Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §88.29-88.36

美德的独立性与清除无用学问

第 154 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞涅卡论证了勇气、节制和人类爱等德行并不依赖于自由学艺,并指出为了追求智慧与德行,必须清除灵魂中多余的学问与文献,以此腾出开阔的空间。

§88.29Singulas Iubet circumire virtutes.
他(波塞多尼乌斯)命令我们逐一检视各个德行。
Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit.
勇气是对可怕之物的蔑视;它轻视、挑战并粉碎那些可怕的、企图将我们的自由置于轭下的事物。
Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio.
那么,自由学艺会增强这种勇气吗? 信义是人类胸怀中最神圣的善,它绝不因任何必要而被强迫去欺骗,也绝不被任何报酬所腐蚀。
"Ure," inquit, "caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam.
它说:“烧吧,砍吧,杀吧;我绝不背叛,而且痛苦越是想要探寻我的秘密,我就越要把它们深深隐藏。
"Numquid liberalia studia hos animos facere possunt? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit.
”自由学艺能造就这样的精神吗? 节制统治着快乐,它憎恨并驱逐一些快乐,分配并使另一些快乐恢复到健康的限度,且绝不为了快乐本身而接近它们。
Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.
它知道,欲望之物的最佳限度不是你想拿多少,而是你应当拿多少。
§88.30Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum.
人类爱禁止对伙伴傲慢,禁止贪婪。
Verbis, rebus, adfectibus comem se facilemque omnibus praestat.
它在言语、行为和情感上,对所有人表现得和蔼可亲、平易近人。
Nullum alienum malum putat.
它不认为任何他人的不幸与己无关。
Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat.
而且,它之所以最爱自己的善,正是因为这善将造福于他人。
Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt? Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
自由学艺传授这些品德吗? 它们不传授这些,就像它们不传授质朴、谦逊与节度一样,就像它们不传授简朴与节约一样,就像它们不传授仁慈一样——仁慈爱惜他人的鲜血如同爱惜自己的鲜血,并深知人不应当挥霍人。
§88.31"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?" Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet.
“既然你们说,”他说,“没有自由学艺就无法达到德行,那么你们凭什么否定它们对德行毫无贡献呢? ”因为没有食物也无法达到德行,然而食物并不属于德行。
Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis.
木材对船毫无贡献,尽管不靠木材就无法造出船来。
Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.
我说,你没有理由认为,某件事物是由于那件“没有它就无法完成的事物”的协助而完成的。
§88.32Potest quidem etiam illud dici: sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.
确实,也可以这样说:没有自由学艺也能达到智慧;因为虽然德行是必须学习的,但它并不是通过这些学艺来学习的。
Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.
况且,我凭什么认为一个不识字的人就不会成为贤者呢,既然智慧并不在文字之中? 智慧传递的是实事,而非言辞,而且我不知道,那没有任何外部辅助的记忆是否更为可靠。
§88.33Magna et spatiosa res est sapientia.
智慧是一件伟大而宽广的事物。
Vacuo illi loco opus est.
它需要空敞的空间。
De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore.
我们必须学习关于神圣与凡俗的事物、关于过去与未来的事物、关于易逝与永恒的事物,以及关于时间。
De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.
仅仅关于这最后一件,你看有多少问题在被探讨:首先,它本身是否是某种存在;其次,在时间之前是否存在某种没有时间的存在;它是与世界一同开始的,还是因为在世界之前就已经存在某种东西,因而时间也早已存在。
§88.34Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit; aliunde alio transeat et domicilia mutet in alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.
单是关于灵魂就有无数的问题:它从何而来,具有何种性质,何时开始存在,存在多久;它是从一处移往另一处并改变住所进入其他动物的形态、被抛来抛去,还是只服役一次,被释放后便在万有中漫游;它是一个身体还是不是;当它不再通过我们做任何事时,它要做什么,当它从这牢笼中逃脱时,它将如何使用它的自由;它是否会忘记以前的事,并从它脱离肉体退入高处的那个地方开始认识自己。
§88.35Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis.
无论你把握人类与神圣事物的哪一部分,你都会因极度丰富的探讨与学习之物而疲惫不堪。
Haec tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt.
为了让这许多、这般伟大的事物能够获得自由的款待,必须从心中清除多余的事物。
Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna desiderat.
德行不会将自己置于这些狭窄的空间里;伟大的事物需要宽敞的空间。
Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.
让一切都被驱逐出去,让整个胸膛为它空出来。
§88.36"At enim delectat artium notitia multarum.
“但是,了解许多技术确实令人愉悦。
"Tantum itaque ex illis retineamus, quantum necessarium est.
”因此,让我们只从中保留必要的部分。
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus est.
难道你认为一个为了使用而置办多余物品、在家里展示昂贵器皿之奢华的人应当受到谴责,却不认为一个沉溺于文献之无用陈设的人应当受到谴责吗? 想要知道超出足够的范围,是一种无节制的表现。

词汇与语法注释

  1. 88.29Iubet — 主语未明示,但指代的是在第21节中登场的波塞多尼乌斯(Posidonius)。塞涅卡在引用并总结其观点的同时进行批判性审视。
  2. 88.30Non magis quam simplicitatem — 承接前一句问句“Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt?”(自由学芸传授这些品德吗?)的否定回答“Non [praecipiunt]”而展开的比较省略句。意思是“它们不传授[这些品德],就像它们不传授质朴一样”。
  3. 88.34aliunde alio transeat... an non... — 接在“Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum”(单是关于灵魂就有无数的问题)之后,关于灵魂性质与命运的一系列间接疑问从句(虚拟语气现在时:transeat, mutet, serviat, vagetur等)的一部分,呈并列结构。
  4. 88.36An tu existimas... non putas eum — 以“An”引导的反问式选择疑问句。在谴责物质或实用上的多余置办的前提下,指出不谴责沉溺于文献的无用陈设(litterarum supellectile)之人的矛盾性。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §88.29-88.36. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:88.29-88.36

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。