§66.26Num quis tam iniquam censuram inter suos agit, ut sanum filium quam aegrum magis diligat, procerumve et excelsum quam brevem aut modicum? Fetus suos non distinguunt ferae et se in alimentum pariter omnium sternunt; aves ex aequo partiuntur cibos.
谁会在自己的子女中做出如此不公的评价,以至于喜爱健康的儿子多于生病的儿子,或者喜爱高大杰出的儿子多于矮小普通的儿子? 野兽不分彼此地对待自己的幼崽,为了养育所有幼崽而同样俯卧下来;鸟类平等地分享食物。
Vlixes ad Ithacae suae saxa sic properat, quemadmodum Agamemnon ad Mycenarum nobiles muros.
乌利塞斯(奥德修斯)急于回到他那伊萨卡的岩石,正如阿伽门农急于回到迈锡尼高贵的城墙。
Nemo enim patriam quia magna est amat, sed quia sua.
因为没有人因为祖国伟大而爱它,而是因为它是自己的。
§66.27Quorsus haec pertinent? Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
这些是为了什么? 为了让你知道,美德以同样的眼光注视着自己所有的作品,视它们如同自己的幼崽,平等地爱护所有作品,甚至对那些处于困境之中的作品更加悉心照料,因为确实连父母的爱也更倾向于那些他们所怜悯的孩子。
Virtus quoque opera sua, quae videt adfici et premi, non magis amat, sed parentium bonorum more magis conplectitur ac fovet.
美德对自己所看到的遭受痛苦和压迫的作品也并非爱得更多,而是像好父母那样,更加紧密地拥抱并抚育它们。
§66.28Quare non est ullum bonum altero maius? Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius.
为什么没有任何一种善比另一种善更大? 因为没有什么比合适的东西更合适,没有什么比平坦的东西更平坦。
Non potes dicere hoc magis par esse alicui quam illud; ergo nec honesto honestius quicquam est.
你不能说这一个比那一个更等同于某物;因此,也没有任何事物比高尚的事物更高尚。
§66.29Quod si par omnium virtutum natura est, tria genera bonorum in aequo sunt.
但是如果所有美德的性质是平等的,那么三种善也是同等的。
Ita dico: in aequo est moderate gaudere et moderate dolere.
我是这样说的:适度地快乐与适度地承受痛苦是同等的。
Laetitia illa non vincit hanc animi firmitatem sub tortore gemitus devorantem; illa bona optabilia, haec mirabilia sunt, utraque nihilominus paria, quia quidquid incommodi est, vi tanto maioris boni tegitur.
那份快乐并不战胜在拷问者折磨下吞咽呻吟的这种心灵的坚定;前者是值得向往的善,后者是令人赞叹的善,然而两者同样平等,因为无论有什么不便,都会被大得多的善的力量所掩盖。
§66.30Quisquis haec inparia iudicat, ab ipsis virtutibus avertit oculos et exteriore circumspicit; bona vera idem pendent, idem patent.
凡是判定这些为不平等的人,都把目光从美德本身移开,转而环顾外在的事物;真正的善具有同样的重量,同样的公开。
Illa falsa multum habent vani.
那些虚假的善则包含着许多虚无。
Itaque speciosa et magna contra visentibus, cum ad pondus revocata sunt, fallunt.
因此,它们对迎面观看的人来说显得华丽而巨大,但当被带回到重量上衡量时,它们便会令人失望。
§66.31Ita est, mi Lucili; quicquid vera ratio commendat, solidum et aeternum est, firmat animum attollitque semper futurum in excelso; illa quae temere laudantur et vulgi sententia bona sunt, inflant inanibus laetos.
正是如此,我的卢西里乌斯;凡是真理推荐的事物,都是坚实且永恒的,它使心灵坚强,并使之永远高举于高处;那些被草率称赞、并在大众舆论中被视为善的事物,则用空虚的东西使欢喜者膨胀。
Rursus ea, quae Minentur tamquam mala. iniciunt formidinem mentibus et illas non aliter quam animalia species periculi agitant.
相反,那些像恶一样威胁着我们的事物,将恐惧注入人们的心灵,并像危险的幻象惊扰野兽一般惊扰着它们。
§66.32Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est.
因此,这两种事物都毫无理由地使心灵放松或痛苦;前者不值得快乐,后者也不值得恐惧。
Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est.
唯有理性是不可改变且坚守判断的。
Non enim servit, sed imperat sensibus.
因为它不服从感官,而是统治感官。
Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti.
理性与理性平等,正如直与直相等;因此美德与美德也相等。
Virtus non aliud quam recta ratio est.
美德无非就是正确的理性。
Omnes virtutes rationes sunt.
所有的美德都是理性。
Rationes sunt, si rectae sunt.
如果它们是正确的,它们就是理性。
Si rectae sunt, et pares sunt.
如果它们是正确的,它们也就是平等的。
§66.33Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt.
理性如何,行动便如何;因此所有的行动都是平等的。
Nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt.
因为既然它们与理性相似,它们彼此之间也相似。
Pares autem actiones inter se esse dico, qua honestae rectaeque sunt.
但我说行动彼此平等,是指它们在高尚和正确这一点上。
Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos.
此外,由于材料的不同,它们会有很大的差异:材料有时较宽,有时较窄,有时显赫,有时卑微,有时关乎多人,有时关乎少数人。
In omnibus tamen istis id, quod optimum est, par est; honestae sunt.
然而,在所有这些之中,那最美好的部分是平等的:它们都是高尚的。
§66.34Tamquam viri boni omnes pares sunt, qua boni sunt.
正如所有善良的人,在他们是善的这一点上都是平等的。
Sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iuvenior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus.
但他们有年龄的差异:有的年长,有的年轻;有身体的差异:有的俊美,有的丑陋;有命运的差异:那个富有,这个贫穷,那个受人欢迎、有权势、为城邦和人民所熟知,这个则不为人知且默默无闻。
Sed per illud, quo boni sunt, pares sunt.
但在使他们成为善的这一点上,他们是平等的。