Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §63.1-63.8

悼念亡友应有所节制与对回忆的欣慰

第 83 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡劝慰因失去朋友弗拉库斯而悲伤的卢基里乌斯,建议他适度克制悲痛,珍惜对逝者的美好回忆。他引用阿塔鲁斯的话,强调与朋友相处的有限时光的价值,并对命运所赐予的恩惠表示感激。

§63.1Moleste fero decessisse Flaccum, amicum tuum, plus tamen aequo dolere te nolo.
你的朋友弗拉库斯去世了,我对此感到难过,但我不想让你过度悲伤。
Illud, ut non doleas, vix audebo exigere; et esse melius scio.
我几乎不敢要求你一点也不悲伤;虽然我知道那样会更好。
Sed cui ista firmitas animi continget nisi iam multum supra fortunam elato? Illum quoque ista res vellicabit, sed tantum vellicabit Nobis autem ignosci potest prolapsis ad lacrimas, si non nimiae decucurrerunt, si ipsi illas repressimus.
但是,除了那些已经远远超越命运之上的高人,谁能获得如此坚韧的心灵呢? 即使是这样的人,这件事也会刺痛他,但也仅仅是刺痛。 而我们这些流下眼泪的人也是可以被原谅的,只要泪水没有流得过多,只要是我们自己克制住了它们。
Nec sicci sint oculi amisso amico nec fluant.
失去朋友时,眼睛既不应干枯,也不应泪流不止。
Lacrimandum est, non plorandum.
应当流泪,而不是号啕大哭。
§63.2Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse? Quaeris, unde sint lamentationes, unde inmodici fletus? Per lacrimas argumenta desiderii quaerimus et dolorem non sequimur, sed ostendimus.
当最伟大的希腊诗人仅给予一天的哭泣权利,甚至说连尼俄柏也想到了食物时,我向你提出这样的严酷法则,似乎显得苛刻了吗? 你问,哀叹从何而来,无度的哭泣又从何而来? 我们试图通过眼泪来寻求怀念的证据,我们并不是在顺从悲伤,而是在炫耀悲伤。
Nemo tristis sibi est.
没有人是独自为自己而悲伤的。
O infelicem stultitiam! Est aliqua et doloris ambitio.
噢,不幸的愚蠢! 连悲伤中也存在着某种虚荣。
§63.3"Quid ergo?" inquis, "Obliviscar amici?" Brevem illi apud te memoriam promittis, si cum dolore mansura est; iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet.
“那么,”你说,“我要忘记我的朋友吗? ”如果他的记忆只能与悲伤共存,那么你向他许诺的在心里的记忆就很短暂了;不久,任何偶然的一件事都会让你那愁眉苦脸转为笑容。
Non differo in longius tempus, quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt.
我不把这推延到更长的时间,在那个时间里所有的思念都会缓和,甚至最剧烈的哀恸也会平息。
Cum primum te observare desieris, imago ista tristitiae discedet; nunc ipse custodis dolorem tuum.
只要你一开始停止监视自己,那副悲伤的面容就会消失;现在,是你自己在看守着你的悲伤。
Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
但即使是看守它的人,它也会溜走,而且它越是剧烈,就越快止息。
§63.4Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio.
让我们努力使对逝者的回忆成为我们的一种快乐。
Nemo libenter ad id redit, quod non sine tormento cogitaturus est.
因为没有人会乐意回到那些如果不伴随着痛苦就无法思考的事情上去。
Sic et illud fieri necesse est, ut cum aliquo nobis morsu amissorum, quos amavimus, nomen occurrat.
因此,当我们所爱的逝者的名字出现时,不可避免地会伴随着某种刺痛。
Sed hic quoque morsus habet suam voluptatem.
但即使是这种刺痛,也有其自身的快乐。
§63.5Nam, ut dicere solebat Attalus noster, "sic amicorum defunctorum memoria iucunda est, quomodo poma quaedam sunt suaviter aspera, quomodo in vino nimis veteri ipsa nos amaritudo delectat; cum vero intervenit spatium, omne, quod angebat, extinguitur et pura ad nos voluptas venit. "
因为,正如我们的阿塔鲁斯常说的那样,“对已故朋友的回忆是令人愉悦的,就像某些水果带有甜美的酸涩,又像在极陈的酒中,那苦涩本身也令我们陶醉;但是,当时间拉开距离,一切让人痛苦的东西都熄灭了,纯粹的快乐便会来到我们身边。
§63.6Si illi credimus, "Amicos incolumes cogitare melle ac placenta frui est; eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
” 如果我们相信他,“想起安然无恙的朋友就像享用蜂蜜和糕点;而回想那些曾经存在的人,虽然不无某种苦涩,却也令人愉悦。
Quis autem negaverit haec aeria quoque et habentia austeritatis aliquid stomachum excitare?"
但是,谁能否定这些酸涩且带有某种干涩感的东西也能刺激胃口呢?
§63.7Ego non idem sentio, mihi amicorum defunctorum cogitatio dulcis ac blanda est.
” 我却没有相同的感受;对我来说,对已故朋友的思念是甜蜜而温和的。
Habui enim illos tamquam amissurus, amisi tamquam habeam.
因为我拥有他们时就像是将要失去他们,而失去他们时又像是仍然拥有他们。
Fac ergo, mi Lucili, quod aequitatem tuam decet, desine beneficium fortunae male interpretari; abstulit, sed dedit.
因此,我的卢基里乌斯,做符合你那公正品格的事吧,停止对命运所赐恩惠的错误解读;它夺走了,但也曾给予。
§63.8Ideo amicis avide fruamur, quia quamdiu contingere hoc possit, incertum est.
因此,让我们贪婪地享受朋友们的陪伴吧,因为这能持续多久是不确定的。
Cogitemus, quam saepe illos reliquerimus in aliquam peregrinationem longinquam exituri, quam saepe eodem morantes loco non viderimus; intellegemus plus nos temporis in vivis perdidisse.
让我们想想,当我们准备出发去遥远的异国旅行时,有多少次我们把他们留在了身后;有多少次即使在同一个地方停留,我们也没有去见他们;我们会明白,在他们活着的时候,我们已经浪费了更多的相处时间。

词汇与语法注释

  1. 63.1Illud, ut non doleas — 代词 `Illud` 预示了后面的名词性从句 `ut non doleas`(你不悲伤)。该从句作为动词 `exigere` 的宾语,与 `Illud` 呈同位语关系。
  2. 63.1Nobis autem ignosci potest prolapsis — 支配与格的及物动词 `ignoscere`(原谅)的被动语态在此作无人称使用(`ignosci potest`)。原谅的对象由与格 `Nobis` 表示,分词 `prolapsis` 在性、数、格上与之保持一致。
  3. 63.2Duram tibi legem videor ponere — `videor` 是 `videri`(似乎、显得)的单数第一人称直陈式,与不定式 `ponere` 构成人称构文(主格加不定式),意为“我似乎在提出严酷的法则”。相比于无人称构文(“在我看来我提出了……”),拉丁语更偏好这种将动作发出者作为主语的人称构文。
  4. 63.4Sic et illud fieri necesse est, ut... — `illud` 同样预示了后面的 `ut` 从句(`ut... nomen occurrat`)。该从句作为无人称表达 `necesse est`(必须、必然)的实际主语从句,或者与 `illud` 呈同位语关系。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §63.1-63.8. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:63.1-63.8

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。