§66.9Omnis sine modo est virtus; modo certa mensura est.
一切美德都是没有限度的;因为限度是某种确定的度量。
Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides.
坚贞没有可以进一步前进的方向,正如自信、真理或信义一样。
Quid accedere perfecto potest? Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit.
有什么能加给完美之物呢? 毫无,否则,那被添加了东西之物就不是完美的。
Ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit.
因此,美德也是如此;如果有什么可以加给它,它之前就是有所缺失的。
Honestum quoque nullam accessionem recipit; honestum est enim propter ista, quae rettuli.
高尚也不接受任何增加;因为高尚正是由于我所提到的那些品质。
Quid porro? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum? Crescere posse inperfectae rei signum est.
再者如何? 难道你不认为得体、公正和合法都属于同一种形式,被包容在确定的边界之内吗? 能够增长是不完美之物的标志。
§66.10Bonum omne in easdem cadit leges; iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
一切善都落入同样的法则;私人利益与公共利益是结合在一起的,凭赫拉克勒斯发誓,正如值得称赞之事与值得追求之事不可分离一样。
Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines, quibus illae configere.
因此,诸美德彼此平等,美德的行为也是如此,所有获得了这些美德的人也是如此。
§66.11Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae.
然而,植物和动物的优秀特质由于是会消亡的,因此也是脆弱、易逝且不确定的。
Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur; una inducitur humanis virtutibus regula.
它们起伏不定,因而不能以同等的价值来评估;对人类的美德则应用单一的规则。
Una enim est ratio recta simplexque.
因为正确的理性是唯一且纯粹的。
Nihil est divino divinius, caelesti caelestius.
没有什么比神圣之物更神圣,比上天之物更属天。
§66.12Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur.
凡物会减少、衰落、磨损、增长、枯竭、充满。
Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est.
因此,在如此不确定的命运中,它们之间存在着不平等;而神圣之物的本性是单一的。
Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa.
而理性无非是沉浸在人类身体中的神圣神灵的一部分。
Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est.
如果理性是神圣的,而没有任何善是缺乏理性的,那么一切善都是神圣的。
Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nec inter bona.
再者,神圣之物之间没有区别;因此,善与善之间也没有区别。
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
因此,喜悦与对酷刑的勇敢而坚忍的承受是平等的;因为在这两者中,心灵的伟大是相同的,在前者中是放松而愉悦的,在后者中是好斗而专注的。
§66.13Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet? Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in complexu libertatis expirat.
怎么? 难道你不认为英勇攻克敌军城墙之人的美德,与极其耐心地忍受围困之人的美德是平等的吗? 伟大的斯基皮奥,他围困并压制了努曼蒂亚,并强迫那双不屈的手转向自身的毁灭;而被围困者的伟大精神也是伟大的,他知道对于一个向死而生的人来说,自由并没有被剥夺,他在对自由的怀抱中死去。
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
同样,其余的品质彼此也是平等的:平静、单纯、慷慨、坚贞、沉着、宽容。
Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
因为在所有这些品质之下,都存在着单一的美德,使心灵保持正直而不可动摇。
§66.14"Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?" Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur.
“那么,难道喜悦与对痛苦的百折不挠的忍耐之间没有任何区别吗? ” 就美德本身而言,毫无区别;但在展现这两种美德的客体之间,却有着极大的区别。
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
因为在前者中,有着心灵自然放松与舒缓,而在后者中,有着违背自然的痛苦。
Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.
因此,这些是中性之物,容纳了极大的差距;但美德在两者中是平等的。
§66.15Virtutem materia non mutat; nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta.
质料并不能改变美德;艰难而困苦的质料不会使它变坏,欢快而愉悦的质料也不会使它变好。
Necesse est ergo par sit.
因此,它必然是平等的。
In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste.
因为在这两种情况中所做的事,都同样正确、同样明智、同样高尚。
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
因此,这些善是平等的,超越了这些,既不能使这一个人在当下的喜悦中表现得更好,也不能使那个人在当下的酷刑中表现得更好。
Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.
而对于两个无法做得更好的事物来说,它们是平等的。
§66.16Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum.
因为,如果置于美德之外的事物能够减少或增加美德,那么作为高尚的唯一之善就不再是唯一的善了。
Si hoc concesseris, omne honestum perit.
如果你承认了这一点,所有的高尚就都毁灭了。
Quare? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum fit.
为什么? 我会告诉你:因为违心而做的事、被迫而做的事,没有一件是高尚的。
Omne honestum voluntarium est.
一切高尚皆是自愿的。
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum; quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere.
若在其中混入怠惰、抱怨、推诿、恐惧,它就失去了自身所拥有的最美好的东西,即自足。
Non potest honestum esse, quod non est liberum; nam quod timet, servit.
不自由的事物不可能高尚;因为恐惧者即为奴隶。