Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §26.1-26.10

临近之死对哲学的检验与对死亡的沉思

第 35 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

在衰老与死亡临近之际,塞内卡阐述了在死亡瞬间检验自己哲学实践性的决心,并劝诫卢西里乌斯,“思考死亡”是通往真正自由的终极道路。

§26.1Modo dicebam tibi, in conspectu esse me senectutis; iam vereor, ne senectutem post me reliquerim.
刚才我还对你说,我已在老年的眼皮底下;现在我担心,我是否已经把老年抛在脑后了。
Aliud iam his annis, certe huic corpori, vocabulum convenit, quoniam quidem senectus lassae aetatis, non fractae, nomen est; inter decrepitos me numera et extrema tangentis.
对于这些岁月,至少对于这具身体,现在适用另一个称呼,因为老年确实是疲惫岁月的名称,而不是破碎岁月的名称;请把我归入衰弱和接近终点的人中。
§26.2Gratias tamen mihi apud te ago; non sentio in animo aetatis iniuriam, cum sentiam in corpore.
然而,我在你面前对自己表示感谢;我的心灵并没有感受到年龄的伤害,虽然我的身体感受到了。
Tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt; viget animus et gaudet non multum sibi esse cum corpore.
只有我的恶习和恶习的奴役衰老了;心灵充满活力,并因自己与身体没有太多关系而感到高兴。
Magnam partem oneris sui posuit.
心灵卸下了它的大部分负担。
Exultat et mihi facit controversiam de senectute.
它欢欣雀跃,并就老年问题与我发生争论。
Hunc ait esse florem suum.
它说这是它的全盛时期。
§26.3Credamus illi; bono suo utatur.
让我们相信它吧;让它享受它自己的好处。
Ire in cogitationem iubet et dispicere, quid ex hac tranquillitate ac modestia morum sapientiae debeam, quid aetati, et diligenter excutere, quae non possim facere, quae nolim †prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo†.
它命令我进入思考,并看出从这种行事的平静与克制中,我有多少应归功于智慧,有多少应归功于年龄,并仔细检查我不能做什么,不想做什么,†以及如果我不想做,那么对于我不能做到的任何事,我都感到高兴†。
Quae enim querella est, quod incommodum, si quidquid debebat desinere, defecit?"
因为,如果应该结束的一切都已消逝,那还有什么可抱怨的,有什么不便呢?
§26.4Incommodum summum est," inquis, "minui et deperire et, ut proprie dicam, liquescere.
“最大的不便,”你说,“是衰退、消亡,确切地说,是融化。
Non enim subito inpulsi ac prostrati sumus; carpimur.
因为我们并非突然受到冲击而倒下;我们是被一点点剥夺的。
Singuli dies aliquid subtrahunt viribus.
每一天都在从我们的力量中夺走一些东西。
" Ecquis exitus est melior quam in finem suum natura solvente dilabi? Non quia aliquid mali est ictus et e vita repentinus excessus, sed quia lenis haec est via, subduci.
” 有什么结局比在自然解开我们时滑向自己的终点更好呢? 并不是因为打击和突然离开生命有什么不好,而是因为这种被带走的方式是一条温和的道路。
Ego certe, velut adpropinquet experimentum et ille laturus sententiam de omnibus annis meis dies venerit, ita me observo et adloquor: §26.5"Nihil est," inquam, "adhuc, quod aut rebus aut verbis exhibuimus.
我确实,仿佛考验正在临近,那将对我所有的岁月做出判决的一天已经到来,如此观察并对自己说: “我们迄今为止通过行为或言语所展现的一切,都还算不上什么,”我说。
Levia sunt ista et fallacia pignora animi multisque involuta lenociniis; quid profecerim, morti crediturus sum.
“那些只是心灵轻浮且虚假的保证,包裹在许多诱惑之中;我取得了多少进步,我将把它托付给死亡。
Non timide itaque conponor ad illum diem, quo remotis strophis ac fucis de me iudicaturus sum, utrum loquar fortia an sentiam, numquid simulatio fuerit et mimus, quicquid contra fortunam iactavi verborum contumacium.
因此,我毫不畏惧地为那一天做好准备,在那一天,所有的花招和粉饰都将被剥去,我将对自己做出评判:我所说的是豪言壮语还是真实感受,以及我针对命运所吐露的一切傲慢言辞,是否只是虚伪和演戏。
§26.6Remove existimationem hominum; dubia semper est et in partem utramque dividitur.
抛开人们的舆论吧;它总是可疑的,并分裂成两派。
Remove studia tota vita tractata; mors de te pronuntiatura est.
抛开一生都在从事的研究吧;死亡将对你做出宣告。
Ita dico: disputationes et litterata conloquia et ex praeceptis sapientium verba collecta et eruditus sermo non ostendunt verum robur animi.
我是这样说的:辩论、文学谈话、从智者格言中收集的话语以及博学的演讲,都不能显示心灵的真正力量。
Est enim oratio etiam timidissimis audax.
因为即使是对最胆怯的人来说,言辞也是大胆的。
Quid egeris, tunc apparebit, cum animam ages.
你做了什么,在你奄奄一息时就会显现出来。
Accipio condicionem, non reformido iudicium. "
我接受这个条件,我不惧怕判决。
§26.7Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta.
” 我对自己说这些话,但请认为我也对你说了。
Iuvenior es;
你更年轻;这有什么关系?
quid refert? Non dinumerantur anni.
岁月是数不尽的。
Incertum est, quo loco te mors expectet; itaque tu illam omni loco expecta.
死亡在什么地方等待你是不可知的;因此,你在每一个地方都等待它吧。
§26.8Desinere iam volebam et manus spectabat ad clausulam; sed conficienda sunt sacra et huic epistulae viaticum dandum est.
我刚才就想结束了,手也伸向了结尾;但必须完成祭礼,给这封信以旅费。
Puta me non dicere, unde sumpturus sum mutuum: scis cuius arca utar.
就当做我没说我打算从哪里借债:你知道我用谁的钱箱。
Expecta me pusillum, et de domo fiet numeratio; interim commodabit Epicurus, qui ait: "Meditare mortem "vel si commodius sit "transire ad deos. "
稍微等我一下,就会从我家付款;在此期间,伊壁鸠鲁会借给我的,他说:“思考死亡”,或者如果更方便的话,“过渡到神明那里”。
§26.9Hic patet sensus: egregia res est mortem condiscere.
这里的含义很明显:彻底学会死亡是一件极好的事。
Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est.
也许你认为学习那只需使用一次的东西是多余的。
Hoc est ipsum, quare meditari debeamus; semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus. "
这正是我们必须思考的原因;对于我们无法测试自己是否知道的东西,我们必须时刻学习。
§26.10Meditare mortem"; qui hoc dicit, meditari libertatem iubet.
“思考死亡”;说这话的人,是命令我们思考自由。
Qui mori didicit, servire dedidicit; supra omnem potentiam est, certe extra omnem.
学会死亡的人,就忘却了服役;他超越了所有的权力,至少在所有权力之外。
Quid ad illum carcer et custodia et claustra? Liberum ostium habet.
监狱、看守和锁链对他算得了什么? 他有一扇自由的门。
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
只有一条链条将我们束缚,那就是对生命的热爱。 正如它不应被抛弃一样,它也必须被减弱,以便每当形势需要时,没有任何东西能阻碍或妨碍我们立即做好准备去随时随地做必须做的事。
VALE.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 26.3sapientiae — 与格。作为动词 debeam(debeo)的与格,表示“归功于智慧(欠智慧的债)”。后文的 aetati 也是相同的句法结构。
  2. 26.3†prodesse habiturus ad qui si nolim quidquid non posse me gaudeo† — 此处的匕首号表示抄本损坏(cruces),但整体译文统一基于其底层的语义结构:“如果我不想做(si nolim),那么对于我不能做到的任何事(quidquid non posse me),我都感到高兴(gaudeo)”。
  3. 26.5utrum loquar fortia an sentiam — 使用现在时虚拟语气 loquar 和 sentiam 的“utrum... an...”双重间接疑问从句。它构成了充当主句 iudicaturus sum(我将评判)宾语的名词从句。
  4. 26.6animam ages — “animam agere”是拉丁语的惯用表达,意为“奄奄一息”或“临终”。字面意思是“驱赶或推开气息(生命)”。
  5. 26.10quo minus — 由表示妨碍或阻止的动词(detineat, inpediat)引导的连词。此处它引导虚拟语气从句(parati simus),表示否定的目的或结果:“不至于阻碍或妨碍我们做好准备”去随时做必须做的事。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §26.1-26.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:26.1-26.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。