§78.11"Sed molestum est," inquit, "carere adsuetis voluptatibus, abstinere cibo, sitire, esurire.
“但是,”有人说,“失去习惯的快乐,禁食,挨渴,受饿,是很痛苦的。
"Haec prima abstinentia gravia sunt.
”这些最初的节制是沉重的。
Deinde cupiditas relanguescit ipsis per quae cupimus fatigatis ac deficientibus; inde morosus est stomachus, inde cuius fuit aviditas cibi, odium est.
接着,欲望本身也会减弱,因为我们用来产生欲望的器官本身已经疲惫并衰竭;因此胃口变得挑剔,因此对曾经贪求的食物产生了厌恶。
Desideria ipsa moriuntur.
欲望本身死去了。
Non est autem acerbum carere eo, quod cupere desieris.
然而,失去你已经不再渴望的东西,并不是一件痛苦的事。
§78.12Adice, quod nullus non intermittitur dolor aut certe remittitur.
另外,没有一种痛苦是不中断或至少不减轻的。
Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis.
另外,我们可以防范将要到来的痛苦,并用疗法抵御眼前的痛苦。
Nullus enim non signa praemittit, utique qui ex solito revertitur.
因为没有痛苦不预先发出信号,尤其是那些习惯性复发的痛苦。
Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
如果轻视那威胁到生命极限的事情,对疾病的忍耐就是可以承受的。
§78.13Noli mala tua facere tibi ipse graviora et te querellis onerare.
不要亲手让自己的痛苦变得更重,也不要用抱怨让自己承受重荷。
Levis est dolor, si nihil illi opinio adiecerit; contra, si exhortari te coeperis ac dicere: "Nihil est aut certe exiguum est.
如果没有主观意见的添加,痛苦是轻微的;相反,如果你开始鼓励自己并说:“这没什么,或者至少是很微不足道的。
Duremus; iam desinet"; levem illum, dum putas, facies.
让我们坚持住,它很快就会结束”;只要你这样想,你就会让它变得轻微。
Omnia ex opinione suspensa sunt; non ambitio tantum ad illam respicit et luxuria et avaritia.
一切都悬于主观意见之上;不仅野心,连奢侈和贪婪也都受其影响。
Ad opinionem dolemus.
我们因主观意见而痛苦。
Tam miser est quisque quam credidit.
每个人感到多么痛苦,取决于他自己相信了多少。
§78.14Detrahendas praeteritorum dolorum conquestiones puto et illa verba: "Nulli umquam fuit peius.
我我认为应该抛弃对过去痛苦的抱怨和那些话:“从没有人比我更惨。
Quos cruciatus, quanta mala pertuli! Nemo me surrecturum putavit.
我忍受了怎样的折磨,多么巨大的痛苦! 没人认为我还能站起来。
Quotiens deploratus sum a meis, quotiens a medicis relictus! In eculeum inpositi non sic distrahuntur.
多少次我被亲人哀悼,多少次被医生放弃! 被绑在刑架上的人也不曾如此被撕裂。
"Etiam si sunt vera ista, transierunt.
”即使这些都是真的,它们也已经过去了。
Quid iuvat praeteritos dolores retractare et miserum esse, quia fueris? Quid, quod nemo non multum malis suis adicit et sibi ipse mentitur? Deinde quod acerbum fuit ferre, tulisse iucundum est; naturale est mali sui fine gaudere.
重提过去的痛苦,因为曾经痛苦而现在感到悲惨,这有什么用呢? 更何况,没有人不把自己的痛苦夸大,并对自己撒谎呢? 况且,曾经难以忍受的痛苦,在忍受过去之后却是一件令人愉快的事;对自已痛苦的终结感到高兴是顺应自然的。
Circumcidenda ergo duo sunt, et futuri timor et veteris incommodi memoria; hoc ad me iam non pertinet, illud nondum.
因此,必须剪除两样东西:对未来的恐惧和对过去不便的记忆;后者已不再与我有关,前者尚未到来。
§78.15In ipsis positus difficultatibus dicat:
"
Forsan et haec olim meminisse iuvabit.
当置身于这些困难之中时,人应该说:“也许有一天,回忆起这些事也会是一种快乐。
"
Toto contra ille pugnet animo; vincetur, si cesserit, vincet, si se contra dolorem suum intenderit.
”让他用全部的精神与之抗争;如果他屈服,就会被战胜;如果他集中力量对抗自己的痛苦,他就会战胜它。
Nunc hoc plerique faciunt, ad trahunt in se ruinam, cui obstandum est.
现在大多数人都在做这件事:他们把本应抵抗的毁灭拉向自己。
Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet; si contra steteris et obniti volueris, repelletur.
如果你开始退缩以避开那压迫、逼近、紧逼你的东西,它就会跟随并更重地压向你;如果你挺身对抗并立志反抗,它就会被击退。
§78.16Athletae quantum plagarum ore, quantum toto corpore excipiunt? Ferunt tamen omne tormentum gloriae cupiditate nec tantum quia pugnant, ista patiuntur, sed ut pugnent.
运动员们在脸上和全身承受了多少打击? 然而,由于对光荣的渴望,他们忍受了一切痛苦,他们忍受这些不仅是因为他们在战斗,而是为了能够战斗。
Exercitatio ipsa tormentum est.
训练本身就是一种痛苦。
Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum! nominis nostri silentium faciens, sed virtus et firmitas animi et pax in ceterum parta, si semel in aliquo certamine debellata fortuna est.
让我们也战胜一切吧,这些事情的奖赏不是花冠,不是掌心叶,也不是为了宣扬我们的名字而让其他声音保持沉默的号手,而是美德、心灵的坚定,以及如果命运在某次战斗中被彻底击败,为余生赢得的和平。
§78.17"Dolorem gravem sentio.
“我感到剧烈的痛苦。
"Quid ergo? Non sentis, si illum muliebriter tuleris? Quemadmodum perniciosior est hostis fugientibus, sic omne fortuitum incommodum magis instat cedenti et averso.
”那又怎样? 如果你像女人一样软弱地忍受它,难道你就不感到痛苦了吗? 正如敌人对逃跑的人更具毁灭性一样,一切偶然的不便对屈服和转身的人逼迫得更紧。
"Sed grave est.
“但这很严重。
"Quid? Nos ad hoc fortes sumus, ut levia portemus? Utrum vis longum esse morbum an concitatum et brevem? Si longus est, habet intercapedinem, dat refectioni locum, multum temporis donat, necesse est, ut exurgit, et desinat.
”什么? 难道我们的强大只是为了承受轻微的东西吗? 你希望疾病是漫长的,还是剧烈而短暂的? 如果是漫长的,它就会有间歇,给恢复提供空间,给予大量的时间,它必然像它升起一样也会结束。
Brevis morbus ac praeceps alterutrum faciet: aut extinguetur aut extinguet.
短暂而急剧的疾病会带来两者之一:要么它被消灭,要么它消灭你。
Quid autem interest, non sit an non sim? In utroque finis dolendi est.
然而,是疾病不复存在,还是我不复存在,这有什么区别呢? 在这两种情况下,痛苦都结束了。
§78.18Illud quoque proderit, ad alias cogitationes avertere animum et a dolore discedere.
将注意力转向其他思考并远离痛苦是有益的。
Cogita quid honeste, quid fortiter feceris; bonas partes tecum ipse tracta.
想想你曾体面地、勇敢地做过什么;在心中回想你好的经历。
Memoriam in ea, quae maxime miratus es, sparge.
把记忆分散在你最赞赏的事物上。
Tunc tibi fortissimus quisque et victor doloris occurrat: ille, qui cum varices exsecandas praeberet, legere librum perseveravit; ille, qui non desiit ridere, cum hoc ipsum irati tortores omnia instrumenta crudelitatis suae experirentur.
那时,让每一位最勇敢的人和痛苦的战胜者出现在你的脑海中:那位在接受切除静脉瘤手术时坚持读书的人;那位当愤怒的拷问者因他的笑容而施加一切残虐的拷问工具时,依然没有停止微笑的人。
Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu?
理智难道不能战胜那曾被微笑击败的痛苦吗?