§62.1Mentiuntur, qui sibi obstare ad studia liberali turbam negotiorum videri volunt; simulant occupationes et augent et ipsi se occupant.
那些试图让人觉得繁杂的事务阻碍了自己进行自由学艺研究的人,是在撒谎;他们虚构事务,并夸大它们,自己让自己忙碌起来。
Vaco, Lucili, vaco et ubicumque sum, ibi meus sum.
卢基里乌斯,我是闲暇的,我是闲暇的,无论身处何地,我在那里都属于我自己。
Rebus enim me non trado, sed commodo, nec consector perdendi temporis causas.
因为我并不把自己出卖给事务,而只是借给它们,我也不去寻找浪费时间的借口。
Et quocumque constiti loco, ibi cogitationes meas tracto et aliquid in animo salutare converso.
而且,无论我停留在什么地方,我都在那里梳理我的思想,并在心中反复思考着有益的事情。
§62.2Cum me amicis dedi non tamen mihi abduco, nec cum illis moror, quibus me tempus aliquod congregavit aut causa ex officio nata civili, sed cum optimo quoque sum; ad illos, in quocumque loco, in quocumque saeculo fuerunt, animum meum mitto.
当我把自己奉献给朋友们时,我却并未将自己从自身中抽离,我也不在那些因某种时机或因公民职责产生的缘由而使我与他们聚在一起的人身边驻留,而是与最优秀的人在一起;无论他们身处何地、身在哪一个世纪,我都将我的心灵送往他们那里。
§62.3Demetrium, virorum optimum, mecum circumfero et relictis conchyliatis cum illo seminudo loquor, illum admiror.
我随身带着人们中最优秀的德米特里乌斯,抛开那些身穿紫衣的人,与那半裸的他交谈,并仰慕他。
Quidni admirer? Vidi nihil ei deesse.
我怎能不仰慕他? 我看到他一无所缺。
Contemnere aliquis omnia potest, omnia habere nemo potest.
任何人都可以轻视一切事物,但没有人能够拥有一切事物。
Brevissima ad divitias per contemptum divitiarum via est.
通过轻视财富,是通往财富的最短路径。
Demetrius autem noster sic vivit, non tamquam contempserit omnia, sed tamquam aliis habenda permiserit.
而我们的德米特里乌斯正是这样生活着的,不像是他蔑视了一切,倒像是他把这些东西留给别人去占有。
VALE.
再会。