§88.19An liberale studium istuc esse iuventuti nostrae credimus, quam maiores nostri rectam exercuerunt hastilia iacere, sudem torquere, equum agitare, arma tractare? Nihil liberos suos docebant, quod discendum esset iacentibus.
我们是否相信,那项我们的先辈为了训练年轻人挺直身体去投掷标枪、旋转木桩、驾驭马匹和操持武器而进行的活动,是我们年轻人的自由学艺? 先辈们绝不向自己的孩子传授任何应当躺着学习的东西。
Sed nec hae nec illae docent aluntve virtutem.
然而,无论是这些活动还是那些学业,都不能传授或滋养德行。
Quid enim prodest equum regere et cursum eius freno temperare, adfectibus effrenatissimis abstrahi? Quid prodest multos vincere luctatione vel caestu, ab iracundia vinci?
因为,如果一个人被最无法无天的激情所拖曳,那么控制马匹并用缰绳节制其奔跑又有什么好处? 如果一个人被愤怒所征服,那么在摔跤或拳击中战胜许多人又有什么好处?
§88.20"Quid ergo? Nihil nobis liberalia conferunt studia?" Ad alia multum, ad virtutem nihil.
“那么,自由学艺对我们真的一无所获吗? ” 对其他事物大有裨益,对德行则毫无用处。
Nam et hae viles ex professo artes, quae manu constant, ad instrumenta vitae plurimum conferunt, tamen ad virtutem non pertinent.
因为即使是这些公认低俗、依靠手艺的技术,虽然对生活的工具贡献极大,但仍不属于德行。
"Quare ergo liberalibus studiis filios erudimus?" Non quia virtutem dare possunt, sed quia animum ad accipiendam virtutem praeparant.
“那么我们为什么要用自由学艺来教育孩子们呢? ” 不是因为它们能赋予德行,而是因为它们使心灵作好接受德行的准备。
Quemadmodum prima illa, ut antiqui vocabant, litteratura, per quam pueris elementa traduntur, non docet liberales artes, sed mox percipiendis locum parat, sic liberales artes non perducunt animum ad virtutem, sed expediunt.
正如古人所称的初等文学(通过它将基本要素传授给孩子们)并不传授自由学艺,而是为随后理解它们腾出空间一样,自由学艺并不把心灵引向德行,而是为之做好准备。
§88.21Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt volgares et sordidae, sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales.
波塞多尼乌斯说,技术有四种类型:卑俗且低贱的、娱乐的、儿童的以及自由的(自由学艺)。
Volgares opificum, quae manu constant et ad instruendam vitam occupatae sunt, in quibus nulla decoris, nulla honesti simulatio est.
卑俗的是工匠的技术,它们依靠手艺并忙于整顿生活,其中没有任何美或高尚的伪装。
§88.22Ludicrae sunt, quae ad voluptatem oculorum atque aurium tendunt.
娱乐的是那些倾向于满足眼睛和耳朵快乐的技术。
His adnumeres licet machinatores, qui pegmata per se surgentia excogitant et tabulata tacite in sublime crescentia et alias ex inopinato varietates aut dehiscentibus, quae cohaerebant, aut bis, quae distabant, sua sponte coeuntibus aut his, quae eminebant, paulatim in se residentibus.
你尽可以把机械工列入此类,他们设计出自行升起的舞台装置、静悄悄地向高处延伸的楼板,以及其他出人意料的变幻,或是让原本结合在一起的东西裂开,或是让原本分离的东西自发结合,或是让原本突出的东西逐渐缩回自身。
His imperitorum feriuntur oculi omnia subita, quia causas non novere, mirandum.
无知者的眼睛被这些东西所震撼;一切突然发生的事情对他们来说都是奇迹,因为他们不知道原因。
§88.23Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes, quas ἐγκυκλίουσ Graeci, nostri autem liberales vocant.
儿童的是那些与自由学艺有某些相似之处的技术,希腊人称之为通用学艺,而我们的人则称之为自由学艺。
Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.
然而,唯一真正的自由学艺,或者说得更确切些,是自由人的学艺,它们所关心的是德行。
§88.24"Quemadmodum," inquit, "est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat.
“正如,”他说,“哲学有物理学、伦理学、逻辑学的某些部分,这群自由学艺也在哲学中为自己谋取了一席之地。
Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius, quam adiuvat, pars est.
当谈到自然问题时,人们便依仗几何学的证言;因此,它是其所协助之学问的一部分。
" §88.25Multa adiuvant nos nec ideo partes nostri sunt.
” 许多东西协助我们,但它们并不因此成为我们的部分。
Immo si partes essent, non adiuvarent.
相反,如果它们是部分,它们就不会协助我们。
Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est.
食物是身体的辅助物,但并不是身体的一部分。
Aliquid nobis praestat geometriae ministerium; sic philosophiae necessaria est, quomodo ipsi faber.
几何学的服务为我们提供了一些东西;因此,它对哲学而言是必需的,就像木匠对几何学自身而言是必需的一样。
Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.
但木匠既不是几何学的一部分,几何学也不是哲学的一部分。
§88.26Praeterea utraque fines suos habet.
此外,两者各有其边界。
Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat.
因为知者探求并知晓自然事物的起因,而几何学家则追究并计算其数目和测量。
Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit; cursus et recursus et quasdam observationes, per quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum standum praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus.
天体以何种理路构成,它们具有什么力量或性质,知者知晓;天文学家则收集其轨道、逆行,以及某些观测结果,通过这些观测,天体下降、上升,有时呈现出静止的外观,尽管天体是不允许静止的。
§88.27Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens; illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat.
什么原因在镜中显现出物像,知者自会知晓;几何学家则能告诉你,物体应当离物像多远,什么形状的镜子能反射出什么样的物像。
Magnum esse solem philosophus probabit; quantus sit, mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit;
哲学家将证明太阳是巨大的;而数学家将证明它有多大,他是通过某种经验和练习来行进的;但为了行进,他必须获得某些原理。
sed ut procedat, impetranda illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
然而,如果一门技术的根基是向他人借来的,它就不是一门自立的技术。
§88.28Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat; mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat.
哲学不向他人索求任何东西,它完全独立构建起整个作品;而数学,可以说,是建在他人土地上的建筑,在别人的地盘上建造。
Accipit prima, quorum beneficio ad ulteriora perveniat.
它接受最初的原理,借助这些原理,它得以到达更远的地方。
Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.
如果它能凭自身走向真理,如果它能理解整个世界的自然,我会说它将对我们的精神大有裨益,因为我们的精神因探讨天体而成长,并从高处汲取一些东西。
Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit.
心灵通过一件事物得以完成,即对善恶不便的知识;然而,没有其他任何技术去探求关于善恶的任何事情。