Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §71.28-71.37

德行修养者与智者面对肉体苦痛的理性判断

第 105 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明了德行修养者与完美智者之间的区别,指出即使是智者也无法免除肉体的痛苦感受,并强调真正的幸福在于基于理性的不可动摇的判断,要求人们坚持不懈地进取。

§71.28Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis.
因此,一个尚未完善、正向着最高境界迈进的德行修养者,即便他已经接近完美的善,但还没有为其加上最后一笔(画龙点睛),他在此期间仍会后退,并在一定程度上放松心灵的专注。
Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico.
因为他还没有跨越那片充满不确定性的领域,如今依然处在易于滑倒的境地。
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult "tanto melior" quam "tanto felicior. "
然而,那幸福且德行完美的人,在经受了最刚强的考验时最爱自己;而对于他人所畏惧的事物,如果那是某项高尚义务的报偿,他不仅承受,而且欣然拥抱,并且他更愿意听到人们说“他变得多么高尚”,而不是“他变得多么幸运”。
§71.29Venio nunc illo, quo me vocat expectatio tua.
现在我谈到你的期待召唤我去的那个点。
Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet sapiens et dolebit et expallescet.
免得我们的德行显得在自然本性之外虚无飘渺地徘徊,智者也会发抖,也会感到痛苦,也会脸色发白。
Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.
因为这些都是肉体的感觉。 那么,灾难在哪里,那真正的恶又在哪里呢? 当然是在那里:如果这些肉体的感觉拉低了心灵,如果它们使其承认自己的奴隶状态,如果它们使其对自己感到后悔。
§71.30Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
智者确实用德行战胜命运,但许多宣称拥有智慧的人有时也会被极其微不足道的威胁所吓倒。
Hoc loco nostrum vitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente.
在这一点上,错在我们,因为我们对智者和对正在进取的人提出了同样的要求。
Suadeo adhuc mihi ista, quae laudo, nondum persuadeo.
我至今仍在向自己推荐我所赞美的事物,但还没有说服自己。
Etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata, ut ad omnes casus procurrerent.
即使我已经说服了自己,我也还没有把它们准备得如此充分,或训练得如此熟练,以至于它们能挺身而出应对所有偶然的变故。
§71.31Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit; sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat.
正如羊毛一经接触就能染上某些颜色,但对某些颜色而言,除非经过多次浸泡和反复熬煮,否则就无法彻底吸收;同样,有些学问,人们的天资一经接受就能立刻展现出来,但这门关于智慧的学问,除非它深扎下去,长久驻留,并且不仅仅是给心灵着色,而是彻底浸染,否则它绝不会兑现其所承诺的任何东西。
§71.32Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam.
这可以迅速且用极少的言语来传授:唯一的善是德行,没有德行就绝没有善,且德行本身安置在我们更优秀的部分,即理性部分之中。
Quid erit haec virtus? Iudicium verum et inmotum.
这种德行会是什么呢? 真实且不可动摇的判断。
Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum.
因为心灵的冲动将从这一判断中产生,任何激发冲动的外部心象,都将通过它而被彻底澄清。
§71.33Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.
与这一判断相一致的是,既要把一切被德行触及的事物判定为善,又要把它们判定为彼此平等。
Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona.
至于身体的善,它们对身体而言固然是善,但总体上并不是善。
His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se intervallis distabunt; alia minora, alia maiora erunt.
这些东西确实会有某种价值,然而却不具有高贵尊严;它们彼此之间会以巨大的差距隔开;一些会比较小,另一些则比较大。
§71.34Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est.
而且我们必须承认,即使在追求智慧的人们自身中间,也存在着巨大的差别。
Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut possit cum illa conferre vultum, nisi iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est.
有人已经取得了如此大的进取,以至于敢于抬眼面对命运,但不能持之以恒,因为他们的眼睛被过强的光芒刺痛而垂了下来;另一个人则进取到 ¦p.v2.p.94 能够与命运面面相对的程度,除非他其实已经达到了顶峰,并且充满了信心。
§71.35Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant.
不完美的事物必然会滑落,时而前进,时而倒退或崩溃。
Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est.
如果不坚持前行和努力,它们就会倒退;如果它们在热忱和忠诚的专注上放松了丝毫,就必须往回退。
Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat.
没有人能在自己放弃的地方重新找到进取。
Instemus itaque et perseveremus.
因此,让我们坚持不懈并保持坚韧。
§71.36Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
剩下的路比我们已经克服的还要多,但进取的一大半就在于想要进取。
Huius rei conscius mihi sum;
对于这一点,我是有自知之明的;我想,并且全心全意地想。
volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit.
我看到你也受到了鼓舞,正以巨大的冲力奔向最美丽的事物。 让我们加速吧;只有这样,生命最终才是一种恩赐。
Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus.
否则,生命就是一种拖延,而且对于那些在污秽中打交道的人来说,实在是一种可耻的拖延。
Id agamus, ut nostrum omne tempus sit.
让我们努力,使我们的全部时间都归我们自己。
Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.
然而,除非我们先开始成为我们自己的主人,否则这就不会实现。
§71.37Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici"? Quem vicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit.
何时才能藐视顺逆两种命运,何时才能在压服并支配所有情感之后,吐露出这句誓言:“我征服了”? 你问我征服了谁? 不是波斯人,也不是遥远的米底人,更不是达哈人彼方的任何好战民族,而是强欲,是野心,是死之恐怖——正是它征服了万国的征服者。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. 71.28virtutis exactae — 修饰名词 beatus 的“性质属格”(genitive of quality),指德行已达到完美境界的智者。
  2. 71.30qui — 关系代词 qui 的先行词是前文所有形容词 nostrum 中在文意上包含的人称代词 nos(我们)。因此,它在性、数上与该暗含的先行词一致,并引导关系从句中的第一人称复数动词 exigimus。
  3. 71.31non coloravit, sed infecit — colorare 意为“表面着色”,而 inficere 意为“(由内而外地)浸染、染透”。这一对比隐喻式地表达了智慧的教诲不能仅停留在心灵的表面,而必须彻底渗透到其最深处。
  4. 71.36nostri esse — nostri 是人称代词 nos 的属格(或所有形容词 noster 的中性属格代名词用法)。此处源于所有格属格,意为“属于我们自己所有”或“完全主宰自己”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §71.28-71.37. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:71.28-71.37

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。