§94.36Nemo," inquit," praeceptis curat insaniam; ergo ne malitiam quidem.
他说:“没有人用教诫来治疗狂妄;因此,也无法用它来治疗恶德。
"Dissimile est.
”情况并不同。
Nam si insaniam sustuleris, sanitas redit, at si falsas opiniones exclusimus, non statim sequitur dispectus rerum agendarum.
因为如果你消除了狂妄,健康就会恢复,但是如果我们排除了错误的观点,行事之明察并不会立即随之而来。
Ut sequatur, tamen admonitio conroborabit rectam de bonis malisque sententiam.
即使随之而来,劝告仍然会巩固关于善恶的正确看法。
Illud quoque falsum est, nihil apud insanos proficere praecepta.
以下说法也是错误的:教诫对狂人毫无用处。
Nam quemadmodum sola non prosunt, sic curationem adiuvant.
因为正如它们单独不能起作用一样,它们能协助治疗。
Et denuntiatio et castigatio insanos coercuit.
警告和惩戒都曾约束过狂人。
De illis nunc insanis loquor, quibus mens mota est, non erepta.
我这里所说的狂人,是指那些心智动摇、而非心智被夺走的人。
§94.37"Leges," inquit, "ut faciamus, quod oportet, non efficiunt, et quid aliud sunt quam minis mixta praecepta? "Primum omnium ob hoc illae non persuadent, quia minantur, at haec non cogunt, sed exorant.
他说:“法律并不能使我们履行应当履行的义务,而法律除了是夹杂着威胁的教诫之外,还能是什么呢? ”首先,它们正因为威胁而无法说服人,而教诫不强迫,而是劝服。
Deinde leges a scelere deterrent, praecepta in officium adhortantur.
其次,法律制止犯罪,教诫则鼓励履行义务。
His adice quod leges quoque proficiunt ad bonos mores, utique si non tantum imperant, sed docent.
此外还要加上这一点:法律也对良好的道德有用,特别是如果它们不仅命令,而且教导。
§94.38In hac re dissentio a Posidonio, qui "inprobo," inquit, "quod Platonis legibus adiecta principia sunt.
在这件事上,我不同意波塞多尼乌斯的看法,他说:“我不赞成在柏拉图的法律中加入序言。
Legem enim brevem esse oportet, quo facilius ab imperitis teneatur.
因为法律应当简短,以便无经验者更容易掌握。
Velut emissa divinitus vox sit; iubeat, non disputet.
它应当如同神所发出的声音;应当命令,而不是争论。
Nihil videtur mihi frigidius, nihil ineptius quam lex cum prologo.
在我看来,没有什么比带有序言的法律更冷漠、更荒谬的了。
Mone, dic, quid me velis fecisse; non disco, sed pareo.
警告我,说出你希望我做了什么;我不是来学习的,而是来服从的。
"Proficiunt vero; itaque malis moribus uti videbis civitates usas malis legibus.
”然而它们确实有用;因此,你会看到采用坏法律的国家也采用了坏的道德。
"At non apud omnis proficiunt. "
“但它们并非对所有人都起作用。
§94.39Ne philosophia quidem; nec ideo inutilis et formandis animis inefficax est.
” 即使是哲学也并非对所有人有用;但它并不因此就是无益的,或者在塑造心灵方面是无效的。
Quid autem? Philosophia non vitae lex est? Sed putemus non proficere leges; non ideo sequitur, ut ne monitiones quidem proficiant.
那又怎样呢? 哲学难道不是生活的法律吗? 但是,让我们假定法律不起作用;并不因此就能推论出,连劝告也不起作用。
Aut sic et consolationes nega proficere dissuasionesque et adhortationes et obiurgationes et laudationes.
否则,你也可以否认安慰、劝阻、鼓励、责备和赞美起作用。
Omnia ista monitionum genera sunt.
所有这些都是劝告的种类。
Per ista ad perfectum animi statum pervenitur.
通过这些,人们可以达到心灵的完美状态。
§94.40Nulla res magis animis honesta induit dubiosque et in pravum inclinabiles revocat ad rectum quam bonorum virorum conversatio.
没有什么比与善人交游更能给心灵披上高尚的外衣、并将犹豫不决和易于向恶的人唤回正道了。
Paulatim enim descendit in pectora, et vim praeceptorum obtinet frequenter aspici, frequenter audiri.
因为频繁地相见、频繁地倾听会渐渐深入心中,并获得教诫的力量。
Occursus mehercules ipse sapientium iuvat, et est aliquid, quod ex magno, viro vel tacente proficias.
凭赫拉克勒斯起誓,与贤者的相遇本身就是有益的,从伟人身上,即使他保持沉默,你也能有所得。
§94.41Nec tibi facile dixerim quemadmodum prosit, sicut illud intellego profuisse.
我也无法轻易告诉你它是如何起作用的,正如我明白那件事已经起作用一样。
"Minuta quaedam," ut ait Phaedon, "animalia cum mordent non sentiuntur; adeo tenuis illis et fallens in periculum vis est.
费多说:“某些微小的昆虫在咬人时是感觉不到的;它们将人置于危险之中的力量是如此细微且不易察觉。
Tumor indicat morsum et in ipso tumore nullum vulnus apparet.
肿胀表明被咬了,而在肿胀本身中看不到伤口。
Idem tibi in conversatione virorum sapientium eveniet: non deprehendes, quemadmodum aut quando tibi prosit, profuisse deprendes. "
同样的事情也会发生在你与贤者的交游中:你不会察觉到它是如何或何时对你有益的,但你会察觉到它已经产生了益处。
§94.42Quorsus, inquis, hoc pertinet? Aeque praecepta bona, si saepe tecum sint, profutura quam bona exempla.
” 你问:“这有什么意图呢? ”同样,好的教诫如果经常与你同在,将和好的榜样一样有用。
Pythagoras ait alium animum fieri intrantibus templum deorumque simulacra ex vicino cernentibus et alicuius oraculi opperientibus vocem.
毕达哥拉斯说,当人们进入神殿,近距离瞻仰神像,并等待某种神谕的声音时,会产生一种不同的心灵(状态)。
§94.43Quis autem negabit feriri quibusdam praeceptis, efficaciter etiam inperitissimos? Velut his brevissimis vocibus, sed multum habentibus ponderis:
"
Nil nimis.
然而,谁能否定某些教诫会触动人心,甚至对最无经验的人也十分奏效呢? 例如以下这些非常简短但极具分量的话语: “凡事勿过度。
Avarus animus nullo satiatur lucro.
” “贪婪的心灵不满足于任何利益。
Ab alio exspectes, alteri quod feceris.
” “你对他人做了什么,就期待从他人那里得到什么。
"
Haec cum ictu quodam audimus, nec ulli Meet dubitare aut interrogare "quare?"; adeo etiam sine ratione ipsa veritas ducit.
” 我们听到这些话时会受到某种震动,任何人都不可能怀疑或追问“为什么”;真理本身甚至在没有理由的情况下也能引导人。
§94.44Si reverentia frenat animos ac vitia compescit, cur non et admonitio idem possit? Si inponit pudorem castigatio, cur admonitio non faciat, etiam si nudis praeceptis utitur? Illa vero efficacior est et altius penetrat, quae adiuvat ratione quod praecipit, quae adicit, quare quidque faciendum sit et quis facientem oboedientemque praeceptis fructus exspectet.
如果敬畏能约束心灵并抑制恶德,为什么劝告不能做同样的事呢? 如果惩戒能使人产生羞耻心,为什么劝告不能做到,即使它只使用赤裸裸的教诫? 但如果它用道理辅助它所教诫的事,加上为什么要这样做,以及顺从和遵守教诫的人会期待什么果实,那么这种劝告确实更有效,渗透得更深。
Si imperio proficitur, et admonitione; atqui proficitur imperio; ergo et admonitione.
如果通过命令能有成效,那么通过劝告也能;既然通过命令能有成效,那么通过劝告也能。
§94.45In duas partes virtus dividitur, in contemplationem veri et actionem.
美德分为两部分:真理的观照和实践。
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
教育传授观照,劝告传授实践。
Virtutem et exercet et ostendit recta actio.
正确的实践既锻炼美德又展现美德。
Acturo autem si prodest qui suadet, et qui monet proderit.
既然对于将要行动的人来说,劝导者是有益的,那么劝告者也将是有益的。
Ergo si recta actio virtuti necessaria est, rectas autem actiones admonitio demonstrat, et admonitio necessaria est.
因此,如果正确的实践对于美德是必需的,而劝告又指明了正确的实践,那么劝告也是必需的。