§92.10Prima ars hominis est ipsa virtus; huic committitur inutilis caro et fluida, receptandis tantum cibis habilis, ut ait Posidonius.
人类的第一种能力是美德本身;正如波塞多尼乌斯所说,无用且流动的肉体被托付给它,而肉体仅适于接受食物。
Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur.
那神圣的美德终结于易滑的末端,在其令人敬畏且如天堂般的高贵部分上,连接着一个不活泼且无生气的动物。
Illa utcumque altera quies nihil quidem ipsa praestabat animo, sed inpedimenta removebat; voluptas ultro dissolvit et omne robur emollit.
那另一种平静无论如何本身并不给心灵带来什么,但它移除了障碍;而快乐则是主动瓦解心灵,弱化所有的力量。
Quae invenietur tam discors inter se iunctura corporum? Fortissimae rei inertissima adstruitur, severissimae parum seria, sanctissimae intemperans usque ad incesta.
还有什么比这更不协调的身体结合能被发现呢? 最强固的东西上被附加了最不活泼的东西,最严肃的东西上被附加了最不庄重的东西,最神圣的东西上被附加了甚至达到不洁程度的无节制。
"Quid ergo?" inquit,"si virtutem nihil inpeditura sit bona valitudo et quies et dolorum vacatio, non petes illas?"
他说:“那么,如果健康的身体、宁静和无痛不至于阻碍美德,你难道不追求它们吗?
§92.11Quidni petam? Non quia bona sunt, sed quia secundum naturam sunt, et quia bono a me iudicio sumentur.
” 我怎能不追求呢? 并非因为它们是善,而是因为它们顺乎自然,且因为它们将被我以良好的判断力所接纳。
Quid erit tunc in illis bonum? Hoc unum, bene eligi.
那么在这些事物中,善是什么呢? 仅此一事:做出良好的选择。
Nam cum vestem qualem decet, sumo, cum ambulo ut oportet, cum ceno quemadmodum debeo, non cena aut ambulatio aut vestis bona sunt, sed meum in iis propositum servantis in quaque re rationi convenientem modum.
因为当我穿上合体的衣服,当我以适当的方式行走,当我以应有的方式用餐时,并不是晚餐、行走或衣服本身是善,而是在这些事物中我的意图是善,它在每一件事中都保持了符合理性的分寸。
§92.12Etiamnunc adiciam: mundae vestis electio adpetenda est homini.
我还要补充一点:选择整洁的衣服是人类应当追求的。
Natura enim homo mundum et elegans animal est.
因为在自然上,人是一种整洁且优雅的动物。
Itaque non est bonum per se munda vestis, sed mundae vestis electio, quia non in re bonum est, sed in electione quali.
因此,整洁的衣服本身并不是善,而选择整洁的衣服才是善,因为善不在于事物本身,而在于做出了怎样的选择。
Actiones nostrae honestae sunt, non ipsa quae aguntur.
我们高尚的是我们的行为,而不是所做的事务本身。
§92.13Quod de veste dixi, idem me dicere de corpore existima.
我对衣服所说的话,请认为我对身体也是这样说的。
Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit; velamentum eius est.
因为自然也将这肉体作为某种衣服包裹在灵魂周围,它是灵魂的覆盖物。
Quis autem umquam vestimenta aestimavit arcula? Nec bonum nec malum vagina gladium facit.
然而,有谁曾用箱子来评估衣服的价值呢? 剑鞘并不能使剑变好或变坏。
Ergo de corpore quoque idem tibi respondeo: sumpturum quidem me, si detur electio, et sanitatem et vires, bonum autem futurum iudicium de illis meum, non ipsa.
因此,关于身体我也给你同样的回答:如果给予选择,我确实会接纳健康和力量,但善将是我对它们的判断,而不是它们本身。
§92.14"Est quidem," inquit, "sapiens beatus; summum tamen illud bonum non consequitur, nisi illi et naturalia instrumenta respondeant.
他说:“确实,贤人是幸福的;然而,他无法获得那最高善,除非自然的工具也配合他。
Ita miser quidem esse, qui virtutem habet, non potest, beatissimus autem non est, qui naturalibus bonis destituitur ut valitudine, ut membrorum integritate. "
因此,拥有美德的人固然不可能痛苦,但缺乏健康或肢体健全等自然善的人,绝非最幸福的。
§92.15Quod incredibilius videtur, id concedis, aliquem in maximis et continuis doloribus non esse miserum, esse etiam beatum; quod levius est, negas, beatissimum esse.
” 你承认了那看似更不可信的事——某人在极度且持续的痛苦中并非不幸,甚至还是幸福的;却否定了那更轻易的事——他是最幸福的。
Atqui si potest virtus efficere, ne miser aliquis sit, facilius efficiet, ut beatissimus sit.
然而,如果美德能够做到使某人免于不幸,它将更容易做到使其最幸福。
Minus enim intervalli a beato ad beatissimum restat quam a misero ad beatum.
因为从幸福到最幸福的距离,比从不幸到幸福的距离要短。
An quae res tantum valet, ut ereptum calamitatibus inter beatos locet, non potest adicere quod superest, ut beatissimum faciat? In summo deficit clivo?
难道一个力量强大到能将人从灾难中夺回并置于幸福者之列的事物,无法加上剩余的部分使其成为最幸福的吗? 它会在山顶的陡坡上力竭吗?
§92.16Commoda sunt in vita et incommoda, utraque extra nos.
人生中有顺境与逆境,两者皆在我们的外部。
Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur? Nam quemadmodum incommodorum onere usque ad miserum non deprimitur, sic commodorum inopia non deducitur a beatissimo, sed tam sine commodis beatissimus est, quam non est sub incommodis miser; aut potest illi eripi bonum suum, si potest minui.
如果一个善人在遭受所有逆境压迫时仍不痛苦,那么在缺乏某些顺境时,他怎能不是最幸福的呢? 因为正如他不会被逆境的重负压低至痛苦的境地,同样他也不会因缺乏顺境而从最幸福的状态中跌落,而是在没有顺境时也同样最幸福,正如他在逆境中不痛苦一样;否则,如果他的善可以被减少,那么他的善也可以被剥夺。
§92.17Paulo ante dicebam igniculum nihil conferre lumini solis.
刚才我曾说,一星微火对太阳的光芒毫无增益。
Claritate enim eius quicquid sine illo luceret absconditur.
因为在太阳的灿烂光辉下,任何没有它也能发光的东西都会被掩盖。
"Sed quaedam," inquit, "soli quoque opstant.
他说:“但是,有些东西也会阻挡太阳。
"At sol integer est etiam inter opposita, et quamvis aliquid interiacet, quod nos prohibeat eius aspectu, in opere est, cursu suo fertur.
”然而即使在有阻挡物对立的情况下,太阳也是完整的,虽然有阻隔物介于其中阻碍我们看到它,但它仍在工作,并在其轨道上运行。
Quotiens inter nubila eluxit, non est sereno minor, ne tardior quidem, quoniam multum interest, utrum aliquid obstet tantum, an inpediat.
每当它从云雾中闪耀而出,它并不比晴天时微弱,也绝非更慢,因为仅仅是阻挡在前面,与妨碍其运行之间有着巨大的差别。
§92.18Eodem modo virtuti opposita nihil detrahunt; non est minor, sed minus fulget.
同样地,与美德对立的事物无法夺走美德的任何东西;美德没有减少,只是不那么闪耀了。
Nobis forsitan non aeque apparet ac nitet, sibi eadem est et more solis obscuri in occulto vim suam exercet.
对我们来说,它或许显得不那么显现和耀眼,但对它自身而言依然如故,并且就像被遮蔽的太阳一样,在暗处施展着它的力量。
Hoc itaque adversus virtutem possunt calamitates et damna et iniuriae, quod adversus solem potest nebula.
因此,灾难、损失和伤害对美德所能做的事,正如同雾气对太阳所能做的事一样。