§66.9Omnis sine modo est virtus;
모든 덕은 한계가 없네.
modo certa mensura est.
한계란 특정한 측정 기준이기 때문이네.
Constantia non habet, quo procedat, non magis quam fiducia aut veritas aut fides.
항상성은 더 나아갈 자리를 가지지 않으니, 확신이나 진리나 신의가 그러한 것과 마찬가지라네.
Quid accedere perfecto potest? Nihil, aut perfectum non erat, cui accessit.
완성된 것에 무엇이 더해질 수 있겠는가? 아무것도 없네. 그렇지 않다면 무언가가 더해진 그 대상은 완성된 것이 아니었을 것이네.
Ergo ne virtuti quidem, cui si quid adici potest, defuit.
그러므로 덕에 대해서도 마찬가지네. 만약 덕에 무언가가 더해질 수 있다면, 덕에 결핍이 있었던 셈이기 때문이네.
Honestum quoque nullam accessionem recipit;
고결함 역시 그 어떤 추가도 받아들이지 않네.
honestum est enim propter ista, quae rettuli.
고결함은 내가 언급한 그러한 성질들 덕분에 고결하기 때문이네.
Quid porro? Decorum et iustum et legitimum non eiusdem esse formae putas, certis terminis conprensum? Crescere posse inperfectae rei signum est.
더 나아가 무엇이 있겠는가? 자네는 단정함과 정의로움과 합법적인 것이 특정한 경계로 둘러싸여 있으며, 동일한 형태에 속한다고 생각하지 않는가? 성장할 수 있다는 것은 불완전한 것의 징표라네.
§66.10Bonum omne in easdem cadit leges;
모든 선은 동일한 법칙에 귀착하네.
iuncta est privata et publica utilitas, tam mehercules quam inseparabile est laudandum petendumque.
헤라클레스의 이름을 걸고 맹세컨대, 찬양받을 일과 추구해야 할 일이 분리될 수 없는 것처럼, 사적인 유익과 공적인 유익도 결합되어 있네.
Ergo virtutes inter se pares sunt et opera virtutis et omnes homines, quibus illae configere.
그러므로 여러 덕들은 서로 동등하며, 덕의 행위들도 동등하고, 그 덕들을 지니게 된 모든 인간들도 동등하네.
§66.11Satorum vero animaliumque virtutes cum mortales sint, fragiles quoque caducaeque sunt et incertae.
그러나 식물과 동물의 탁월함은 필멸의 것이기에 취약하고 일시적이며 불확실하네.
Exibunt residuntque et ideo non eodem pretio aestimantur;
그것들은 솟구쳤다가 가라앉으며, 따라서 동일한 가치로 평가받지 못하네.
una inducitur humanis virtutibus regula.
인간의 덕들에는 단 하나의 기준이 적용되네.
Una enim est ratio recta simplexque.
올바른 이성은 단 하나이며 단순하기 때문이네.
Nihil est divino divinius, caelesti caelestius.
신적인 것보다 더 신적인 것은 없고, 천상의 것보다 더 천상의 것은 없네.
§66.12Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur.
필멸의 것들은 감소하고, 떨어지며, 닳아 없어지고, 증가하며, 고갈되고, 채워지네.
Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est.
따라서 그토록 불확실한 운명 속에서 그것들 사이에는 불평등함이 존재하지만, 신적인 것들의 본성은 단 하나라네.
Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa.
그리고 이성은 인간의 몸속에 잠긴 신적인 영의 일부에 지나지 않네.
Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est.
만약 이성이 신적이고, 이성 없이는 그 어떤 선도 존재하지 않는다면, 모든 선은 신적이라네.
Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nec inter bona.
게다가 신적인 것들 사이에는 아무런 차별이 없으니, 따라서 선들 사이에도 차별이 없네.
Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio;
그러므로 기쁨도, 고문에 대한 용감하고 완강한 인내도 동등하네.
in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
둘 다 정신의 위대함은 동일하여, 한편에서는 이완되고 즐거우며, 다른 편에서는 전투적이고 고조되어 있기 때문이네.
§66.13Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet? Magnus Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti;
어떠한가? 자네는 적의 성벽을 용맹하게 함락하는 사람의 덕과, 포위를 가장 인내심 있게 견뎌내는 사람의 덕이 동등하다고 생각하지 않는가? 누만티아를 포위하고 압박하여 정복되지 않은 이들의 손이 스스로의 파멸로 향하도록 강제한 스키피오는 위대하네.
magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in complexu libertatis expirat.
포위된 자들의 저 위대한 정신 역시 위대하니, 죽음이 열려 있는 자에게는 자유가 기만당하지 않는다는 것을 알고 자유를 품에 안은 채 숨을 거두기 때문이네.
Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia.
마찬가지로 나머지 것들, 즉 평정, 단순함, 너그러움, 일관성, 평정심, 인내 역시 서로 동등하네.
Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
이 모든 것들 아래에는 단 하나의 덕이 깃들어 있어, 정신을 곧고 확고부동하게 만들기 때문이네.
§66.14"Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam?" Nihil, quantum ad ipsas virtutes;
“그렇다면 기쁨과, 고통에 대한 확고부동한 인내 사이에는 아무런 차이도 없단 말인가?” 덕 자체에 관한 한 아무런 차이도 없네.
plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur.
그러나 두 덕이 나타나는 대상들 사이에는 아주 커다란 차이가 있네.
In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor.
한편에는 정신의 자연스러운 이완과 부드러움이 있고, 다른 편에는 자연에 어긋나는 아픔이 있기 때문이네.
Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.
따라서 이것들은 중립적인 것들이며 아주 커다란 격차를 허용하지만, 덕은 양쪽 모두에서 동등하네.
§66.15Virtutem materia non mutat;
대상은 덕을 변화시키지 못하네.
nec peiorem facit dura ac difficilis, nec meliorem hilaris et laeta.
가혹하고 힘든 대상이 덕을 더 나쁘게 만들지도 못하고, 유쾌하고 기쁜 대상이 덕을 더 좋게 만들지도 못하네.
Necesse est ergo par sit.
그러므로 덕이 동등하다는 것은 필연적이네.
In utraque enim quod fit, aeque recte fit, aeque prudenter, aeque honeste.
양쪽 모두에서 행해지는 일은 동등하게 올바르고, 동등하게 신중하며, 동등하게 고결하게 행해지기 때문이네.
Ergo aequalia sunt bona, ultra quae nec hic potest se melius in hoc gaudio gerere nec ille melius in illis cruciatibus.
그러므로 이 선들은 동등하니, 이를 넘어서는 이 사람이 이 기쁨 속에서 자신을 더 잘 처신할 수도 없고, 저 사람이 저 고문 속에서 더 잘 처신할 수도 없기 때문이네.
Duo autem, quibus nihil fieri melius potest, paria sunt.
그런데 그보다 더 잘 행해질 수 없는 두 가지는 서로 동등하네.
§66.16Nam si, quae extra virtutem posita sunt, aut minuere illam aut augere possunt, desinit unum bonum esse, quod honestum.
만약 덕 밖에 놓여 있는 것들이 덕을 감소시키거나 증가시킬 수 있다면, 고결함이라는 유일한 선은 유일한 선이기를 그치게 되기 때문이네.
Si hoc concesseris, omne honestum perit.
만약 자네가 이것을 허용한다면, 모든 고결함은 파멸하네.
Quare? Dicam: quia nihil honestum est, quod ab invito, quod coactum fit.
어째서인가? 내가 말해 주겠네. 기꺼이 하지 않는 자에 의해 행해지는 것, 강제되어 행해지는 것은 그 무엇도 고결하지 않기 때문이네.
Omne honestum voluntarium est.
모든 고결함은 자발적인 것이라네.
Admisce illi pigritiam, querellam, tergiversationem, metum;
거기에 나태함, 불평, 핑계, 두려움을 섞어 보게나.
quod habet in se optimum, perdidit, sibi placere.
그것은 자신이 지닌 가장 좋은 것, 즉 스스로에게 만족하는 것을 잃어버리게 되네.
Non potest honestum esse, quod non est liberum;
자유롭지 못한 것은 고결할 수 없네.
nam quod timet, servit.
두려워하는 것은 노예짓을 하는 것이기 때문이네.