Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §66.1-66.8

克拉拉努斯的美德与诸善的平等

第 89 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡讲述了与旧友克拉拉努斯的重逢,后者虽身体残疾却拥有坚强而美丽的心灵。随后,他以此引入了关于“善的平等性”的斯多葛主义讨论,并解释了第一、第二和第三等善的分类。

§66.1Claranum,condiscipulum meum, vidi post multos annos.
阔别多年后,我见到了我的同学克拉拉努斯。
Non, puto, exspectas, ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem.
我想你并不会指望我加上“一个老人”这样的话,但是,凭赫拉克勒斯发誓,他精神矍铄、充满活力,正与他那微不足道的身体搏斗。
Inique enim se natura gessit et talem animum male conlocavit; aut fortasse voluit hoc ipsum nobis ostendere, posse ingenium fortissimum ac beatissimum sub qualibet cute latere.
因为自然行事不公,将这样的灵魂安置在糟糕的地方;或者,也许她正是想向我们展示这一点:最坚强、最幸福的天赋可以潜藏在任何皮肤之下。
Vincit tamen omnia inpedimenta et ad cetera contemnenda a contemptu sui venit.
然而他克服了所有的障碍,从对自身身体的轻蔑出发,达到了轻蔑其余一切事物的境界。
§66.2Errare mihi visus est, qui dixit " gratior et pulchro veniens e corpore virtus.
在我看来,那个说“美德若出自美丽的身体便更令人愉悦”的人是犯了错误。
" Non enim ullo honestamento eget; ipsa magnum sui decus est et corpus suum consecrat.
因为美德不需要任何外在的装饰;它本身就是自己伟大的荣耀,并使自己的身体变得神圣。
Aliter certe Claranum nostrum coepi intueri; formosus mihi videtur et tam rectus corpore quam est animo.
当然,我开始用不同的眼光来看待我们的克拉拉努斯了;在我看来,他是美丽的,身体和心灵一样挺拔。
§66.3Potest ex casa vir magnus exire, potest et ex deformi humilique corpusculo formosus animus ac magnus.
伟人可以出自茅舍,美丽而伟大的心灵也可以出自丑陋矮小的躯壳。
Quosdam itaque mihi videtur in hoc tales natura generare, ut adprobet virtutem omni loco nasci.
因此,在我看来,自然创造出一些这样的人,正是为了证明美德可以在任何地方产生。
Si posset per se nudos edere animos, fecisset; nunc, quod amplius est, facit; quosdam enim edit corporibus inpeditos, sed nihilominus perrumpentes obstantia.
如果自然能将赤裸裸的心灵本身呈现出来,她早就会这么做了;而现在,她做了更多的事情:因为她呈现出一些受身体阻碍的人,但他们仍然冲破了重重障碍。
§66.4Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
在我看来,克拉拉努斯是被当作一个典范创造出来的,好让我们知道,心灵不会因身体的丑陋而受污,反而是身体因心灵的美丽而增光。
Quamvis autem paucissimos una fecerimus dies, tamen multi nobis sermones fuerunt, quos subinde egeram et ad te permittam.
虽然我们在一起只度过了极少的几天,但我们进行了许多谈话,这些谈话我随即记录了下来,并将把它们传送给你。
§66.5Hoc primo die quaesitum est: quomodo possint paria bona esse, si triplex eorum condicio est.
在第一天探讨了这个问题:如果善的状况是三重性的,它们怎么可能是平等的呢?
Quaedam, ut nostris videtur, prima bona sunt, tamquam gaudium, pax, salus patriae; quaedam secunda, in materia infelici expressa, tamquam tormentorum patientia et in morbo gravi temperantia.
在我们学派看来,某些是第一等的好,比如喜悦、和平、祖国的安全;某些是第二等,表现在不幸的处境中,比如对酷刑的忍耐和在重病中的节制。
Illa bona derecto optabimus nobis, haec, si necesse erit.
前一种善,我们将直接为自己祈求;而后一种,则是在必要时才祈求。
Sunt adhuc tertia, tamquam modestus incessus et conpositus ac probus voltus et conveniens prudenti viro gestus.
还有第三等,比如端庄的步态、平静而庄重的容貌以及适合明智之人的举止。
§66.6Quomodo ista inter se paria esse possunt, cum alia optanda sint, alia aversanda? Si volumus ista distinguere, ad primum bonum revertamur et consideremus id quale sit: animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
当其中一些是值得向往的,而另一些是应当避开的时候,这些事物之间又怎么可能是平等的呢?
talis animus virtus est.
如果我们想要区分这些,让我们回到首要的善,并考虑它是怎样的:专注于真理,精于避开和追求之物,不凭舆论而凭自然赋予事物价值,将自己融入整个世界,并将自己的沉思投射到它的一切运作中,专注于思考与行动,同样伟大而强烈,对艰难与诱惑同样不可战胜,不屈服于任何一种命运,高耸于一切发生和降临的事情之上,最美丽,在得体与力量上都最有序,健康而清醒,不受干扰,无所畏惧,没有任何力量能将其折断,偶然之事既不能使其高涨,也不能使其低落;这样的心灵就是美德。
§66.7Haec eius est facies, si sub unum veniat aspectum et semel tota se ostendat.
如果它能落入单一的视野并一次性展示其全体,这就是它的面貌。
Ceterum multae eius species sunt.
然而,它的形式有许多种。
Pro vitae varietate et pro actionibus explicantur; nec minor fit aut maior ipsa.
它们根据生活的多样性和行动而展开;但它本身并不会变小或变大。
Decrescere enim summum bonum non potest nec virtuti ire retro licet; sed in alias atque alias qualitates convertitur ad rerum, quas actura est, habitum figurata.
因为最高善不能减少,美德也不允许后退;而是转化为各种品质,根据它将要从事的事物的状态而造型。
§66.8Quidquid attigit, in similitudinem sui adducit et tinguit; actiones, amicitias, interdum domos totas, quas intravit disposuitque, condecorat.
凡是它触及的东西,它都带入与自身相似的状态并加以染色;它美化了行动、友谊,有时甚至是它进入并整顿的整个家园。
Quidquid tractavit, id amabile, conspicuum, mirabile facit.
凡是它处理过的事物,它都使其变得可爱、瞩目、令人赞叹。
Itaque vis eius et magnitudo ultra non potest surgere, quando incrementum maximo non est.
因此,它的力量和伟大无法进一步上升,因为最大者是没有增长的空间的。
Nihil invenies rectius recto, non magis quam verius vero, quam temperato temperatius.
你不会发现比直更直的东西,就像你不会发现比真更真、或者比节制更节制的东西一样。

词汇与语法注释

  1. §66.1ut adiciam senem, sed mehercules viridem animo ac vigentem et cum corpusculo suo conluctantem — 动词 adiciam(“说出、附加”)后省略了直接宾语“他”(克拉拉努斯)或“他是(老人)”这类宾语从句。这些对格形式的名词和分词 senem、viridem、vigentem、conluctantem 均作为宾语补足语(宾格),用以描述克拉拉努斯的状态。
  2. §66.1a contemptu sui — 代词属格 sui 在此作为名词 contemptu(“轻蔑”)的宾格性属格。在语境中,它并不是指道德上的自我厌恶,而是指对自身身体(corpusculo suo)局限性的轻视或不在意。
  3. §66.3in hoc... ut adprobet — 介词短语 in hoc(“为了这个目的”)作为预备性结构,预示并强调了随后由 ut 引导的目的或结果从句(“为了证明……”)。
  4. §66.7ad rerum, quas actura est, habitum figurata — 分词 figurata(“被塑造的”)在词性上与主语 virtus(女性单数)一致。关系从句中的主动将来分词 actura est(“将要从事”)的主语同样是美德(virtus)。habitum 是介词 ad 的宾格,意为“状态、条件”。整句意为“(美德)被塑造成适应它所要处理之物的状态”。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §66.1-66.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:66.1-66.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。