§124.1"
Possum multa tibi veterum praecepta referre,
Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.
“我可以向你转述古人的许多教诲,只要你没有退缩,也不厌恶了解这些微小的关切。
"
Non refugis autem nec ulla te subtilitas abigit.
” 但你并没有退缩,也没有任何微细的事物能将你驱离。
Non est elegantiae tuae tam magna sectari secure.
如此漫不经心地追求如此重大的事物,不符合你的优雅品味。
Illud probo, quod omnia ad aliquem profectum redigis et tunc tantum offenderis, ubi summa subtilitate nihil agitur.
我赞同这一点:你将一切事物都转化为某种进步,并且只有在极度的微细却无所作为时才会感到不快。
Quod ne nunc quidem fieri laborabo.
我也会努力让这种情况在现在也不发生。
Quaeritur, utrum sensu conprendatur an intellectu bonum? Huic adiunctum est in mutis animalibus et infantibus non esse.
问题在于:善是通过感觉来把握,还是通过理智来把握? 与此相关的是,善在无言的动物和婴儿中并不存在。
§124.2Quicumque voluptatem in summo ponunt, sensibile iudicant bonum, nos contra intellegibile, qui illud animo damus.
凡是将快乐置于最高地位的人,都认为善是可感觉的;而我们相反,认为善是可理智理解的,我们将善归于心灵。
Si de bono sensus iudicarent, nullam voluptatem reiceremus, nulla enim non invitat, nulla non delectat; et e contrario nullum dolorem volentes subiremus, nullus enim non offendit sensum.
如果感觉能对善做出判断,我们便不会拒绝任何快乐,因为没有哪种快乐不具吸引力,没有哪种快乐不令人欲悦;相反,我们也不会自愿承受任何痛苦,因为没有哪种痛苦不伤害感觉。
§124.3Praeterea non essent digni reprehensione, quibus nimium voluptas placet quibusque summus est doloris timor.
此外,那些过分喜爱快乐、以及对痛苦具有极大恐惧的人,便不应受到谴责。
Atqui inprobamus gulae ac libidini addictos et contemnimus illos, qui nihil viriliter ausuri sunt doloris metu.
然而,我们谴责沉溺于暴食和纵欲的人,轻视那些因害怕痛苦而不敢表现出男子气概的人。
Quid autem peccant, si sensibus, id est iudicibus boni ac mali, parent? His enim tradidistis adpetitionis et fugae arbitrium.
但是,如果他们服从感觉,即善恶的判定者,他们又犯了什么错呢? 因为你们已经把追求和规避的决定权交给了它们。
§124.4Sed videlicet ratio isti rei praeposita est; illa quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit.
但是,显然理性是被置于这一事务之上的;正如它决定幸福的生活、德行和高尚一样,它也同样决定善与恶。
Nam apud istos vilissimae parti datur de meliore sententia, ut de bono pronuntiet sensus, obtunsa res et hebes et in homine quam in aliis animalibus tardior.
因为在那些人那里,关于较优部分的决定权被交给了最卑贱的部分,以至于感觉对善做出宣告——这是一件迟钝而愚笨的东西,在人身上比在其他动物身上还要迟缓。
§124.5Quid si quis vellet non oculis, sed tactu minuta discernere? Subtilior ad hoc acies nulla quam oculorum et intentior daret bonum malumque dinoscere.
如果有人不想用眼睛,而想用触觉来分辨微小的事务,那会怎么样呢? 对于这一点,没有比眼睛的视力更细微、更集中的了,它能赋予人分辨善和恶的能力。
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, "Quemadmodum," inquit, "omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
你能看到,在那个由触觉来判定最高、判断善与恶的人身上,他处于对真理的多大无知之中,又将多么高尚和神圣的事物践踏在地上。 他说:“正如一切科学和艺术都必须有一些显而易见且被感觉所把握的东西,并由此产生和成长一样,幸福的生活也从显而易见的事物以及落入感觉之中的事物里获得其基础和起点。
§124.6Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis.
确实,你们也说幸福的生活从显而易见的事物中开始它自己。
" §124.7Dicimus beata esse, quae secundum naturam sint.
” 我们说,顺应自然的事物是幸福的。
Quid autem secundum naturam sit, palam et protinus apparet, sicut quid sit integrum.
但是,什么是顺应自然的,就像什么是健全的一样,是显而易见且立刻呈现出来的。
Quod secundum naturam est, quod contigit protinus nato, non dico bonum, sed initium boni.
顺应自然的、在刚出生时立刻获得的东西,我不称之为“善”,而称之为“善的起点”。
Tu summum bonum, voluptatem, infantiae donas, ut inde incipiat nascens, quo consummatus homo pervenit.
你却把最高善——快乐——赋予了婴儿期,使得刚出生的人从完美的人最终抵达的终点开始。
§124.8Cacumen radicis loco ponis.
你把树梢放在了树根的位置。
Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare.
如果有人说,那个隐藏在母亲子宫里、性别也尚不确定、娇嫩、不完美且未成形的胎儿已经处于某种善之中,他显然会被认为是在犯错。
Atqui quantulum interest inter cum, qui cum maxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens onus est? Uterque, quantum ad intellectum boni ac mali, aeque maturus est, et non magis infans adhuc boni capax est quam arbor aut mutum aliquod animal.
然而,那个刚刚获得生命的人,与那个作为母亲子宫中隐藏重荷的胎儿之间,又有多大区别呢? 两者就对善恶的理智理解而言,同样未成熟,而且婴儿目前并不比一棵树或某种无言的动物更具有接受善的能力。
Quare autem bonum in arbore animalique muto non est? Quia nec ratio.
但是,为什么树和无言的动物中没有善呢?
Ob hoc in infante quoque non est, nam et huic deest; tunc ad bonum perveniet, cum ad rationem perveneris Est aliquod inrationale animal, est aliquod nondum rationale, est rationale sed inperfectum; in nullo horum bonum, ratio illud secum adfert.
因为没有理性。 由于这个原因,婴儿中也没有善,因为他也缺乏理性;只有当他达到理性时,他才会达到善。 有某种无理性的动物,有某种尚未理性的事物,有理性的但不完美的;在这些之中都没有善,理性将善带入自身。