Humanitext Reader

小塞内卡 · 致卢基里乌斯道德书简 §119.1-119.7

通过节制欲望达到自足与致富捷径

第 240 段,共 254 段 · 拉丁语

内容简介

塞涅卡指出,最快的致富方法是通过限制欲望来向自己借贷以求自足,并对比了自然所需的最小满足与超出限度的无常财富的虚无。

§119.1Quotiens aliquid inveni, non expecto, donec dicas "in commune.
每当我发现了什么,我不会等你说“见者有份”。
"Ipse mihi dico.
我自己对自己说。
Quid sit, quod invenerim quaeris; sinum laxa, merum lucrum est.
你问我发现了什么;敞开衣兜吧,这是纯粹的利润。
Docebo, quomodo fieri dives celerrime possis.
我将教你如何能最快地致富。
Quam valde cupis audire! nec inmerito; ad maximas te divitias conpendiaria ducam.
你多么渴望听到啊! 这并非毫无道理;我将通过捷径带你走向极大的财富。
Opus erit tamen tibi creditore; ut negotiari possis, aes alienum facias oportet, sed nolo per intercessorem mutueris, nolo proxenetae nomen tuum iactent.
然而你将需要一个债权人;为了能够做生意,你必须借债,但我不想让你通过中间人借贷,也不想让经纪人张扬你的名字。
§119.2Paratum tibi creditorem dabo Catonianum illum, a te mutuum sumes.
我将给你提供那个现成的、卡托式的债权人,你将向自己借贷。
Quantulumcumque est, satis erit, si, quidquid deerit, id a nobis petierimus.
无论这有多么微少,如果我们把所缺的一切都向自己寻求,那就足够了。
Nihil enim, mi Lucili, interest, utrum non desideres an habeas.
因为,我的卢基里乌斯,不渴望与拥有之间没有任何区别。
Summa rei in utroque eadem est: non torqueberis.
两者的核心是相同的:你不会受到折磨。
Nec illud praecipio, ut aliquid naturae neges— contumax est, non potest vinci, suum poscit—sed ut quicquid naturam excedit, scias precarium esse, non necessarium.
我并不是命令你拒绝自然的任何要求——她是顽固的,无法被征服,她索要属于自己的东西——而是要你明白,任何超出自然范围的东西都是靠不住的、非必需的。
§119.3Esurio; edendum est.
我饿了;必须吃东西。
Utrum hic panis sit plebeius an siligineus, ad naturam nihil pertinet; illa ventrem non delectari vult, sed impleri.
这面包是粗俗的还是精制的,对自然来说毫无关系;她不希望肚子被取悦,而是希望被填满。
Sitio; utrum haec aqua sit, quam ex lacu proximo excepero, an ea, quam multa nive clusero, ut rigore refrigeretur alieno, ad naturam nihil pertinet.
我渴了;这水是我从最近的池塘里取来的,还是我把它封在大量的雪中以便通过外来的寒气冷冻的,对自然来说毫无关系。
Illa hoc unum iubet, sitim extingui; utrum sit aureum poculum an crustallinum an murreum an Tiburtinus calix an manus concava, nihil refert.
她只命令这一件事:消除口渴;无论是金杯、水晶杯、萤石杯、蒂布尔式的粗杯,还是凹起的手掌,都没有区别。
§119.4Finem omnium rerum specta, et supervacua dimittes.
看清一切事物的终点,你就会抛弃多余的东西。
Fames me appellat; ad proxima quaeque porrigatur manus; ipsa mihi commendavit quodcumque comprendero.
饥饿在召唤我;手应该伸向最近的任何东西;无论我抓到什么,饥饿本身就已经把它推荐给我了。
§119.5Nihil contemnit esuriens.
饥饿者不轻视任何东西。
Quid sit ergo, quod me delectaverit quaeris? videtur mihi egregie dictum: sapiens divitiarum naturalium est quaesitor acerrimus.
那么你问,是什么让我感到高兴? 我觉得这句话说得极好:“智者是自然财富最热切的寻求者。
"Inani me," ' inquis, "lance muneras.
”你说:“你是在用一个空盘子赠送我礼物。
Quid est istud? Ego iam paraveram fiscos.
那是怎么回事? 我已经准备好了钱袋。
Circumspiciebam, in quod me mare negotiaturus inmitterem, quod publicum agitarem, quas arcesserem merces.
我当时正四处张望,要投身于哪个海域去做生意,承揽什么公共税收,引进什么商品。
Decipere est istud, docere paupertatem, cum divitias promiseris.
你答应了财富却传授贫穷,这是欺骗。
"Ita tu pauperem iudicas, cui nihil deest? "Suo," inquis, "et patientiae suae beneficio, non fortunae.
”对于一个一无所缺的人,你竟判定他是贫穷的吗? 你说:“这是靠他自己以及他的忍耐带来的好处,而不是靠命运。
"Ideo ergo illum non iudicas divitem, quia divitiae eius desinere non possunt? Utrum mavis habere multum an satis?
”那么,难道就是因为他的财富不可能枯竭,你就不判定他是富有的吗? 你更愿意拥有很多,还是拥有足够?
§119.6Qui multum habet, plus cupit; quod est argumentum nondum illum satis habere; qui satis habet, consecutus est, quod numquam diviti contigit, finem.
拥有很多的人渴望更多,这证明他还没有足够;拥有足够的人则达到了那个富人从未获得过的终点。
An has ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus est? Quia propter illas nulli venenum filius, nulli uxor inpegit? Quia in bello tutae sunt? Quia in pace otiosae? Quia nec habere illas periculosum est nec operosum disponere?
难道你认为这些不是财富,只是因为没有人因为它们而被充公财产吗? 因为没有人因为它们而被儿子或妻子下毒吗? 因为它们在战争中是安全的吗? 因为它们在和平中是不受打扰的吗? 因为拥有它们既不危险,管理它们也不费力吗?
§119.7"At parum habet qui tantum non alget, non esurit, non sitit.
“但是,那仅仅不挨冻、不挨饿、不挨渴的人,拥有的太少了。
"Plus Iuppiter non habet.
”朱庇特拥有的也不过如此。
Numquam parum est quod satis est, et numquam multum est quod satis non est.
足够的东西绝不会太少,不够的东西也绝不会很多。
Post Dareum et Indos pauper est Alexander.
在征服了大流士和印度人之后,亚历山大依然是贫穷的。
Mentior? Quaerit, quod suum faciat, scrutatur maria ignota, in oceanum classes novas mittit et ipsa, ut ita dicam, mundi claustra perrumpit.
我说谎了吗? 他在寻找可以占为己有的东西,搜寻未知的海域,向大洋派出新的舰队,甚至可以说,正在突破世界本身的屏障。
Quod naturae satis est, homini non est.
对自然来说足够的东西,对人来说却不够。

词汇与语法注释

  1. 119.1in commune — 发现财物时要求平分的习惯用语(“见者有份”)。塞涅卡表示在对方催促之前,自己乐意主动分享所发现的哲学“收获”。
  2. 119.2a nobis petierimus — 复数形式 `nobis` 在语境中对应前文的 `a te`,指代“我们自己”。意味着依靠自己内心的满足与自制,而不是依赖外部的债权人。
  3. 119.2precarium — 源于法律术语,意为“通过恳求或恩惠获得的、因而是不稳定的、随时可能被收回的东西”。这表明超出自然所需之限度的多余财富是靠不住的,取决于命运的无常。
  4. 119.3rigore refrigeretur alieno — `alieno`(他者的、外来的)指水以外的“外部”事物,即雪(`nive`)的寒气。这是一种修辞表达,用以描绘通过奢侈的手段(用雪)冷冻过的水。
  5. 119.6nulli venenum filius, nulli uxor inpegit — `nulli` 是与格(同时修饰以 `filius` 和 `uxor` 为主语的两个分句)。`inpegit`(`impingo` 的完成式,在此意为“强加、投毒”)置于句末,形成语顺倒置(hyperbaton),强调了因财富而在亲属间引发的弑亲犯罪。

引用这一段

小塞内卡, 致卢基里乌斯道德书简 §119.1-119.7. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:119.1-119.7

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。