§71.18Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
古学园派确实承认,即使在这些折磨之中,人也是幸福的,但并非达到完美或圆满。
Quod nullo modo potest recipi; nisi beatus est, in summo bono non est.
这绝不能被接受;因为除非他是幸福的,否则他就没有处于最高善之中。
Quod summum bonum est, supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis; manet autem.
只要德行在其中,只要逆境不减少它,只要即使在肉体粉碎时它依然完好无损,那么作为最高善的东西,其自身之上就没有更高的阶梯;而它确实留存着。
Virtutem enim intellego animosam et excelsam, quam incitat quicquid infestat.
因为我所理解的德行是勇敢而高尚的,任何妨碍它的事物反而会激起它。
§71.19Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
这种精神——具有高尚品质的青年常常穿戴上它,他们被某种高尚事物的优美所震撼,以至于鄙视一切偶然的事物——智慧确实会将其灌输并传授给我们。
Persuadebit unum bonum esse, quod honestum; hoc nec remitti nec intendi posse, non magis quam regulam, qua rectum probari solet, flectes.
它将使我们确信,唯一的善就是高尚的东西;这既不能被放松,也不能被收紧,正如你无法弯曲通常用来检验直线的定规一样。
Quicquid ex illa mutaveris, iniuria est recti.
凡是你从中改变了的,都是对直线的损害。
§71.20Idem ergo de virtute dicemus: et haec recta est, flexuram non recipit.
因此,对于德行我们也要说同样的话:它也是直的,不接受弯曲。
Rigida re quid amplius intendi potest? Haec de omnibus rebus iudicat, de hac nulla.
在僵硬之物中,还能再收紧什么呢? 德行对一切事物做出判断,而没有任何事物能对它做出判断。
Si rectior ipsa non potest fieri, ne quae ab illa fiunt quidem alia aliis rectiora sunt.
如果德行自身不能变得更直,那么由它所做出的行为,确实也没有一件比另一件更直。
Huic enim necesse est respondeant; ita paria sunt.
因为它们必须与德行相一致;因此它们是平等的。
§71.21"Quid ergo?" inquis, "iacere in convivio et torqueri paria sunt?" Hoc mirum videtur tibi? Illud licet magis admireris;
“那么,”你问,“在宴会上躺着与受折磨是等同的吗? ”这在你看来很奇怪吗?
iacere in convivio malum, in eculeo bonum est, si illud turpiter, hoc honeste fit.
你可以更惊异于这一点:在宴会上躺着是恶,在刑架上是善,如果前者是以卑鄙的方式、后者是以高尚的方式进行。
Bona ista aut mala non efficit materia, sed virtus.
使那些事物成为善或恶的不是质料(境遇),而是德行。
Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.
德行无论出现在哪里,一切事物都具有相同的尺度和价值。
§71.22In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo.
现在,那个根据自己的心来衡量所有人的人,把手指向我的眼睛抗议,因为我说高尚地做出判断的人与高尚地面对危险的人的善是平等的,因为我说凯旋者与在战车前被运送而心灵未被征服者的善是平等的。
Non putant enim fieri, quicquid facere non possunt; ex infirmitate sua de virtute ferunt sententiam.
因为他们认为,凡是他们自己做不到的事,都不可能发生;他们根据自己的软弱来对德行做出裁判。
§71.23Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
如果被烧灼、被伤害、被杀害、被束缚是令人愉悦的,有时甚至是被乐意接受的,你又何必惊奇呢? 对奢侈者而言,节俭是惩罚;对懒惰者而言,劳动等同于刑罚;娇弱者可怜勤勉者;对懈怠者而言,学习就是受折磨。
Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari.
同样,我们把这些我们皆因软弱而畏惧的事物,看作是艰难而不可容忍的,却忘记了对多少人来说,没有酒喝或在黎明时被唤醒就是折磨。
Non ista difficilia sunt natura, sed nos fluvidi et enerves.
这些事情本质上并不艰难,而是我们自身软弱无力。
§71.24Magno, animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est.
必须以伟大的心灵去判断伟大的事物;否则,我们自身的缺陷就会显得像是那些事物的缺陷。
Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt.
正如某些极其笔直的东西,当它们浸入水中时,会向观看者呈现出弯曲和折断的外观。
Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat.
不仅你看到什么很重要,你如何看它也很重要;我们的心灵在洞察真理时是昏暗的。
§71.25Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat.
给我一个未受腐蚀、心智蓬勃的青年;他会说,在他看来,那个用僵硬的脖颈挺起逆境之所有重荷、屹立于命运之上的人,显得更加幸运。
Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.
在平静中不被动摇并不足为奇;去惊异于此吧:在所有人被压垮的地方,有人被提升;在所有人躺下的地方,有人站立。
§71.26Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere.
在折磨中,在其他我们称为逆境的事物中,有什么恶呢? 在我看来,就是心灵的下沉、弯曲和屈服。
Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere.
这些事情没有一样会发生在智慧之人身上;他在任何重荷下都直立着。
Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet.
没有任何事物能使他变得渺小;在那些必须承受的事物中,没有一样令他不快。
Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur.
因为凡是可能降临在人身上的事,他都不抱怨降临在自己身上。
Vires suas novit.
他知道自己的力量。
Scit se esse oneri ferendo.
他知道自己能够承受重荷。
§71.27Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoveo.
我并没有把智者从人类的行列中排除出去,也没有像对待一块不接纳任何感觉的岩石那样,从他身上移除痛苦。
Memini ex duabus illum partibus esse compositum; altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.
我记得他是由两个部分组成的:一部分是非理性的,这一部分被啃咬、被烧灼、感到痛苦;另一部分是理性的,这一部分拥有动摇不得的信念,不惊慌且不可征服。
In hac positum est summum illud hominis bonum.
人类的那个最高善就安置在这一部分之中。
Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est; cum vero perfectum est, inmota illa stabilitas est.
在它被填满之前,心灵有着不确定的摇摆;然而一旦它圆满了,那就是不可动摇的稳定。