§92.19Invenitur, qui dicat sapientem corpore parum prospero usum nec miserum esse nec beatum.
有人会说,身体并不顺遂的贤人既非不幸也非幸福。
Hic quoque fallitur, exaequat enim fortuita virtutibus et tantundem tribuit honestis quantum honestate carentibus.
此人同样也错了,因为他把偶然的事物与美德等同起来,赋予高尚的事物与缺乏高尚之物同样的价值。
Quid autem foedius, quid indignius quam comparari veneranda contemptis? Veneranda enim sunt iustitia, pietas, fides, fortitudo, prudentia; e contrario vilia sunt, quae saepe contingunt pleniora vilissimis, crus solidum et lacertus et dentes et tororum sanitas firmitasque.
然而,还有什么比将值得敬畏的事物与为人蔑视的事物相提并论更为丑陋、更为不相称的呢? 因为值得敬畏的是正义、虔敬、忠诚、勇敢、聪慧;相反,廉价的则是那些常常更为充裕地降临在最卑贱者身上的东西,如结实的腿、强壮的臂膀、牙齿,以及肌肉的健康与坚固。
§92.20Deinde si sapiens, cui corpus molestum est, nec miser habebitur nec beatus, sed in medio relinquetur, vita quoque eius nec adpetenda erit nec fugienda.
其次,如果身体受苦的贤人既不被视为不幸也不被视为幸福,而是被留于中间状态,那么他的生命也将是既不值得追求也不应当逃避的。
Quid autem tam absurdum quam sapientis vitam adpetendam non esse? Aut quid tam extra fidem quam esse aliquam vitam nec adpetendam nec fugiendam? Deinde si damna corporis miserum non faciunt, beatum esse patiuntur.
但是,有什么比贤人的生命不值得追求更为荒谬的呢? 或者,有什么比存在某种既不值得追求也不应当逃避的生命更不可信的呢? 再者,如果身体的损伤不能使人不幸,那么它们就容许他是幸福的。
Nam quibus potentia non est in peiorem transferendi statum, ne interpellandi quidem optimum.
因为对于那些没有力量将状态转向更坏者的人来说,它们甚至无法干扰最完美的状态。
§92.21"Frigidum," inquit, "aliquid et calidum novimus, inter utrumque tepidum est;
他说:“我们知道有冷有热,两者之间是温。
sic aliquis beatus est, aliquis miser, aliquis nec beatus nec miser.
同样地,有人幸福,有人不幸,有人既不幸福也不不幸。
"Volo hanc contra nos positam imaginem excutere.
”我想拆穿这个用来反对我们的比喻。
Si tepido illi plus frigidi ingessero, fiet frigidum.
如果我往那温水里注入更多的冷水,它就会变冷。
Si plus calidi adfudero, fiet novissime calidum.
如果我注入更多的热水,它最终会变热。
At huic nec misero nec beato quantumcumque ad miserias adiecero, miser non erit, quemadmodum dicitis; ergo imago ista dissimilis est.
但是,对于这个既非不幸也非幸福的人,正如你们所说,无论我增加多少不幸,他也不会变得不幸;因此,这个比喻是不相称的。
§92.22Deinde trado tibi hominem nec miserum nec beatum.
其次,我给你呈示一个既不不幸也不幸福的人。
Huic adicio caecitatem; non fit miser.
我给他加上失明,他没有变得不幸。
Adicio debilitatem; non fit miser.
我加上残疾,他没有变得不幸。
Adicio dolores continuos et graves; miser non fit.
我加上持续而剧烈的痛苦,他没有变得不幸。
Quem tam multa mala in miseram vitam non transferunt, ne ex beata quidem educunt.
既然这么多恶行都无法将他转移到不幸的生命中,它们甚至也不能将他从幸福的生命中拉出来。
§92.23Si non potest, ut dicitis, sapiens ex beato in miserum decidere, non potest in non beatum.
如果像你们所说,贤人无法从幸福坠入不幸,那么他也无法坠入不幸福。
Quare enim qui labi coepit, alicubi subsistat? Quae res illum non patitur ad imum devolvi, retinet in summo.
因为一个开始下滑的人,凭什么会停在某处呢? 那不允许他滚落到底部的力量,将使他保持在顶峰。
Quidni non possit beata vita rescindi? Ne remitti quidem potest, et ideo virtus ad illam per se ipsa satis est.
为什么不能说幸福的生命是无法被割裂的呢? 它甚至无法被减弱,因此美德其自身就足以实现它。
§92.24"Quid ergo? "inquit, "sapiens non est beatior, qui diutius vixit, quem nullus avocavit dolor, quam ille, qui cum mala fortuna semper luctatus est?" Responde mihi: numquid et melior est et honestior? Si haec non sunt, ne beatior quidem est.
他说:“那么,一个活得更长、没有被任何痛苦打扰的贤人,难道不比那个总是与厄运搏斗的贤人更幸福吗? ”请回答我:他是否也更好、更高尚? 如果不是这样,他甚至也不会更幸福。
Rectius vivat oportet, ut beatius vivat; si rectius non potest, ne beatius quidem.
他必须活得更正确,才能活得更幸福;如果他不能活得更正确,他也无法活得更幸福。
Non intenditur virtus, ergo ne beata quidem vita, quae ex virtute est.
美德是不容拉伸的,因此源于美德的幸福生活也是不容拉伸的。
Virtus enim tantum bonum est, ut istas accessiones minutas non sentiat, brevitatem aevi et dolorem et corporum varias offensiones.
因为美德是如此伟大的善,以至于它感觉不到那些微小的附加物,如生命的短暂、痛苦以及身体的各种不适。
Nam voluptas non est digna, ad quam respiciat.
因为快乐不值得被它回顾。
§92.25Quid est in virtute praecipuum? Futuro non indigere nec dies suos computare;
美德中什么最出众?
in quantulo libet tempore bona aeterna consummat.
不需要未来,也不计算自己的日子;在无论多么短暂的时间里,它都圆满了永恒的善。
Incredibilia nobis haec videntur et supra humanam naturam excurrentia.
这些事在我们看来不可思议,且超出了人类的本性。
Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus.
因为我们用自己的软弱来衡量美德的庄严,并将美德之名强加于我们的恶习之上。
Quid porro? Non aeque incredibile videtur aliquem in summis cruciatibus positum dicere "beatus sum"? Atqui haec vox in ipsa officina voluptatis audita est.
再者,一个身处极刑中的人说“我是幸福的”,难道不显得同样不可信吗? 然而,这个声音恰恰是在快乐的工坊内部被听到的。
"Beatissimum," inquit, "hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
伊壁鸠鲁在被一方面的排尿困难折磨、另一方面的胃溃疡不治之痛折磨时,曾说:“我正在度过这个和那个最幸福的日子。
§92.26Quare ergo incredibilia ista sint aput eos, qui virtutem colunt, quom aput eos quoque reperiantur, aput quos voluptas imperavit? Hi quoque degeneres et humillimae mentis aiunt in summis doloribus, in summis calamitatibus sapientem nec miserum futurum nec beatum.
” 那么,在崇奉美德的人看来是不可信的事情,为什么在那些由快乐主宰的人那里也能被发现呢? 这些堕落且心智极其卑下的人也说,在极大的痛苦中、在极大的灾难中,贤人既不会是不幸的,也不会是幸福的。
Atqui hoc quoque incredibile est, immo incredibiles.
然而,这同样是不可信的,甚至更加不可信。
Non video enim, quomodo non in infimum agatur e fastigio suo deiecta virtus.
因为我不明白,美德一旦从其巅峰被抛下,怎能不被驱入最底层。
Aut beatum praestare debet, aut si ab hoc depulsa est, non prohibebit fieri miserum.
它要么必须提供幸福,要么如果它被从幸福中驱逐,它就无法阻止人变得不幸。
Stans non potest mitti; aut vincatur oportet aut vincat.
立于其上的美德是不可释手的;它要么必须被征服,要么必须去征服。