aperta dissimulat; ingerenda est itaque illi notitia rerum notissimarum.
心灵甚至经常对显而易见的事装作不知;因此,必须将最广为人知的事物的知识灌输给它。
Illa hoc loco in Vatinium Calvi repetenda sententia est: "factum esse ambitum scitis, et hoc vos scire omnes sciunt. "
在此处应当重复卡尔乌斯针对瓦蒂尼乌斯的那句名言:“你们知道贿选已经发生,而且所有人都知道你们知道这一点。
§94.26Seis amicitias sancte colendas esse, sed non facis.
” 你知道应当神圣地维护友谊,但你没有做到。
Seis inprobum esse, qui ab uxore pudicitiam exigit, ipse alienarum corruptor uxorum; scis ut illi nil eum adultero, sic tibi nil esse debere cum paelice, et non facis.
你知道,一个要求妻子守贞、自己却去勾引他人妻子的人是邪恶的;你知道,正如她不该与通奸者有任何瓜葛,你也不该与情妇有任何瓜葛,但你没有做到。
Itaque subinde ad memoriam reducendus es; non enim reposita illa esse oportet, sed in promptu.
因此,你必须经常被提醒;因为这些道理不应该被收存起来,而应该随时备用。
Quaecumque salutaria sunt, saepe agitari debent, saepe versari, ut non tantum nota sint nobis, sed etiam parata.
凡是有益的事物,都应该经常讨论、经常思考,使它们不仅为我们所知,而且随时可用。
Adice nunc, quod aperta quoque apertiora fieri solent.
再者,显而易见的事物也往往会变得更加明显。