Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §81.17-81.23

报恩的快乐与忘恩者的自受惩罚

第 129 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡论证了归还恩惠是一种自发的快乐,美德本身就是其奖赏,而忘恩负义者则会因自身邪恶的毒素而立刻折磨自己。

§81.17Summa rei haec est: facilis erit in conmutando.
事情的要旨在于:他在相消中会表现宽容。
Patietur plus inputari sibi.
他宁愿让自己承担更多的债务。
Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet.
他会不情愿地通过抵消伤害来偿还恩惠。
In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre.
他会倾向于这一方,朝向这里,以至于渴望欠下恩情,渴望予以归还。
Errat enim, si quis beneficium accipit libentius quam reddit.
因为如果有人接受恩惠比归还更乐意,那他就错了。
Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.
清偿债务的人比借债的人有多么欢欣,那么,将自己从所受恩惠这一最大债务中解脱出来的人,就应当比那正在承担义务的人有多么快乐。
§81.18Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant.
因为忘恩负义的人在这一点上也是错误的:他们对债权人除了本金之外还会支付额外的利息,却认为恩惠的使用是无偿的。
Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius.
而且恩惠也会因延迟而增加,延迟得越久,需要偿还的就越多。
Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura.
不带利息归还恩惠的人是忘恩负义的。
Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
因此,当收支进行核算时,这件事也会被考虑在内。
§81.19Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.
我们必须尽一切努力,使自己尽可能地心存感激。
Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens;
因为这是我们自己的善,正如正义并非像大众所相信的那样是属于他人的;它的很大一部分会回到自身。
magna pars eius in se redit.
没有人在益于他人时不益于自身。
Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est.
我这样说,不仅是因为受助者会想要去帮助,受保护者会想要去保护,或者是因为好的榜样会绕一圈回到行善者身上——正如坏的榜样会反弹到其始作俑者身上,而那些由于自己示范了可行性而遭受伤害的人不会得到任何同情——更是因为所有美德的奖赏都在于其自身。
Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.
因为美德并非为了回报而实践;行正义之事的奖赏就是行了这件事。
§81.20Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum, non quia expedit, sed quia iuvat.
我心存感激,并不是为了让别人受到先前例子的激发,而更乐意为我提供恩惠,而是为了做一件最令人愉悦、最美好的事;我感激,不是因为这有利可图,而是因为这令人欣喜。
Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam.
为了让你知道事实确实如此,如果除了显得忘恩负义之外我就无法表达感激,如果除了通过伤害的外观之外我就无法归还恩惠,我会以极其平静的心态,穿过恶名的迷雾,坚定地走向高尚的选择。
Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet.
在我看来,没有人比那个为了不失去良知而宁愿失去好人声誉的人更珍视美德,也没有人比他更忠于美德。
§81.21Itaque, ut dixi, maiori tuo quam alterius bono gratus es.
因此,正如我所说,你心存感激,与其说是为了别人的好处,不如说更多是为了你自己的好处。
Illi enim vulgaris et cottidiana res contigit, recipere, quod dederat, tibi magna et ex beatissimo animi statu profecta, gratum fuisse.
因为落到他身上的是一件普通且日常的事,即收回他所给予的东西;而落到你身上的则是一件源于最幸福心灵状态的伟大事物,即曾经心存感激。
Nam si malitia miseros facit, virtus beatos, gratum autem esse virtus est, rem usitatam reddidisti, inaestimabilem consecutus es, conscientiam grati, quae nisi in animum divinum fortunatumque non pervenit.
因为如果邪恶使人痛苦,美德使人幸福,而感激是一种美德,那么你归还了一件寻常之物,却获得了一件无法估量之物——一个感激之人的良知,这若非神圣而幸运的心灵是无法获得的。
Contrarium autem huic adfectum summa infelicitas urget; nemo si ingratus est, miser erit.
然而,与此相反的情感则被极度的不幸所逼迫;没有人如果忘恩负义,会在将来才变得悲惨。
Non differo illum, statim miser est.
我不推延他,他立刻就是悲惨的。
§81.22Itaque ingrati esse vitemus, non aliena causa, sed nostra.
因此,让我们避免忘恩负义,不是为了别人的缘故,而是为了我们自己。
Minimum ex nequitia levissimumque ad alios redundat.
邪恶中最小、最轻微的部分会外溢给别人。
Quod pessimum ex illa est et, ut ita dicam, spississimum, domi remanet et premit habentem, quemadmodum Attalus noster dicere solebat: "malitia ipsa maximam partem veneni sui bibit.
其中最坏的、可以说是最浓稠的部分,则留在家里,压迫着拥有它的人,正如我们的阿塔路斯常说的那样:“邪恶本身喝下了它自己绝大部分的毒药。
"Illud venenum, quod serpentes in alienam perniciem proferunt, sine sua continent, non est huic simile; hoc habentibus pessimum est.
”蛇为了毁灭他人而排出的、并储存在体内而不伤害自身的毒液,与此不同;这种毒液对于拥有它的人来说是最糟糕的。
§81.23Torquet ingratus se et macerat; odit, quae accepit, quia redditurus est, et extenuat, iniurias vero dilatat atque auget.
忘恩负义的人折磨并憔悴自己;他憎恨自己所接受的东西,因为他将要归还它,并贬低其价值,却扩大和增加伤害。
Quid autem eo miserius, cui beneficia excidunt haerent iniuriae? At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
但是,对于一个恩惠会遗忘而伤害却铭记于心的人,还有什么比他更可悲的呢? 相反,智慧装饰了每一份恩惠,并将其推荐给自身,通过对它的不断回想来使自己感到愉悦。

词汇与语法注释

  1. 81.17cum maxime obligatur — 短语 cum maxime 起副词作用,表示强烈的强调,意为“就在此时”或“正当此时”。结合现在时被动语态动词 obligatur,它突显了接受恩惠并承担义务时的心理瞬间。
  2. 81.18quod creditori quidem — 连词 quod 引导一个名词从句,用以指明主语在何种具体方面或范围内犯了错误(falluntur,“他们在……上犯了错误”)。
  3. 81.19non eo nomine ... quod ... sed quod — 表示“我这样说不是因为……的名义/理由,而是因为……”的相关结构。前段的 eo nomine... quod 排除了世俗的互惠关系(例如,自己帮助他人则将来也会得到回报等),后段的 sed quod 则提出了美德本身具有自足价值(美德的奖赏在于自身)这一本质论点。
  4. 81.21nemo si ingratus est, miser erit — 在“nemo... miser erit”(将来没有人会变得悲惨)中插入条件从句的结构。通过与紧接着的“Non differo illum, statim miser est”(我不推延他,他立刻就是悲惨的)进行对比,逻辑上强调了忘恩负义这一恶德所带来的不幸并非“未来的惩罚”,而是“与恶德的实施同时”发生的。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §81.17-81.23. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:81.17-81.23

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。