Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §77.11-77.20

克服对死亡的恐惧与生命的质量而非长短

第 120 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了恐惧死亡的荒谬性,并以斯巴达少年为例,说明应当主动接受死亡,强调生命的价值不在于长短,而在于其质量。

§77.11Nemo tam imperitus est, ut nesciat quandoque moriendum; tamen cum prope accessit, tergiversatur, tremit, plorat.
没有人如此愚昧,以至于不知道人终有一死;然而当死期临近时,他却退缩、颤抖、哭泣。
Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat? Aeque stultus est, qui fiet, quod post annos mille non vivet.
如果有人因为一千年前自己没有活着而哭泣,在你看里,他难道不是所有人中最愚蠢的吗? 同样愚蠢的是那个因为一千年后自己将不再活着而哭泣的人。
Haec paria sunt; non eris nec fuisti.
这些事是等同的:你将不复存在,正如你曾不存在一样。
Utrumque tempus alienum est.
这两个时间都属于他人。
§77.12In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quo usque extendes? Quid fles? Quid optas? Perdis operam.
你被抛入这时间的一点,为了延伸这一点,你能延伸到几时? 你为何哭泣? 你向往什么? 你这是白费气力。
" Desine fata deum flecti sperare precando.
“不要指望通过祈祷来改变神明的命运。
" Rata et fixa sunt et magna atque aeterna necessitate ducuntur.
” 它们是确定且固定的,被伟大而永恒的必然性所引导。
Eo ibis, quo omnia eunt.
你将前往万物所去的地方。
Quid tibi novi est? Ad hanc legem natus es.
这对你有什么新鲜的? 你就是在这条法律下出生的。
Hoc patri tuo accidit, hoc matri, hoc maioribus, hoc omnibus ante te, hoc omnibus post te.
这曾发生在你的父亲身上,发生在你的母亲、你的祖先,发生在你之前的每一个人,以及你之后的每一个人身上。
Series invicta et nulla mutabilis ope inligavit ac trahit cuncta.
无法战胜、且不能被任何力量改变的因果链条束缚并拖拽着万物。
§77.13Quantus te populus moriturorum sequetur? Quantus comitabitur? Fortior, ut opinor, esses, si multa milia tibi commorerentur; atqui multa milia et hominum et animalium hoc ipso momento, quo tu mori dubitas, animam variis generibus emittunt.
将有多少要死的人群跟随在你的身后? 将有多少人群与你同行? 在我看来,如果有成千上万的人与你一同死去,你或许会更勇敢些;然而,就在你迟疑于死去的这一瞬间,成千上万的人和动物正以各种方式交出他们的灵魂。
Tu autem non putabas te aliquando ad id perventurum, ad quod semper ibas? Nullum sine exitu iter est.
难道你没想过,你终有一天会到达你一直在前往的那个地方吗? 没有一条旅途是没有终点的。
§77.14Exempla nunc magnorum virorum me tibi iudicas relaturum? Puerorum referam.
你认为我现在要向你讲述伟人的例子吗? 我要讲述孩子们的例子。
Lacon ille memoriae traditur inpubis adhuc, qui captus clamabat "non serviam" sua illa Dorica lingua, et verbis fidem inposuit; ut primum iussus est servili fungi et contumelioso ministerio, adferre enim vas obscenum iubebatur, inlisum parieti caput rupit.
记忆中流传着那个尚未成年的斯巴达少年,他被捕时用他那独特的德里亚方言喊道:“我绝不服侍! ”并用行动证明了他的话;当他刚被命令去履行一项奴隶般的、屈辱的差事时(他被要求拿来一个肮脏的器皿),他便把头撞向墙壁,撞得粉碎。
§77.15Tam prope libertas est; et servit aliquis? Ita non sic perire filium tuum malles quam per inertiam senem fieri? Quid ergo est, cur perturberis, si mori fortiter etiam puerile est? Puta nolle te sequi; duceris.
自由近在咫尺,难道还有人甘愿为奴吗? 难道你不希望你的儿子像这样死去,而不是因懒散而虚度一生变成老人吗? 那么,如果连孩子都能勇敢地死去,你又有什么可不安的呢? 设想你不想跟随,你也会被拖着走。
Fac tui iuris, quod alieni est.
把属于他人的支配权变成你自己的主动选择。
Non sumes pueri spiritum, ut dicas "non servio"? Infelix, servis hominibus, servis rebus, servis vitae.
难道你不能拿出孩子的魄力说“我不服侍”吗? 不幸的人啊,你服侍人,服侍物,服侍生命。
Nam vita, si moriendi virtus abest, servitus est.
因为生命如果缺少死去的勇气,就是一种奴役。
§77.16Ecquid habes, propter quod expectes? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti.
难道你有什么值得等待的吗? 那些阻碍和挽留你的享乐本身,你已经消耗殆尽了。
Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate.
对你来说没有什么是新鲜的,没有一样不是因其本身的饱腻而让你感到厌恶的。
Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis.
你知道葡萄酒是什么滋味,也知道蜂蜜酒是什么滋味。
Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es.
通过你膀胱的是一百瓮还是一千瓮酒,这毫无区别;你不过是个过滤袋。
Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.
牡蛎是什么味道,红鱼是什么味道,你再清楚不过了;你的奢靡没有为未来的岁月留下任何未曾尝过的东西;然而,这些正是你极其不情愿被剥离的东西。
§77.17Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potest amicus esse? Patriam? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes? Solem? Quem, si posses, extingueres.
还有什么被夺去会让你感到痛苦的? 朋友吗? 可谁能成为你的朋友呢? 祖国吗? 你难道重视它到了要推迟晚餐的地步吗? 太阳吗? 如果可以的话,你甚至会把它熄灭。
Quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
因为你曾做过什么配得上光明的事吗? 承认吧,你迟疑于死去并不是因为对元老院、广场或大自然本身的眷恋;你只是不情愿离开那座你已经什么都没留下的菜市场。
§77.18Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis? Vivere vis;
你害怕死亡;但为什么在吃松茸大餐的途中你却蔑视它呢? 你想活着;但你懂得如何生活吗?
scis enim? Mori times;
你害怕死去;那又怎样?
quid porro? Ista vita non mors est? C Caesar, cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: "nunc enim," inquit, "vivis? "Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis?
你那样的生活不就是死亡吗? 当盖乌斯·卡萨尔走在拉丁大道上时,守卫队伍中的一个人——他那长长的旧胡须一直垂到胸前——向他乞求赐予死亡,卡萨尔说:“难道你现在正活着吗? ”对于那些死亡将成为其解脱的人,就该这样回答:“你害怕死去;难道你现在正活着吗?
§77.19"Sed ego," inquit, "vivere volo, qui multa honeste facio.
” “但是,”有人说,“我想活着,因为我高尚地做了许多事。
Invitus relinquo officia vitae, quibus fideliter et industrie fungor.
我不情愿离开生命的职责,我曾忠实而勤勉地履行着这些职责。
"Quid? Tu nescis unum esse ex vitae officiis et mori? Nullum officium relinquis.
”什么? 难道你不知道,死去也是生命的职责之一吗? 你没有留下任何未完成的职责。
Non enim certus numerus, quem debeas explere, finitur.
因为你必须完成的确定数目并没有被规定。
§77.20Nulla vita est non brevis.
没有哪一种生命是不短暂的。
Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse.
因为如果你着眼于事物的本性,即使是涅斯托尔和萨蒂亚的生命也是短暂的——萨蒂亚曾下令在自己的墓碑上刻上她活了九十九岁。
Vides aliquem gloriari senectute longa.
你看到有人为长寿而自豪。
Quis illam ferre potuisset, si contigisset centesimum implere? Quomodo fabula, sic vita non quam diu, sed quam bene acta sit, refert.
如果碰巧满了一百岁,谁能忍受得了那样的长寿呢? 生命就像一出戏剧,重要的不在于它延续了多久,而在于它是否被极好地扮演了。
Nihil ad rem pertinet, quo loco desinas.
你在哪个地方结束生命并不重要。
Quocumque voles desine; tantum bonam clausulam inpone.
在你愿意的任何地方结束吧;只要画上一个圆满的句号即可。
VALE.
保重。

词汇与语法注释

  1. §77.11fiet — 此处被认为是抄本错误或 flebit(将哭泣、叹息)的误写。与前文的 qui flevit(曾哭泣者)相对照,在文脉中解释为“由于未来不复存在而将要叹息、哭泣的人”最为自然。
  2. §77.12quod ut extendas — 关系代名词 quod(先行词为 punctum)后接表示目的的虚拟语气从句 ut extendas 的结构。在提出“为了延伸这一点”的前提后,引出紧接着的反问 quo usque extendes ?(你能延伸到几时?)。
  3. §77.15Fac tui iuris — 表示使役的 fac 后接表示性质或所有关系的属格短语 tui iuris(置于你自己的支配之下)。意为“把本属于他人支配的东西,变成你自己的支配”,体现了斯巴达/斯多亚学派的伦理劝诫,即通过自主意志将死亡这一被动命运转化为主动选择。
  4. §77.16nulla non iam odiosa — 这是一个双重否定结构 nulla [voluptas] non [est],意为“没有一种享乐是不令人厌恶的”,即“所有的享乐都已经变得令人厌恶”。表示原因的夺格短语 ipsa satietate(由于其自身的饱腻)修饰 odiosa。
  5. §77.18media boletatione — 罕见名词 boletatio(吃松茸、松茸大餐)的夺格形式,与形容词 medius(在……之中)相一致。意为“在尽情享用松茸大餐的途中”,讽刺了那些一边惧怕死亡一边沉溺于美食的荒谬态度。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §77.11-77.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:77.11-77.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。