§118.1Exigis a me frequentiores epistulas.
你要求我写更频繁的信件。
Rationes conferamus; solvendo non eris.
让我们核对账目;你将无力偿还。
Convenerat quidem, ut tua priora essent, tu scriberes, ego rescriberem.
确实,曾有协定:你的信应该在先,你来写信,我来回信。
Sed non ero difficilis; bene credi tibi scio.
但我不会刁难;我知道借钱给你是放心的。
Itaque in anticessum dabo nec faciam, quod Cicero, vir disertissimus, facere Atticum iubet, ut etiam "si rem nullam habebit, quod in buccam venerit, scribat. "
因此,我将提前预付,而不像最雄辩的人西塞罗命令阿提库斯所做的那样,即甚至“如果没有什么事可写,也写下任何涌上嘴边的话”。
§118.2Numquam potest deesse, quod scribam, ut omnia illa, quae Ciceronis implent epistulas, transeam: quis candidatus laboret; quis alienis, quis suis viribus pugnet; quis consulatum fiducia Caesaris, quis Pompei, quis arcae petat; quam durus sit faenerator Caecilius, a quo minoris centesimis propinqui nummum movere non possint.
我绝不会缺乏可写的内容,即便我略过所有那些充满了西塞罗书信的内容:哪个候选人正在苦战;谁凭别人的力量战斗,谁凭自己的力量;谁依靠凯撒、谁依靠庞培、谁依靠自己的钱柜来竞选执政官;高利贷者凯基里乌斯有多么苛刻,他的亲戚们从他那里借钱,利率都不能低于百分之一。
Sua satius est mala quam aliena tractare, se excutere et videre, quam multarum rerum candidatus sit, et non suffragari.
探讨自己的恶,比探讨他人的恶更为有益;剖析自己,看清自己是多少事物的候选人,并且不去投票。
§118.3Hoc est, mi Lucili, egregium, hoc securum ac liberum, nihil petere et tota fortunae comitia transire.
我亲爱的卢西利乌斯,这才是卓越的,这才是安宁和自由的:一无所求,并且越过命运的所有民会。
Quam putas esse iucundum tribubus vocatis, eum candidati in templis suis pendeant et alius nummos pronuntiet, alius per sequestrem agat, alius eorum manus osculis conterat, quibus designatus contingendam manum negaturus est, omnes attoniti vocem praeconis exspectent, stare otiosum et spectare illas nundinas nec ementem quicquam nec vendentem?
你认为这是多么惬意的事啊:当各部落被召集时,候选人们在各自的神殿中焦虑观望,有的人许诺金钱,有的人通过中间人进行交易,有的人用亲吻去磨损那些一旦被选上便不愿再让他们碰一下手的人的手,所有人都在惊惶中等待传令官的声音,而你却无事站立,看着那个市场,既不买也不卖?
§118.4Quanto hic maiore gaudio fruitur, qui non praetoria aut consularia comitia securus intuetur, sed magna illa, in quibus alii honores anniversarios petunt, alii perpetuas potestates, alii bellorum eventus prosperos triumphosque, alii divitias, alii matrimonia ac liberos, alii salutem suam suorumque! Quanti animi res est solum nihil petere, nulli supplicare, et dicere: "Nihil mihi tecum, fortuna.
而那个不仅能安心地注视着法政官或执政官的选举,而且注视着那个伟大的选举的人,该享有多么更大的快乐啊! 在那个选举中,有人追求一年的荣誉,有人追求永久的权力,有人追求战争的凯旋,有人追求财富,有人追求婚姻和子嗣,有人追求自己和家人的安全! 唯独自己一无所求,不向任何人哀求,并且说:“命运啊,我与你毫无干涉。
Non facio mei tibi copiam.
我不让自己听凭你的摆布。
Scio apud te Catones repelli, Vatinios fieri.
我知道在你的治下,加图们被排斥,瓦提尼乌斯们被擢升。
Nihil rogo.
我什么也不求。
"Hoc est privatam facere fortunam.
”这就是开创自己的命运。
§118.5Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
因此,我们可以互相写这些话,并且总是从这源源不断的素材中汲取,环顾这成千上万焦虑不安的人们,他们为了获得某种有害的东西,穿过重重苦难走向罪恶,并追求那些很快就必须逃避、甚至令人厌恶的东西。
§118.6Cui enim adsecuto satis fuit, quod optanti nimium videbatur? Non est, ut existimant homines, avida felicitas, sed pusilla;
因为,对谁来说,一旦得到了,那在祈求时显得过多的东西就会让他满足呢?
itaque neminem satiat.
幸运并不像人们所认为的那样贪婪,而是微不足道的;因此它无法满足任何人。
Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces; ei vero, qui ad illa pervenit, humilia sunt.
你认为那些东西是崇高的,是因为你离它们很远;但对于那个达到它们的人来说,它们却是低下的。
Mentior, nisi adhuc quaerit escendere; istud, quod tu summum putas, gradus est.
如果他不再谋求往上爬,那我就是在说谎;你以为是顶峰的地方,其实只是一级台阶。
§118.7Omnes autem male habet ignorantia veri; tamquam ad bona feruntur decepti rumoribus, deinde mala esse aut inania aut minora quam speraverint, adepti ac multa passi vident.
然而,对真理的无知折磨着所有人;他们被传闻所蒙蔽,仿佛奔向善行一般,随后,在得到了它们并遭受了许多痛苦之后,他们才看到那些东西是恶的、或者是空虚的、或者比他们期望的要小。
Maiorque pars miratur ex intervallo fallentia, et vulgo bona pro magnis sunt.
而大多数人只是在远处惊叹那些具有欺骗性的东西,在大众眼中,好的事物常被等同于伟大的事物。
§118.8Hoc ne nobis quoque eveniat, quaeramus, quid sit bonum, varia eius interpretatio fuit, alius illud aliter expressit.
为了不让我们也遭遇同样的事,让我们来探讨什么是善。 对它的解释各有不同,有人这样表达,有人那样表达。
Quidam ita finiunt: "bonum est quod invitat animos, quod ad se vocat.
有些人定义为:“善就是吸引心灵、把它们召向自己的东西。
"Huic statim opponitur: quid, si invitat quidem, sed in perniciem? Scis, quam multa mala blanda sint.
”对此立刻有人反驳道:如果它确实吸引人,但却是引向毁灭呢? 你知道有多少恶行是具有诱惑力的。
verum et veri simile inter se differunt; ita quod bonum est, vero iungitur; non est enim bonum nisi verum est.
真实的和似真实的彼此不同;因此,善的事物是与真实相连的;因为如果不是真实的,它就不是善。
At quod invitat ad se et adlicefacit, veri simile est; subripit, sollicitat, adtrahit.
而那吸引人并诱惑人的,只是似真实的;它潜入、勾引、拉拢。