Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §124.9-124.16

理性完满方成善与动物及幼儿之缺乏

第 253 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了只有通过理性的完美,善才能在人身上实现,解释了婴儿和动物在本性上缺乏善,并指出动物虽然拥有感觉,但缺乏未来的概念。

§124.9Quid ergo inter ista, quae rettuli, distat? In eo, quod inrationale est, numquam erit bonum.
那么,在我所列举的这些事物之间有什么区别呢? 在无理性的事物中,绝不会有善。
In eo, quod nondum rationale est, tunc esse bonum non potest.
在尚未理性的事物中,在那时是不可能有善存在的。
Esse in eo, quod rationale est sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est.
在理性但不完美的事物中,已经可能有善存在,但目前还没有。
§124.10Ita dico, Lucili: bonum non in quolibet corpore, non in qualibet aetate invenitur et tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum.
我是这样说的,卢西里乌斯:善并非在任何身体、任何年龄中都能被发现,它距离婴儿期之远,就像终点距离起点、完美距离开始一样远。
Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est.
因此,它也不在娇嫩、刚刚开始凝聚的微小躯体中。
Quidni non sit? Non magis quam in semine.
为什么它会不在呢? 不比在种子里多。
§124.11Hoc si dicas, aliquod arboris ac sati bonum novimus; hoc non est in prima fronde, quae emissa eum maxime solum rumpit.
如果你说:我们知道树木和播种之物有某种善;但这并不存在于那片刚刚长出、冲破土壤的第一片嫩叶中。
Est aliquod bonum tritici; hoc nondum est in herba lactente nec cum folliculo se exerit spica mollis, sed cum frumentum aestas et debita maturitas coxit.
小麦也有某种善;但这既不存在于处于乳汁状态的嫩草中,也不存在于娇嫩的麦穗刚从外壳中探出头来的时候,而是在夏天和应有的成熟将谷物烘熟的时候。
Quemadmodum omnis natura bonum suum nisi consummata non profert, ita hominis bonum non est in homine, nisi cum illi ratio perfecta est.
正如一切自然在没有完美之前都不会展现其自身的善一样,人的善也不存在于人之中,除非他身上的理性已经完美。
§124.12Quod autem hoc bonum? Dicam: liber animus, erectus, alia subiciens sibi, se nulli.
那么,这个善是什么呢? 我要说:是一个自由、高尚的精神,它使其他事物顺从自己,而自己不顺从任何事物。
Hoc bonum adeo non recipit infantia, ut pueritia non speret, adulescentia inprobe speret; bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit.
婴儿期根本无法接受这种善,以至于童年期不敢期盼它,青年期不恰当地期盼它;到了老年,如果通过长期而专心致志的研究能够达到它,那就是万幸了。
Si hoc est bonum, et intellegibile est.
如果这就是善,那么它也是可以被理智理解的。
§124.13"Dixisti," inquit, "aliquod bonum esse arboris, aliquod herbae; potest ergo aliquod esse et infantis.
他说:‘你曾说,树木有某种善,草木有某种善;因此,婴儿也应该有某种善。
"Verum bonum nec in arboribus nec in mutis animalibus; hoc, quod in illis bonum est, precario bonum dicitur.
’但是,真正的善既不存在于树木中,也不存在于无言的动物中;在它们中被称为善的东西,只是权且被称为善而已。
"Quod est? "inquis.
‘那是什么? ’你问。
Hoc, quod secundum cuiusque naturam est.
这:就是顺应各自本性的东西。
Bonum quidem cadere in mutum animal nullo modo potest; felicioris meliorisque naturae est.
事实上,善绝对无法适用于无言的动物;它属于更幸福、更优秀的本性。
Nisi ubi rationi locus est, bonum non est.
除非有理性的容身之地,否则就没有善。
§124.14Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, sunt, eandem naturam habent, illo diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est.
有这四种本性:树木的、动物的、人的、神的;这两个理性的事物具有相同的本性,但在这一点上有所不同:一个是永生的,另一个是终有一死的。
Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis.
因此,在这两者之中,自然完成了其中一个(即神)的善,而关怀(努力)完成了另一个(即人)的善。
Cetera tantum in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio.
其余的事物仅在它们自身的本性中是完美的,而非真正完美,因为它们缺乏理性。
Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est.
因为只有那根据宇宙整体本性而完美的,才是最终完美的,而宇宙整体的本性是理性的。
Cetera possunt in suo genere esse perfecta.
其余的事物只能在它们各自的类别中达到完美。
§124.15In quo non potest beata vita esse, nec id potest, quo beata vita efficitur, beata autem vita bonis efficitur.
在无法存在幸福生活的事物中,也不可能存在使幸福生活得以实现的东西;然而,幸福的生活是由善物所实现的。
In muto animali non est beata vita nec id, quo beata vita efficitur, in muto animali bonum non est.
在无言的动物中没有幸福的生活,也没有使幸福生活得以实现的东西;因此,在无言的动物中并没有善。
§124.16Mutum animal sensu conprendit praesentia.
无言的动物通过感觉来把握当前的事物。
Praeteritorum reminiscitur, cum id incidit, quo sensus admoneretur; tamquam equus reminiscitur viae, cum ad initium eius admotus est.
它只有在发生能唤醒感觉的事情时,才会记起过去的事;就像马被牵到路的起点时,才会记起这条路一样。
In stabulo quidem nulla illi viae est quamvis saepe calcatae memoria.
在马厩里,无论那条路它走过多少次,它也绝对没有关于那条路的记忆。
Tertium vero tempus, id est futurum, ad muta non pertinet.
至于第三种时间,即未来,则与无言的动物毫无关系。

词汇与语法注释

  1. §124.9Esse in eo, quod rationale est sed inperfectum, iam potest bonum, sed non est. — Esse是依赖于potest的补充不定式,主语是bonum。这种语序倒置(将Esse置于句首)强调了在理性但不完美者中,善“存在”的可能性。
  2. §124.10tantum abest ab infantia, quantum a primo ultimum, quantum ab initio perfectum. — 使用相关副词tantum... quantum...(和……一样多/远)的结构。前句的bonum仍作为abest的主语。该句表达“善距离婴儿期之远,就像终点距离起点、完美距离开始一样”。
  3. §124.12bene agitur cum senectute, si ad illud longo studio intentoque pervenit. — bene agitur cum加夺格是一个无人称的习语,意为“某人过得好、对某人来说是幸运的/进展顺利的”。此处以senectute(老年)为夺格。
  4. §124.13felicioris meliorisque naturae est. — 属格短语felicioris meliorisque naturae与连系动词est连用,表示特征或所属(性质属格或所有属格),意为“(善)属于更幸福、更优秀的本性”。
  5. §124.16quo sensus admoneretur — 由关系代名词quo引导的从句中使用虚拟式未完成过去时admoneretur,是因为该从句并非叙述单一事实,而是表示特征的关系从句(即“能借以唤醒感觉的那种事物”)。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §124.9-124.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:124.9-124.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。