Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §66.17-66.25

面对喜悦与痛苦时美德的平等价值

第 91 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

著者承认在自然层面上喜悦与痛苦存在区别,但论证了应对这两者的美德本身其价值是恒等不变的,并强调美德的评估绝不能受限于身体状况或财富等外部条件。

§66.17Honestum omne securum est, tranquillum est; si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
一切高尚之事都是安全且平稳的;如果它拒绝任何事物,如果它哀叹,如果它判定任何事物为恶,它就接纳了动摇,并在极大的不和中挣扎。
Hinc enim species recti vocat, illinc suspicio mali retrahit.
因为,正确的外观在这一边召唤,而对恶的猜忌在另一边拉回。
Itaque qui honeste aliquid facturus est, quicquid opponitur, id etiam si incommodum putat, malum non putet, velit, libens faciat.
因此,凡要高尚地行事的人,无论面对什么阻碍,即使认为它是不便的,也不要将其视为恶;他应该愿意它,乐意去行它。
Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
一切高尚之事都是无需命令、无需强迫的,是纯洁且不掺杂任何恶的。
§66.18Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: "hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset?" Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: "dulce est et ad me nihil pertinet.
我知道在这个地方可以对我做出什么回答:“你是在设法说服我们,一个人是在喜悦之中,还是躺在拷问台上面并让他的拷问者疲惫不堪,这之间没有任何区别吗? ” 我本可以回答:埃皮科鲁斯也说,贤者即使在法拉里斯的雄牛中被焚烧,也会高喊:“这是甜美的,与我毫无关系。
"Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis, alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quod incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
” 如果我说,一个躺在宴席上的人的善,与另一个在酷刑中极其勇敢地伫立的人的善是平等的,你为何感到惊奇呢? 要知道埃皮科鲁斯说了更令人难以置信的话——被焚烧是甜美的。
§66.19Sed hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo.
但我回答这一点:喜悦与痛苦之间有极大的区别;如果要求做出选择,我会追求前者,避开后者。
Illud secundum naturam est, hoc contra.
前者顺应自然,后者违背自然。
Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.
只要它们被这样评估,它们彼此之间就隔着极大的空间;但当谈及美德时,两者是平等的,无论是穿行于喜悦之中的美德,还是穿行于悲哀之中的美德。
§66.20Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur.
折磨、痛苦以及任何其他不便之处都没有任何分量;因为它们被美德所掩盖。
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.
正如太阳的灿烂遮蔽了微弱的光芒一样,美德以其伟大消除了痛苦、烦恼和伤害,并且无论它在哪里闪耀,在那里任何没有它而显现的事物都会熄灭;当不便之处遇到美德时,它们所占的比例,并不比大海中的一片雨云更多。
§66.21Hoc ut scias ita esse, ad omne pulchrum vir bonus sine ulla cunctatione procurret; stet illic licet carnifex, stet tortor atque ignis, perseverabit nec quid passurus, sed quid facturus sit, aspiciet, et se honestae rei tamquam bono viro credet; utilem illam sibi iudicabit, tutam, prosperam.
为了让你知道事实确实如此,善良的人会毫不犹豫地奔向一切美妙的事物;即使那里站着刽子手,即使站着拷问者和烈火,他也会坚持下去,他注视的不是自己将要遭受什么,而是自己将要去做什么,并且他会把自己托付给高尚的事物,就像托付给一个善良的人一样;他会判定那对他是有利的、安全的、顺利的。
Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.
悲哀而艰难的高尚事物在他那里将占有同样的位置,正如一个贫穷、流亡且面色苍白的善良之人一样。
§66.22Agedum pone ex alia parte virum bonum divitiis abundantem, ex altera nihil habentem, sed in se omnia; uterque aeque vir bonus erit, etiam si fortuna dispari utetur.
且慢,让我们在这一边放一个拥有丰厚财富的善良之人,在另一边放一个一无所有但自身拥有一切的人;他们两个都将同样是善良的人,即使他们享用着不同的命运。
Idem, ut dixi, in rebus iudicium est, quod in hominibus: aeque laudabilis virtus est in corpore valido ac libero posita quam in morbido ac vincto.
正如我所说,对于事物的判断与对于人的判断是一样的:置于强壮而自由的身体中的美德,与置于多病而受束缚的身体中的美德是同样值得称赞的。
§66.23Ergo tuam quoque virtutem non magis laudabis, si corpus illi tuum integrum fortuna praestiterit quam si ex aliqua parte mutilatum; alioqui hoc erit ex servorum habitu dominum aestimare.
因此,如果命运为你的美德提供了一个完好无损的身体,你对它的称赞,不会多于如果它在某些部分残缺不全时的称赞;否则,这将是根据奴隶的装束来评估主人。
Omnia enim ista, in quae dominium casus exercet, serva sunt, pecunia et corpus et honores, inbecilla, fluida, mortalia, possessionis incertae.
因为所有那些命运对其行使统治权的事物——金钱、身体和荣誉——都是奴隶一般的,是软弱、流逝、必死的,其占有是不确定的。
Illa rursus libera et invicta opera virtutis, quae non ideo magis adpetenda sunt, si benignius a fortuna tractantur, nec minus, si aliqua iniquitate rerum premuntur.
相反,那些自由且不可战胜的美德行为,并不因为受到命运更温和的对待而更值得追求,也不因为受到事物的某种不公压迫而稍微减少其价值。
§66.24Quod amicitia in hominibus est, hoc in rebus adpetitio.
人与人之间的是友情,事物之间的是欲求。
Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis; ergo ne rem quidem magis adpetes aut amabis hilarem ac pacatam quam distractam et operosam.
我想,你不会爱一个富有的善良之人多于爱一个贫穷的善良之人,也不会爱一个强壮肌肉发达的人多于爱一个纤弱且身体虚弱的人;因此,你也不会追求或喜爱一件欢快而和平的事物多于一件分裂而劳苦的事物。
§66.25Aut si hoc est, magis diliges ex duobus aeque bonis viris nitidum et unctum quam pulverulentum et horrentem.
或者如果是这样的话,在两个同样善良的人中,你会更喜爱那个整洁且涂了油脂的人,而不是那个满身尘土、面容可怖的人。
Deinde hoc usque pervenies, ut magis diligas integrum omnibus membris et inlaesum quam debilem aut luscum.
接着,你甚至会走到这一步:更喜爱一个四肢健全、毫发无损的人,而不是一个虚弱或独眼的人。
Paulatim fastidium tuum illo usque procedet, ut ex duobus aeque iustis ac prudentibus comatum et crispulum malis.
渐渐地,你的挑剔会发展到这一步:在两个同样公正和聪明的人中,你更喜欢那个头发茂密且卷曲的人。
Ubi par in utroque virtus est, non conparet aliarum rerum inaequalitas.
在两者美德平等的地方,其他事物的不平等便不会显现。
Omnia enim alia non partes, sed accessiones sunt.
因为所有其他事物都不是部分,而是附随物。

词汇与语法注释

  1. §66.17Honestum omne — 这是主格中性单数名词短语,但随后紧跟的动词如“recusat”、“conplorat”和“iudicat”表现的是人的能动行为。这在修辞上是将“高尚(的概念)”本身拟人化,或者隐含指代“行事高尚的人”。
  2. §66.18Poteram — 此处使用了直陈式未完成过去时,以表达一种违反事实的色彩:“(我如果想回答的话)本可以这样回答(但我选择了别的回答)”。
  3. §66.21stet illic licet — 此处“licet”作为让步连词起作用(意为“即使/纵然”),引导虚拟式现在时“stet”(“sto”的单数第三人称虚拟式现在时)。
  4. §66.23non magis laudabis, si... quam si... — 在比较句式“non magis... quam...”中,两个条件从句(“si...”与“quam si...”)并列,论证了无论命运如何,美德都应受到同等的赞赏。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §66.17-66.25. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:66.17-66.25

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。