§81.9Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat.
在特定事物中,词语的精准性是令人惊叹的,古人言语的习惯用非常有效且能教导义务的记号来标识某些事物。
Sic certe solemus loqui: "ille illi gratiam rettulit.
确实,我们通常这样说:“他向他归还了感激。
"Referre est ultro, quod debeas, adferre.
”归还是指主动送回你所欠的东西。
Non dicimus "gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium.
我们不说“他退还了感激”,因为那些被要求偿还的人、不情愿的人、在任何地方的人以及通过他人的人都在进行退还。
Non dicimus "reposuit beneficium" aut "solvit"; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.
我们不说“他放回了恩惠”或“他付清了”;任何适用于债务的词语都不曾取悦我们。
§81.10Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre.
归还是指把东西送回给你从其那里接受它的人。
Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.
这个词表示自愿的回报;归还的人,自己向自己提出了催告。
Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum.
智者会在心中权衡一切:接受了多少、从谁那里、何时、何地、以何种方式。
Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.
因此,我们否认除智者外有任何人知道如何归还感激;正如除智者外没有人知道如何施予恩惠一样,也就是说,是那个在施予中比别人在接受中更感到快乐的人。
§81.11Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait: "Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere? "Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum.
有人将这归入那些我们似乎说得违背众人常理的事物中,希腊人称之为“悖论”,并说:“那么,除了智者,就没有人知道归还感激了吗? 那么,其他任何人就不知道向他的债权人偿还所欠的债务,或者在买东西时向卖方付清货款了吗? ”为了不让我们招致反感,你当知道伊壁鸠鲁也说过同样的话。
Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire
大都会确实说过,只有智者才知道如何归还感激。
§81.12Deinde idem admiratur, cum dicimus: "Solus sapiens scit amare.
接着,当听到我们说:“只有智者才知道如何去爱。
Solus sapiens amicus est.
只有智者才是朋友”时,同一个人又感到惊讶。
"Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia.
然而,归还感激是爱和友谊的一部分,甚至这比真正的友谊更为普遍,适用于更多的人。
Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat.
接着,同一个人对我们所说的“忠诚只存在于智者之中”感到惊讶,仿佛他自己没有说过同样的话。
An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?
难道在君看来,一个不知道如何归还感激的人,会拥有忠诚吗?
§81.13Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies.
因此,让他们停止诽谤我们,仿佛我们在夸口那些不可信的事情;让他们知道,在智者那里存在着真正的德性本身,而在大众那里只有德性事物的幻象和影子。
Nemo referre gratiam scit nisi sapiens.
除了智者,没有人知道如何归还感激。
Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit.
愚人也当以他所知道、所能及的任何方式来归还;让他缺少的宁可是知识,而不是意愿。
Velle non discitur.
意愿是学不来的。
§81.14Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii.
智者会把一切事物相互比较;因为同一件事物,由于时间、地点、原因的不同,会变得更大或更小。 因为往往涌入家中的财富,也无法做到那适时给予的一千银币所能做到的事。
Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit.
因为你究竟是赠予了礼物还是伸出了援手,你的慷慨是救了他还是仅仅装备了他,这有着极大的差别。
Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum.
往往所施予的是微不足道的,而由此产生的结果却是巨大的。
Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?
但是,你认为以下两者之间有多大差别:是一个人从自己那里拿出了所缺少的、由自己提供的东西,还是为了施予而接受了恩惠?
§81.15Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur.
但免得我们又转回到那些已经充分探讨过的相同话题中。
In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.
在恩惠与伤害的这一比较中,好人固然会做出最公正的判断,但他会偏向恩惠;他会更倾向于这一方。
§81.16Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: "Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre.
但在这种事情上,当事人往往具有最大的分量:“你对我的奴隶施予了恩惠,却对我的父亲造成了伤害。
Servasti mihi filium, sed patrem abstulisti.
你救了我的儿子,却夺走了我的父亲。
"Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit.
”接着,他会追究所有比较所赖以进行的其余要素,如果其间的差别微乎其微,他会不予计较。
Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.
即使差别很大,但如果可以在不损害亲情和信义的情况下予以宽恕,他也会予以免除;也就是说,如果伤害完全只关系到他自己。