§94.46Duae res plurimum roboris animo dant, fides veri et fiducia: utramque admonitio facit.
两件事能给心灵带来最大的力量:对真理的信仰和自信。 劝告产生这两者。
Nam et creditur illi et, cum creditum est, magnos animus spiritus concipit ac fiducia impletur.
因为劝告既被相信,而一旦被相信,心灵就会产生伟大的抱负,并充满自信。
Ergo admonitio non est supervacua.
因此,劝告并非多余。
M. Agrippa, vir ingentis animi, qui solus ex iis, quos civilia bella claros potentesque fecerunt, felix in publicum fuit, dicere solebat multum se huic debere sententiae: "Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
马尔库斯·阿格里帕是一位胸怀宽广的人,在因内战而名声显赫、权势熏天的人中,他是唯一对公众而言是幸运的,他常说自己非常感激这句格言:“因和合小事成长,因不和大事分崩。
"Hac se aibat et fratrem et amicum optimum factum.
”他说,通过这句格言,他自己成为了最好的兄弟和最好的朋友。
§94.47Si eiusmodi sententiae familiariter in animum receptae formant eum, cur non haec pars philosophiae, quae talibus sententiis constat, idem possit? Pars virtutis disciplina constat, pars exercitatione; et discas oportet et quod didicisti agendo confirmes.
如果这类亲切地被心灵接受的格言能够塑造它,为什么哲学中由这些格言构成的这一部分不能做到同样的事呢? 美德的一部分由教导构成,一部分由训练构成;你既应当学习,也应当通过行动来巩固你所学到的东西。
Quod si est, non tantum scita sapientiae prosunt, sed etiam praecepta, quae adfectus nostros velut edicto coercent et ablegant.
如果是这样,不仅智慧的决定有用,而且那些像法令一样约束并驱散我们情感的教诫也有用。
§94.48'' Philosophia,'' inquit,'' dividitur in haec, scientiam et habitum animi.
他说:“哲学分为这两部分:知识和心灵的状态。
Nam qui didicit et facienda ac vitanda percepit, nondum sapiens est, nisi in ea, quae didicit, animus eius transfiguratus est.
因为学习并理解了应当做和应当避免之事的人,还不是智者,除非他的心灵已经转化到他所学到的东西中。
Tertia ista pars praecipiendi ex utroque est, et ex decretis et ex habitu.
那第三部分,即给出教诫的部分,源于这两者,既源于教义,也源于状态。
Itaque supervacua est ad implendam virtutem, cui duo illa sufficiunt. "
因此,对于完成美德而言,它是多余的,因为那两部分已经足够了。
§94.49Isto ergo modo et consolatio supervacua est, nam haec quoque ex utroque est, et adhortatio et suasio et ipsa argumentatio.
” 那么,按照这种方式,安慰也是多余的,因为这同样源于这两者,鼓励、说服和论证本身也是如此。
Nam et haec ab habitu animi compositi validique proficiscitur.
因为这些也源于整饬而强健的心灵状态。
Sed quamvis ista ex optimo habitu animi veniant, optimus animi habitus ex his est; et facit illa et ex illis ipse fit.
但是,尽管这些源于心灵的最优状态,心灵的最优状态却源于这些;心灵的最优状态产生它们,并从它们之中自身得以形成。
§94.50Deinde istud, quod dicis, iam perfecti viri est ac summam consecuti felicitatis humanae.
其次,你所说的那个阶段,已经是完美之人、以及达到了人类幸福顶峰之人的阶段了。
Ad haec autem tarde pervenitur; interim etiam inperfecto sed proficient demonstranda est in rebus agendis via.
然而,这些是缓慢达到的;在此期间,即使对于不完美但正在进步的人,也必须在行事中指明道路。
Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum.
也许智慧本身,已经将心灵引导到除了正道之外无法被动摇的地步,无需劝告就会给自己指明这条道路。
Inbecillioribus quidem ingeniis necessarium est aliquem praeire: hoc vitabis, hoc facies.
但对于天资较弱的人,确实需要有人在前面引路:“避免这个,做那个。
§94.51Praeterea si expectat tempus, quo per se sciat quid optimum factu sit, interim errabit et errando inpedietur, quo minus ad illud perveniat, quo possit se esse contentus.
” 此外,如果他等待自己知道什么是最适合做的时候,在此期间他将会犯错,并且通过犯错而被阻碍,从而无法达到他可以对自己感到满意的那个阶段。
Regi ergo debet, dum incipit posse se regere.
因此,在他开始能够管理自己之前,他必须被管理。
Pueri ad praescriptum discunt.
孩子们照着范本学习。
Digiti illorum tenentur et aliena manu per litterarum simulacra ducuntur, deinde imitari iubentur proposita et ad illa reformare chirographum.
他们的手指被握住,由别人的手引导着划过字母的字形,然后被要求模仿所给出的范例,并照此调整自己的笔迹。
Sic animus noster dum eruditur ad praescriptum, iuvatur.
同样,我们的心灵在照着范本接受教育时,也会得到帮助。
§94.52Haec sunt, per quae probatur hanc philosophiae partem supervacuam non esse.
这些就是证明哲学的这一部分并非多余的理由。
Quaeritur deinde, an ad faciendum sapientem sola sufficiat.
接下来要问的是,它是否单独足以造就智者。
Huic quaestioni suum diem dabimus; interim omissis argumentis nonne apparet opus esse nobis aliquo advocato, qui contra populi praecepta praecipiat?
我们将给这个问题留出它自己的时间;在此期间,且不谈论证,难道不显而易见我们指望某种倡导者(辩护者),来传授与民众的教诫相反的教诫吗?
§94.53Nulla ad aures nostras vox inpune perfertur; nocent qui optant, nocent qui execrantur.
没有任何声音能不受惩罚地传到我们的耳朵里;良心祝愿的人在害我们,诅咒的人在害我们。
Nam et horum inprecatio falsos nobis metus inserit et illorum amor male docet bene optando.
因为后者的咒骂在我们心中植入虚假的恐惧,而前者的爱通过好意的祝愿给予了坏的教导。
Mittit enim nos ad longinqua bona et incerta et errantia, cum possimus felicitatem domo promere.
因为当我们可以在家中获得幸福时,它却把我们送往遥远、不确定且漂泊不定的善。
§94.54Non licet, inquam, ire recta via.
我说,我们不被允许走正道。
Trahunt in pravum parentes, trahunt servi.
父母拉扯我们走向邪恶,奴隶也拉扯我们。
Nemo errat uni sibi, sed dementiam spargit in proximos accipitque invicem.
没有人只为自己一个人犯错,而是把狂妄散播给邻人,并反过来接受它。
Et ideo in singulis vitia populorum sunt, quia illa populus dedit.
因此,每个人身上都有民众的恶德,因为这是民众赋予的。
Dum facit quisque peiorem, factus est; didicit deteriora, deinde docuit, effectaque est ingens illa nequitia congesto in unum quod cuique pessimum scitur.
在每个人让别人变得更坏的同时,他自己也变坏了;他学到了更坏的事情,然后传授它们,于是,每个人所知道的最坏的事情堆积在一起,就产生那巨大的邪恶。
5 Sit ergo aliquis custos et aurem subinde pervellat abigatque rumores et reclamet populis laudantibus.
5 因此,让某人成为监护者,不时地拧一下耳朵,赶走谣言,并对赞美着的民众提出抗议。
§94.55Erras enim, si existimas nobiscum vitia nasci; supervenerunt, ingesta sunt.
因为如果你认为恶德是与我们一同出生的,那你就错了;它们是后来产生的,是被灌输进来的。
Itaque monitionibus crebris opiniones, quae nos circumsonant, repellantur.
因此,通过频繁的劝告,让那些在我们身边回响的舆论被击退。