Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §78.1-78.10

通过哲学克服疾病与肉体痛苦

第 121 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡针对卢西里乌斯的疾病,分享了自己年轻时遭受严重感冒折磨、凭借哲学和友人的关爱克服自杀念头而康复的经历。他指出肉体的剧烈痛苦由于自然法则终会因麻木而消退,并劝诫将精神从肉体中剥离、生活于理性之中才是最佳的疗愈方法。

§78.1Vexari te destillationibus crebris ac febriculis, quae longas destillationes et in consuetudinem adductas secuntur, eo molestius mihi est, quia expertus sum hoc genus valetudinis, quod inter initia contempsi; poterat adhuc adulescentia iniurias ferre et se adversus morbos contumaciter gerere.
你正遭受频繁的感冒和微热的折磨——这常伴随长期且已成习性的感冒而来——,这对我来说格外令人难过,因为我曾经历过这种疾病,在开始阶段我曾轻视它;年轻时,身体还能承受伤害,并顽强地与疾病对抗。
Deinde succubui et eo perductus sum, ut ipse destillarem ad summam maciem deductus.
后来我屈服了,被折腾到如此地步,以至于我自己也因极度消瘦而不断流着黏液。
§78.2Saepe impetum cepi abrumpendae vitae; patris me indulgentissimi senectus retinuit.
我曾多次产生中断生命的念头;但我那极其疼爱我的父亲的暮年拉住了我。
Cogitavi enim non quam fortiter ego mori possem, sed quam ille fortiter desiderare non posset.
因为我所考虑的,不是我自己能多么勇敢地死去,而是他无法多么勇敢地承受失去我的痛苦。
Itaque imperavi mihi, ut viverem.
因此,我命令自己活下去。
Aliquando enim et vivere fortiter facere est.
因为有时候,甚至活下去也是一种勇敢的行为。
§78.3Quae mihi tunc fuerint solacio dicam, si prius hoc dixero, haec ipsa, quibus adquiescebam, medicinae vim habuisse.
我会告诉你当时什么是我的安慰,只要我先说明这一点:正是这些让我得到安宁的事物,本身就具有药物的力量。
In remedium cedunt honesta solacia, et quicquid animum erexit, etiam corpori prodest.
高尚的慰藉可以转化为疗效,任何振奋精神的事物同样有益于身体。
Studia mihi nostra saluti fuerunt.
我们的学问研究成了我的救星。
Philosophiae acceptum fero, quod surrexi, quod convalui.
我将自己的起立与康复归功于哲学。
Illi vitam debeo et nihil illi minus debeo.
我欠她一条命,而且我欠她的绝不比这少。
§78.4Multum mihi contulerunt ad bonam valetudinem amici, quorum adhortationibus, vigiliis, sermonibus adlevabar.
朋友们对我的健康恢复贡献良多,他们的鼓励、守候和谈话使我得到宽慰。
Nihil aeque, Lucili, virorum optime, aegrum reficit atque adiuvat quam amicorum adfectus; nihil aeque expectationem mortis ac metum subripit.
卢西里乌斯,最优秀的人啊,没有什么能像朋友的关爱那样使病人重新振作并获得帮助;没有什么能像这样悄悄带走对死亡的预感和恐惧。
Non iudicabam me, cum illos superstites relinquerent mori.
当我留下他们继续活着时,我不认为自己正在死去。
Putabam, inquam, me victurum non cum illis, sed per illos.
我说,我当时认为,我不是与他们在一起,而是通过他们而继续活着。
Non effundere mihi spiritum videbar, sed tradere.
我觉得自己不是在吐出呼吸,而是在传递它。
Haec mihi dederunt voluntatem adiuvandi me et patiendi omne tormentum; alioqui miserrimum est, cum animum moriendi proieceris, non habere vivendi.
这些给了我自救和忍受一切痛苦的意志;否则,当你放弃了死去的决意时,却又没有活下去的意志,这是最悲惨的。
§78.5Ad haec ergo remedia te confer.
因此,去求助于这些疗法吧。
Medicus tibi quantum ambules, quantum exercearis, monstrabit; ne indulgeas otio, ad quod vergit iners valetudo; ut legas clarius et spiritum, cuius iter ac receptaculum laborat, exerceas; ut naviges et viscera molli iactatione concutias; quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim.
医生会指示你走多少路,做多少运动;不要沉溺于闲散,那是不健康的身体容易倾斜的方向;要更清晰地朗读,锻炼那通道和容器正在受苦的呼吸;要航海,用温和的摇晃来震动内脏;要注意使用什么食物,何时为了增加力量而饮用葡萄酒,何时停用,以免刺激和加剧咳嗽。
Ego tibi illud praecipio, quod non tantum huius morbi, sed totius vitae remedium est: contemne mortem.
我叮嘱你那不仅针对这种疾病,而且针对你整个生命的疗法:轻视死亡。
Nihil triste est, cum huius metum effugimus.
当我们逃离了对死亡的恐惧时,就没有什么可悲伤的了。
§78.6Tria haec in omni morbo gravia sunt: metus mortis, dolor corporis, intermissio voluptatum.
在任何疾病中,这三点都是沉重的:对死亡的恐惧、肉体的痛苦、享受的中断。
De morte satis dictum est; hoc unum dicam, non morbi hunc esse sed naturae metum Multorum mortem distulit morbus et saluti illis fuit videri perire.
关于死亡已经说得足够多了;我只想说这一点:这不是对疾病的恐惧,而是对自然规律的恐惧。 疾病推迟了许多人的死亡,对他们来说,显得要死去了反而是种拯救。
Morieris, non quia aegrotas, sed quia vivis.
你将死去,不是因为你生病了,而是因为你活着。
Ista te res et sanatum manet; cum convalueris, non mortem, sed valetudinem effugies.
这种命运在你痊愈后依然等待着你;当你康复时,你逃避的不是死亡,而是不健康的状态。
§78.7Ad illud nunc proprium incommodum revertamur: magnos cruciatus habet morbus.
现在让我们回到那个特有的不便:疾病带来巨大的痛苦。
Sed hos tolerabiles intervalla faciunt.
但间歇期使这些痛苦变得可以忍受。
Nam summi doloris intentio invenit finem.
因为极度痛苦的张力会找到终点。
Nemo potest valde dolere et diu; sic nos amantissima nostri natura disposuit, ut dolorem aut tolerabilem aut brevem faceret.
没有人能极度痛苦而且持久;将我们视为至爱的自然这样安排了我们,使痛苦要么是可以忍受的,要么是短暂的。
§78.8Maximi dolores consistunt in macerrimis corporis partibus; nervi articulique et quicquid aliud exile est, acerrime saevit, eum in arto vitia concepit.
最大的痛苦发生在身体最无肉(最纤细)的部位;当病痛在狭窄的地方产生时,神经、关节以及其他任何纤细的部位都会最剧烈地发作。
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
但这些部位很快就会麻木,并因痛苦本身而失去痛觉, ¦p.v2.p.186 无论是由于呼吸受阻于其自然通道并恶化,从而失去了其保持活力并提醒我们痛觉的力量,还是由于腐败的体液在失去流向之地时自我挤压,从而在它过度充盈的部位驱逐了感觉。
§78.9Sic podagra et cheragra et omnis vertebrarum dolor nervorumque interquiescit, cum illa, quae torquebat, hebetavit; omnium istorum prima verminatio vexat, impetus mora extinguitur et finis dolendi est optorpuisse.
因此,痛风、手痛风以及所有脊椎和神经的痛苦在麻木了那些曾经折磨它们的部位时,就会暂时停息;在所有这些病痛中,最先发作的刺痛最折磨人,但其势头会因时间的拖延而熄灭,痛苦的终点就是麻木。
Dentium, oculorum, aurium dolor ob hoc ipsum acutissimus est, quod inter angusta corporis nascitur, non minus, mehercule, quam capitis ipsius; sed si incitatior est, in alienationem soporemque convertitur.
牙齿、眼睛、耳朵的痛苦正因为发生在身体狭窄的部位而最剧烈,凭赫拉克利斯发誓,这绝不亚于头部本身的痛苦;但如果它变得更加剧烈,就会转化为神志不清和昏睡。
§78.10Hoc itaque solacium vasti doloris est, quod necesse est desinas illum sentire, si nimis senseris.
因此,这便是巨大痛苦的安慰:如果你过度地感受到了它,你必然会停止感受到它。
Illud autem est, quod imperitos in vexatione corporis male habet: non adsueverunt animo esse contenti.
然而,在肉体的折磨中,让无知之人感到难受的是:他们不习惯在精神上感到满足。
Multum illis cum corpore fuit.
他们与肉体打交道太多了。
Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.
因此,伟大而明智的人会将精神从肉体中剥离出来,多与那更优越、更神圣的部分交往,而与这爱抱怨、脆弱的部分交往则仅限于必要的限度。

词汇与语法注释

  1. 182desiderare — 意为“怀念、哀悼(逝者)、因失去而痛苦”。此处指作为不定式逻辑主语的 `ille`(父亲)无法多么勇敢地承受失去塞内卡的痛苦(即不得不因失去塞内卡而哀恸)。
  2. 182nihil illi minus debeo — 双重否定结构,字面意为“我欠她(哲学)的并不比那(生命)少”。强调塞内卡对哲学的恩情不仅限于重获新生,更有胜于生命的无上感激。
  3. 182cum illos superstites relinquerem — 带有虚拟式未完成时 `relinquerem` 的 `cum` 从句,表示某种情况:“当我留下他们继续活在世上时”。
  4. 184ut legas... ut naviges — 并列的名词性从句(间接命令),承接前文的 `Medicus tibi... monstrabit`(医生会向你指示)或主句动词 `confer`,具体列举医生的建议(如朗读、航海等)。
  5. 186animo esse contenti — 形容词 `contentus` 搭配夺格 `animo`,意为“满足于精神/心灵”。指那些无知之人(`imperitos`)不习惯仅靠心灵内省来获得满足,而是过度依赖肉体。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §78.1-78.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:78.1-78.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。