§71.9Sed Cn. Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem; aliqua pars eius in Aegypto, aliqua in Africa, aliqua in Hispania cadet.
但是,格奈乌斯·庞培将失去他的军队;但是,国家最美丽的遮羞布——最良派,以及庞培派的前线、手持武器的元老院,都将在单次战役中被击溃,如此伟大帝国的崩溃将四散至整个世界;它的一部分将在埃及陨落,一部分在非洲,一部分在西班牙。
Ne hoc quidem miserae rei publicae continget, semel ruere.
这个可怜的国家甚至无法得到“一次性崩溃”的恩赐。
" §71.10Omnia licet fiant; Iubam in regno suo non locorum notitia adiuvet, non popularium pro rege suo virtus obstinatissima, Vticensium quoque fides malis fracta deficiat et Scipionem in Africa nominis sui fortuna destituat.
任凭这一切发生吧;让土地的熟悉无法在尤巴自己的王国中帮助他,让他的臣民为了他们的国王而表现出的最顽强的勇气也无济于事,让乌提卡市民在灾难中破碎的忠诚也宣告瓦解,让斯皮奥在非洲被他名字带来的好运所抛弃。
Olim provisum est, ne quid Cato detrimenti caperet.
很久以前就已经做好了安排,使卡托不会遭受任何损害。
§71.11"Victus est tamen.
“然而他还是失败了。
"Et hoc numera inter repulsas Catonis; tam magno animo feret aliquid sibi ad victoriam quam ad praeturam obstitisse.
”把这也算在卡托的落选之列吧;他将以同样伟大的胸怀,去承受某种阻碍他获得胜利的事物,正如他承受阻碍他获得法务官职位的事物一样。
Quo die repulsus est, lusit, qua nocte periturus fuit, legit.
在他落选的那天,他玩耍;在他即将死去的那个夜晚,他读书。
Eodem loco habuit praetura et vita excidere; omnia, quae acciderent, ferenda esse persuaserat sibi.
他将失去法务官职位和失去生命置于同等地位;他已经让自己确信,一切发生的事情都是必须承受的。
§71.12Quidni ille mutationem rei publicae forti et aequo pateretur animo? Quid enim mutationis periculo exceptum? Non terra, non caelum, non totus hic rerum omnium contextus, quamvis deo agente ducatur.
他怎能不以勇敢和坦然的心灵去承受国家的变故呢? 因为有什么能免受变化的危险呢? 地球不能,天空不能,这万物的整个联系也不能,尽管它是在神的引导下运行的。
Non semper tenebit hunc ordinem, sed illum ex hoc cursu aliquis dies deiciet.
它不会永远保持这种秩序,但某一天将会把它从这个轨道上拉下来。
§71.13Certis eunt cuncta temporibus; nasci debent, crescere, extingui.
万物皆在固定的时间运行;它们必须出生、成长和消灭。
Quaecumque supra nos vides currere, et haec, quibus inmixti atque inpositi sumus veluti solidissimis carpentur ac desinent.
凡是你看到在我们的头顶上运行的一切,以及我们置身其中并被安置其上、仿佛是最坚固的这些东西,都将被磨损并走向终结。
Nulli non senectus sua est; inaequalibus ista spatiis eodem natura dimittit.
没有一样东西没有它自己的衰老;自然在不等的间隔里将这些东西送往同一个地方。
Quicquid est, non erit, nec peribit, sed resolvetur.
凡是存在的东西,都将不再存在,然而它不会消亡,而是会被分解。
§71.14Nobis solvi perire est, proxima enim intuemur; ad ulteriora non prospicit mens hebes et quae se corpori addixerit;
对我们来说,分解就是消亡,因为我们只关注眼前的事物;迟钝的心灵,以及委身于身体的心灵,无法展望更远的事物。
alioqui fortius finem sui suorumque pateretur, si speraret, ut omnia illa, sic vitam mortemque per vices ire et composita dissolvi, dissoluta componi, in hoc opere aeternam artem cuncta temperantis dei verti.
否则,如果它期望,就像所有那些事物一样,生命和死亡也是轮流更替,结合之物被分解,分解之物被结合,并且在这项工程中运行着调和万物的神的永恒艺术,它就会更勇敢地承受自己和亲人的终结。
§71.15Itaque ut M. Cato, cum aevum animo percucurrerit, dicet: "omne humanum genus, quodque est quodque erit, morte damnatum est.
因此,正如马尔库斯·卡托在心灵中遍历整个时代时所会说的:“整个人类,无论是现在的还是将来的,都被判处了死刑。
Omnes, quae usquam rerum potiuntur urbes quaeque alienorum imperiorum magna sunt decora, ubi fuerint, aliquando quaeretur et vario exitii genere tollentur; alias destruent bella, alias desidia paxque ad inertiam versa consumet et magnis opibus exitiosa res, luxus.
所有在任何地方掌握权力的城市,以及那些作为外国帝国伟大荣耀的城市,终有一天会被人追问它们曾经在哪里,并将被各种形式的毁灭所消灭;有些将被战争摧毁,有些将被懒惰和转化为惰性的和平所消耗,以及对巨大财富来说致命的奢侈所消磨。
Omnes hos fertiles campos repentina maris inundatio abscondet aut in subitam cavernam considentis soli lapsus abducet.
突然的海啸将淹没所有这些肥沃的田野,或者地面塌陷成突然的深渊将它们带走。
Quid est ergo quare indigner aut doleam, exiguo momento publica fata praecedo?"
那么,如果我比公共的命运先走一步,哪怕只是极短的一瞬间,我又有什么理由感到愤慨或悲伤呢?
§71.16Magnus animus deo pareat et quicquid lex universi iubet, sine cunctatione patiatur; aut in meliorem emittitur vitam lucidius tranquilliusque inter divina mansurus aut certe sine ullo futurus incommodo sui naturae remiscebitur et revertetur in totum.
” 伟大的心灵应当顺从神,毫不犹豫地承受宇宙之法所命令的一切;它要么被送往更好的生命中,在神圣的事物中更光明、更安详地留存,要么肯定会与它自己的本性重新融合,在没有任何自身不便的情况下回归整体。
Non est ergo M. Catonis maius bonum honesta vita quam mors honesta, quoniam non intenditur virtus.
因此,对马尔库斯·卡托而言,高尚的生命并不比高尚的死亡是更大的善,因为德行并不会被拉长。
Idem esse dicebat Socrates veritatem et virtutem.
苏格拉底曾说,真理和德行是同一回事。
Quomodo illa non crescit, sic ne virtus quidem; habet numeros suos, plena est.
正如真理不会增长,德行也同样不会;它有它自己的和谐之数,它是圆满的。
§71.17Non est itaque quod mireris paria esse bona, et quae ex proposito sumenda sunt et quae si ita res tulit.
因此,你没有理由感到惊讶,这些善是等同的,无论是指预先目的中应该选择的善,还是指情况如此带来时选择的善。
Nam si hanc inaequalitatem receperis, ut fortiter torqueri in minoribus bonis mulieres, numerabis etiam in malis, et infelicem Socraten dices in carcere, infelicem Catonem vulnera sua animosius quam fecerat retractantem, calamitosissimum omnium Regulum fidei poenas etiam hostibus servatae pendentem.
因为如果你接受了这种不平等,把勇敢地承受酷刑列为较小的善(即便像妇女般),你也会把它列入恶之中,你就会说苏格拉底在监狱里是不幸的,卡托比他最初制造伤口时更英勇地撕裂自己的伤口是不幸的,而雷古鲁斯在承受即使对敌人也坚守信义的惩罚时是所有人中最悲惨的。
Atqui nemo hoc dicere, ne ex mollissimis quidem, ausus est.
然而,哪怕是最软弱的人,也没有人敢这么说。
Negant enim illum esse beatum, sed tamen negant miserum.
因为他们否定他是幸福的,但他们也否定他是悲惨的。