§92.1Puto, inter me teque conveniet externa corpori adquiri, corpus in honorem animi coli, in animo esse partes ministras, per quas movemur alimurque, propter ipsum principale nobis datas.
我想,在我和你之间会达成共识:外部事物是为身体而获得的,身体是为尊崇灵魂而保养的,而在灵魂中存在着起服侍作用的部分,我们通过它们得以运动和滋养,这些部分是因为那主导部分本身而赐予我们的。
In hoc principali est aliquid inrationale, est et rationale.
在这主导部分中,既有非理性的成分,也有理性的成分。
Illud huic servit, hoc unum est, quod alio non refertur, sed omnia ad se refert.
前者服务于后者,而后者则是唯一不归结于其他事物、却将一切事物归结于自身的东西。
Nam illa quoque divina ratio omnibus praeposita est, ipsa sub nullo est; et haec autem nostra eadem est, quia ex illa est.
因为那神圣的理性也凌驾于一切之上,其自身不屈从于任何东西;而我们的这部分理性也是相同的,因为它源于那神圣的理性。
§92.2Si de hoc inter nos convenit, sequitur ut de illo quoque conveniat, in hoc uno positam esse beatam vitam, ut in nobis ratio perfecta sit.
如果我们在这一点上达成了共识,那么在另一点上自然也会达成共识:幸福生活仅在于这一件事,即在我们之中的理性是完善的。
Haec enim sola non submittit animum, stat contra fortunam; in quolibet rerum habitu securos servat.
因为唯有它不使心灵屈服,它对抗命运,并在任何境遇下都使我们保持安宁。
Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur.
而那从不折断的,才是唯一的善。
Is est, inquam, beatus quem nulla res minorem facit; tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus.
我说,那没有任何事物能使其贬低的人,才是幸福的;他占据着最高峰,除了自身不依靠任何别的东西。
Nam qui aliquo auxilio sustinetur, potest cadere.
因为依靠某种外力支撑的人,随时可能倒下。
Si aliter est, incipient multum in nobis valere non nostra.
如果不是这样,不属于我们的事物就会开始在我们之中起很大作用。
Quis autem vult constare fortunam aut quis se prudens ob aliena miratur?
但谁会希望命运是恒常的呢? 或者,哪个明智的人会因为身外之物而赞美自己呢?
§92.3Quid est beata vita? Securitas et perpetua tranquillitas.
什么是幸福生活? 安宁与永久的平静。
Hanc dabit animi magnitudo, dabit constantia bene iudicati tenax.
心灵的伟大将赋予这一状态,坚守正确判断的恒心也将赋予这一状态。
Ad haec quomodo pervenitur? Si veritas tota perspecta est;
如何达到这些状态?
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
如果真理的整体已被彻底看清;如果在行事中保持了秩序、分寸、得体、无害且仁慈的意愿,这意愿专注于理性且从未偏离它,既可爱又令人惊叹。
Denique ut breviter tibi formulam scribam, talis animus esse sapientis viri debet, qualis deum deceat.
最后,为了给你写下一条简短的准则:贤人的心灵应当是如此,以至于配得上神。
§92.4Quid potest desiderare is, cui omnia honesta contingunt? Nam si possunt aliquid non honesta conferre ad optimum statum, in his erit beata vita, sine quibus honesta.
对于一切高尚之物皆已具备的人,他还可能渴望什么呢? 因为,如果非高尚之物能对最佳状态有所贡献,那么幸福生活就将存在于那些没有它们高尚之物也能存在的事物之中。
Et quid turpius stultiusve quam bonum rationalis animi ex inrationalibus nectere?
而将理性心灵的善与非理性事物编织在一起,还有什么比这更丑陋或更愚蠢的呢?
§92.5Quidam tamen augeri summum bonum iudicant, quia parum plenum sit fortuitis repugnantibus.
然而,有些人认为最高善是可以增加的,因为在面临偶然的不利情况时,它显得不够充实。
Antipater quoque inter magnos sectae huius auctores aliquid se tribuere dicit externis, sed exiguum admodum.
安提帕特作为这一学派的伟大创立者之一,也说自己承认外部事物有一些价值,但极其微小。
Vides autem quale sit die non esse contentum, nisi aliquis igniculus adluxerit.
然而你明白,如果不亮起一星微火就不满足于白昼,这是怎样的一种情况。
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum?
在这太阳的灿烂光辉中,一点火星能有什么分量?
§92.6Si non es sola honestate contentus, necesse est aut quietem adici velis, quam ἀοχλησίαν vocant Graeci, aut voluptatem.
如果你不满足于唯有高尚,你必然会希望要么增加平静(希腊人称之为无忧),要么增加快乐。
Horum alterum utcumque recipi potest.
这两者中,前者在某种程度上是可以接受的。
Vacat enim animus molestia liber ad inspectum universi, nihilque illum avocat a contemplatione naturae.
因为心灵得以解脱,免于烦扰,以便观察宇宙,没有任何事物能使它偏离对大自然的沉思。
Alterum illud, voluptas, bonum pecoris est.
而另一个,即快乐,是牲畜的善。
Adicimus rationali inrationale, honesto inhonestum.
我们把非理性的加于理性的,把不高尚的加于高尚的。
Ad hanc vitam facit titillatio corporis; quid ergo dubitaris dicere bene esse homini, si palato bene est?
身体的骚痒促成了这种生活;那么,如果口盖感觉良好,你为什么还迟疑于说人感觉良好呢?
§92.7Et hunc tu, non dico inter viros numeras, sed inter homines, cuius summum bonum saporibus et coloribus sonisque constat? Excedat ex hoc animalium numero pulcherrimo ac dis secundo: mutis adgregetur animal pabulo laetum.
而这样的人,我且不说你是否将他列入男子汉之列,你难道将他列入人类之列吗——他的最高善竟然是由味道、颜色和声音构成的? 让他从这最美丽且仅次于神明的动物行列中走出去吧,让他归入无言的野兽,成为因饲料而快乐的动物。
§92.8Inrationalis pars animi duas habet partes, alteram animosam, ambitiosam, inpotentem, positam in adfectionibus, alteram humilem, languidam, voluptatibus deditam;
灵魂的非理性部分有两个分支:一个是充满血气、野心勃勃、放纵不羁、处于情念之中的,另一个是卑微、倦怠、沉溺于快乐的。
illam effrenatam, meliorem tamen, certe fortiorem ac digniorem viro reliquerunt, hanc necessariam beatae vitae putaverunt, enervem et abiectam.
他们把前一种虽然脱缰但更好、显然更坚强且更配得上男子汉的部分搁置一旁,却把后一种萎靡不振、卑下的部分视为幸福生活所必需。
§92.9Huic rationem servire iusserunt et fecerunt animalis generosissimi summum bonum demissum et ignobile, praeterea mixtum portentosumque et ex diversis ac male congruentibus membris.
他们命令理性去服务于它,使得最高贵动物的最高善变得低贱和不体面,而且混合成奇异的怪物,由不同且极不协调的肢体组成。
Nam ut ait Vergilius noster in Scylla
"
Prima hominis facies et pulchro pectore virgo
Pube tenus, postrema inmani corpore pistrix
Delphinum caudas utero commissa luporum. "
Huic tamen Scyllae fera animalia adiuncta sunt, horrenda, velocia;
正如我们的维吉尔在描述斯库拉时所说:“其上部是人类的脸,是一个拥有美丽胸膛的处女,直至腹股沟;其后部是具有庞大躯体的海怪,将海豚的尾巴与狼的腹部连接在一起。
at isti sapientiam ex quibus conposuere portentis!
”然而,在这斯库拉身上还连接着凶猛、可怕且迅速的野兽;可那些人是用怎样的怪物组合出了智慧啊!