Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §124.17-124.24

动物非真善与人类固有之善的理性

第 254 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明由于动物无法完全把握时间,因而不能拥有真正的善;他劝诫人类不要在身体特质上与动物竞争,而应回归自身特有之善——完美的理性,并以此结束书信。

§124.17Quomodo ergo potest eorum videri perfecta natura, quibus usus perfecti temporis non est? Tempus enim tribus partibus constat, praeterito, praesente, venturo.
那么,那些无法享用完整时间者的本性,又怎能被视为完美的呢? 因为时间由三部分组成:过去、现在和未来。
Animalibus tantum quod gravissimum est intra cursum datum, praesens.
对动物而言,在时间的进程中,只被赋予了其中最重要的一部分,即现在。
Praeteriti rara memoria est nec umquam revocatur nisi praesentium occursu.
对过去的记忆是罕见的,除非遇到眼前的事物,否则绝不会被唤起。
§124.18Non potest ergo perfectae naturae bonum in inperfecta esse natura, aut si natura talis hoc habet, habent et sata.
因此,完美本性的善不可能存在于不完美的本性中;或者,如果这种本性拥有它,那么植物也同样拥有它。
Nec illud nego, ad ea, quae videntur secundum naturam, magnos esse mutis animalibus impetus et concitatos, sed inordinatos ac turbidos.
我也不否认,无言的动物对于那些看似顺应自然的事物,有着巨大而激烈的冲动,但这些冲动是无序和混乱的。
Numquam autem inordinatum est bonum aut turbidum,
然而,善绝不是无序或混乱的。
§124.19"Quid ergo? "inquis, "muta animalia perturbate et indisposite moventur? "Dicerem illa perturbate et indisposite moveri, si natura illorum ordinem caperet; nunc moventur secundum naturam suam.
“那么,”你说,“无言的动物是以混乱和无序的方式运动吗? ”如果它们的本性能接纳秩序,我会说它们是以混乱和无序的方式运动;而事实上,它们是顺应自己的本性而运动。
Perturbatum enim id est, quod esse aliquando et non perturbatum potest; sollicitum est, quod potest esse securum.
因为只有那有时也可以不混乱的事物,才是混乱的;只有那可以安宁的事物,才是焦虑的。
Nulli vitium est, nisi cui virtus potest esse; mutis animalibus talis ex natura sua motus est.
除非美德可能存在于某人身上,否则恶德也不存在于他身上;对无言的动物而言,这样的运动源于它们自身的本性。
§124.20Sed ne te diu teneam, erit aliquod bonum in muto animali, erit aliqua virtus, erit aliquid perfectum, sed nec bonum absolute nec virtus nec perfectum.
但为了不占用你太多时间,在无言的动物中会有某种善,会有某种美德,会有某种完美的事物,但那绝不是绝对意义上的善、美德或完美。
Haec enim rationalibus solis contingunt, quibus datum est scire quare, quatenus, quemadmodum.
因为这些只属于理性的存在,只有他们被赋予了去理解为什么、到什么程度、以及如何进行的权利。
Ita bonum in nullo est, nisi in quo ratio.
因此,除非有理性存在,否则任何事物中都不会有善。
§124.21Quo nunc pertineat ista disputatio quaeris, et quid animo tuo profutura sit? Dico: et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet.
你问这个讨论现在指向何处,对你的心灵有什么益处? 我说:它既能锻炼它,又能磨砺它,而且无论如何,能让准备有所作为的心灵专注于高尚的事务。
Prodest autem etiam quo moratur ad prava properantes.
此外,它在延缓那些急于走向邪恶的人方面也有所帮助。
Sed et illud dico: nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono.
但我还要说:我绝不能给你带来更大的益处,除非我向你展示你的善,将你与无言的动物分开,并将你与神同列。
§124.22Quid, inquam, vires corporis alis et exerces? Pecudibus istas maiores ferisque natura concessit.
我说,你为什么要滋养和锻炼肉体的力量? 自然将更大的力量赋予了牲畜和野兽。
Quid excolis formam? Cum omnia feceris, a mutis animalibus decore vinceris.
你为什么要修饰容貌? 即使你做尽了一切,在美貌上你也会被无言的动物打败。
Quid capillum ingenti diligentia comis? Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior.
你为什么要极其用心地梳理头发? 无论你是像帕提亚人那样让它飘散,还是像日耳曼人那样将它束起,或者像塞人那样让它散落,任何一匹马的鬃毛都会抖动得更浓密,狮子脖颈上的鬃毛也会竖立得更美丽。
Cum te ad velocitatem paraveris, par lepusculo non eris.
当你做好了速度的准备,你连一只小兔子也比不上。
vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum?
你难道不想放弃那些在你努力于他人领域时必然会落败的事物,回归到你自己的善之中吗?
§124.23Quod est hoc? Animus scilicet emendatus ac purus, aemulator dei, super humana se extollens, nihil extra se sui ponens.
这是什么? 当然是一个经过纠正和纯洁的心灵,神的效法者,超越人类事物之上,不把任何属于自己的东西置于自身之外。
Rationale animal es.
你是理性的动物。
Quod ergo in te bonum est? Perfecta ratio.
那么在你之中的善是什么? 完美的理性。
An tu ad suum finem hanc evocas, in quantum potest plurimum crescere? Tunc beatum esse te iudica, cum tibi ex ea gaudium omne nascetur, cum visis, quae homines eripiunt, optant, custodiunt, nihil inveneris, non dico quod malis, sed quod velis.
你是否正在将它召唤至它自身的终点,使其尽可能最大程度地成长? 当一切快乐都因它而为你产生时,当你看到人们争夺、期盼、守护的那些事物,却发现其中没有任何东西——我不是说你更喜欢的,而是说你想要的——那时候,你才判定自己是幸福的。
§124.24Brevem tibi formulam dabo, qua te metiaris, qua perfectum esse iam sentias: tunc habebis tuum, cum intelleges infelicissimos esse felices.
我将给你一个简短的公式,用它来衡量你自己,用它来感受你已经完美:当你理解那些幸福的人其实最不幸时,你才拥有了你自己的善。
VALE.
再见。

词汇与语法注释

  1. §124.17perfecti temporis — "perfecti temporis"(完美的时间)是修饰 "usus"(使用,享受)的属格。它指的是由过去、现在和未来这三个部分组成的整体“完整时间”,与动物只拥有现在的、不完整的时间理解形成对比。
  2. §124.18nec illud nego, ... magnos esse ... impetus — 动词 "nego" 支配了一个对格不定式结构("magnos ... impetus ... esse")。"impetus" 是对格复数形式,作为不定式 "esse" 的主语。"mutis animalibus" 是表示占有的与格(“对于无言的动物来说,有……的冲动”)。
  3. §124.19Dicerem ... si ... caperet — 这是一个使用虚拟式未完成过去时("dicerem", "caperet")表示与现在事实相反的虚拟条件句。意思是:“如果它们的本性能接纳秩序,我就会说(它们在混乱地运动),但实际上不能,所以我没有这样说。”
  4. §124.21quo — 关系代词的中性单数夺格,或作关系副词使用。在此解释为“在……这一点上(prodest)”或“通过……”,用以指出阻碍人们急于走向邪恶这一益处。
  5. §124.22vis tu — "vis tu"("volo" 的第二人称单数直说语气现在时 + 疑问语气)是拉丁语中的一种惯用表达,表示强烈的劝告或近乎命令的敦促(“你难道不想……吗?” / “请你……吧”),而非单纯询问意愿。
  6. §124.23nihil extra se sui ponens — "sui" 是反身代词的属格,与 "nihil" 构成部分属格(“属于他自己的东西中,没有任何东西”)。意为“不把任何属于自己的东西置于自身之外”,即完全在自身内部寻找价值和善。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §124.17-124.24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:124.17-124.24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。