Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §118.9-118.17

善与高尚之别及从顺应自然到善的质变

第 239 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞内卡阐明了“善”与“道德善/高尚”在定义上的区别,指出中性行为在被高尚地践行时便转化为善。他还借用拱心石等比喻,解释了仅是“合乎自然”的事物如何通过量变达到质变,最终跃升为“善”。

§118.9Quidam ita finierunt: "bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet.
有些人这样定义:“善就是唤起对其自身的追求,或者唤起朝向自身的心灵冲动的东西。
"Et huic idem opponitur; multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo.
”对此也提出了同样的反对意见;因为许多唤起心灵冲动的东西,是在追求者的损害下被追求的。
Melius illi, qui ita finierunt: "bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est;
那些这样定义的人说得更好:“善就是在合乎自然的情况下,朝向自身唤起心灵冲动的东西,并且只有当它开始成为值得渴望的事物时,才应当这样被追求。
hoc enim est perfecte petendum.
”此时它也就是高尚的了;因为这才是应当被完全追求的。
§118.10Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam.
这个地方本身促使我说明善与高尚之间有什么区别。
Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est.
它们彼此之间混杂且不可分割:不可能有善,除非其中包含某种高尚的成分,而高尚必定是善。
Quid ergo inter duo interest? Honestum est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
那么,这两者之间有什么区别呢? 高尚是完全的善,借此幸福的生活得以圆满,而通过与它的接触,其他事物也变成了善。
§118.11Quod dico, talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio.
我所说的是这样的:有些事物既非善也非恶,比如军务、出使、司法。
Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt.
当这些被高尚地履行时,它们便开始成为善,并从可疑的状态转向善。
Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est.
善是通过与高尚的结合而产生的,高尚本身就是善。
Bonum ex honesto fluit, honestum ex se est.
善源于高尚,高尚源于自身。
Quod bonum est, malum esse potuit; quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
是善的东西,原本可能是恶的;而高尚的东西,除了是善之外不可能是别的。
§118.12Hanc quidam finitionem reddiderunt: "bonum est, quod secundum naturam est.
有些人给出了这样的定义:“善是合乎自然的东西。
"Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam; non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est.
”请注意我所说的:是善的东西,必定合乎自然;但并非凡是合乎自然的东西就立刻也是善。
Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen.
许多事物确实符合自然,但它们是如此微小,以至于“善”的名字并不适合它们。
Levia enim sunt, contemnenda.
因为它们是轻微的、不值一提的。
Nullum est minimum contemnendum bonum; nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum.
没有什么不值一提的微小之善;因为只要它还微小,它就不是善;当它开始成为善时,它就不再微小了。
Unde adcognoscitur bonum? Si perfecte secundum naturam est.
从何处认出善呢? 如果它是完全合乎自然的。
§118.13"Fateris," inquis, "quod bonum est, secundum naturam esse; haec eius proprietas est.
“你承认,”你说,“是善的东西就合乎自然;这是它的属性。
Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse.
你还承认其他东西确实也合乎自然,但它们不是善。
Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non sint? Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?"
那么,当这些不是善的时候,那个怎么会是善呢? 既然合乎自然这最主要的特征是两者的共同点,它又是如何达到另一种属性的呢?
§118.14Ipsa scilicet magnitudine.
” 当然是通过其自身的大小。
Nec*' hoc novum est, quaedam crescendo mutari.
而且这并不新奇,某些事物会因生长而改变。
Infans fuit; factus est pubes, alia eius proprietas fit.
他曾是婴儿;现在成了青年,他的属性就变得不同了。
Ille enim inrationalis est, hic rationalis.
因为前者是没有理性的,后者是有理性的。
Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.
有些事物通过增长不仅变得更大,而且变得不同。
§118.15"Non fit," inquit, "aliud quod maius fit.
“变得更大的东西,”他说,“并没有变得不同。
Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est.
无论你是用酒装满一个瓶子还是一个大桶,这都没有区别;在这两者中都是酒的属性。
Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
而且少量蜂蜜和大量蜂蜜在味道上也没有区别。
"Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas est; quamvis augeantur, manet.
”你举出了不同性质的例子;因为在那些例子中存在着相同的品质;尽管它们被增加,品质依然保留。
§118.16Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
有些事物被扩大后,仍保持在其自身的类别和自身的属性中。
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit.
而另一些事物在经过多次增长后,最后的添加终于使情况发生转变,给它们印上了一种全新的、不同于以往的状态。
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
单单一块石头便构成了拱门,就是那块将倾斜的两侧卡紧并以自身的介入将其结合在一起的石头。
Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua? Quia non auget, sed implet.
最后的添加,哪怕微不足道,为什么能起到最大的作用? 因为他不是增加,而是填满。
§118.17Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt.
某些事物在发展过程中脱去先前的形状并过渡到新的形状。
Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari.
当心灵长期延伸某物,并因追随其大小而疲惫时,它便开始被称为“无限”。
Quod longe aliud factum est quam fuit, cum magnum videretur, sed finitum.
它变得与它曾显得巨大但有限的时候截然不同了。
Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est.
同样,我们曾设想某物极难被分割;最后随着这种困难的增加,它被发现是“不可分割的”。
Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile.
这样,我们便从那几乎艰难移动的东西,走向了“不动的”。
Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit.
同理,某物曾是合乎自然的;其自身的大小将其转移到了另一种属性中,并使之成为了善。
Vale.
祝好。

词汇与语法注释

  1. 118.9petentium malo — 意为“损害了追求者自身”。名词 malum(恶、害)的单数夺格(或表示不利的与格),整个名词短语表示该行为对追求者所带来的有害结果或伴随状况。
  2. 118.11ex dubio — 意为“从可疑/未定的状态中”。形容词 dubius(不确定、可疑的)的中性单数形式作名词使用。这里指在中立行为被高尚地履行之前,其善恶未定的不确定状态。
  3. 118.16Unus lapis... ille, qui — 指拱门“拱心石”的比喻。关系从句 qui... 修饰指示代词 ille(那块石头),强调了这块结合整体、起决定作用的最后一块石头的关键性。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §118.9-118.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:118.9-118.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。