§118.9Quidam ita finierunt: "bonum est, quod petitionem sui movet, vel quod impetum animi tendentis ad se movet. "Et huic idem opponitur;
어떤 이들은 이렇게 정의했네. “선이란 그것 자체에 대한 추구를 일으키는 것이거나, 자신에게로 향하는 정신의 충동을 일으키는 것이다.” 그리고 이에 대해서도 동일한 반론이 제기되네.
multa enim impetum animi movent, quae petantur petentium malo.
왜냐하면 구하는 자들의 해가 되도록 구하게 되는 많은 것들이 정신의 충동을 일으키기 때문이네.
Melius illi, qui ita finierunt: "bonum est, quod ad se impetum animi secundum naturam movet et ita demum petendum est, cum coepit esse expetendum," Iam et honestum est;
다음과 같이 정의한 사람들이 더 낫게 정의했네. “선이란 자연에 따라 자신에게로 정신의 충동을 일으키는 것이며, 그것이 강렬히 원해지는 것이 되기 시작할 때에야 비로소 그렇게 추구되어야 마땅한 것이다.” 그것은 이미 도덕적 선이기도 하네.
hoc enim est perfecte petendum.
왜냐하면 이것이야말로 온전히 추구되어야 할 것이기 때문이네.
§118.10Locus ipse me admonet, ut quid intersit inter bonum honestumque dicam.
이 대목 자체가 나로 하여금 선과 도덕적 선 사이에 어떤 차이가 있는지 말하도록 촉구하는구려.
Aliquid inter se mixtum habent et inseparabile: nec potest bonum esse, nisi cui aliquid honesti inest, et honestum utique bonum est.
그것들은 서로 혼합되어 있으며 분리할 수 없는 무언가를 지니고 있네. 즉, 그 안에 도덕적 선의 요소가 들어있지 않다면 선이 될 수 없으며, 도덕적 선은 어쨌든 선이라네.
Quid ergo inter duo interest? Honestum est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
그렇다면 둘 사이에 어떤 차이가 있는가? 도덕적 선은 그것에 의해 행복한 삶이 완성되는 완전한 선이며, 그것과의 접촉을 통해 다른 것들도 선이 된다네.
§118.11Quod dico, talest: sunt quaedam neque bona neque mala, tamquam militia, legatio, iurisdictio.
내가 말하고자 하는 바는 이러하네. 군무, 사절, 사법권 행사처럼 선도 악도 아닌 것들이 있네.
Haec cum honeste administrata sunt, bona esse incipiunt et ex dubio in bonum transeunt.
이것들이 도덕적으로 수행될 때 그것들은 선이 되기 시작하며, 의심스러운 상태에서 선으로 이행한다네.
Bonum societate honesti fit, honestum per se bonum est.
선은 도덕적 선과의 결합을 통해 생겨나며, 도덕적 선은 그 자체로 선이네.
Bonum ex honesto fluit, honestum ex se est.
선은 도덕적 선으로부터 흘러나오지만, 도덕적 선은 자기 자신으로부터 존재하네.
Quod bonum est, malum esse potuit; quod honestum est, nisi bonum esse non potuit.
선인 것은 악이 될 수도 있었지만, 도덕적 선인 것은 선이 아닐 수가 없었네.
§118.12Hanc quidam finitionem reddiderunt: "bonum est, quod secundum naturam est. "Attende, quid dicam: quod bonum, est secundum naturam;
어떤 이들은 이러한 정의를 내놓았네. “선이란 자연에 부합하는 것이다.” 내가 하는 말에 주의를 기울여 보게나.
non protinus quod secundum naturam est, etiam bonum est.
선인 것은 자연에 부합하지만, 자연에 부합하는 것이라고 해서 곧바로 선인 것은 아니라네.
Multa naturae quidem consentiunt, sed tam pusilla sunt, ut non conveniat illis boni nomen.
많은 것들이 과연 자연에 일치하기는 하지만, 너무나 보잘것없어서 그것들에 선이라는 이름을 부여하는 것이 적절치 않다네.
Levia enim sunt, contemnenda.
그것들은 가볍고 경시될 만한 것이기 때문이네.
Nullum est minimum contemnendum bonum;
경시될 만한 극히 작은 선이란 존재하지 않네.
nam quamdiu exiguum est, bonum non est; cum bonum esse coepit, non est exiguum.
왜냐하면 그것이 미소한 동안에는 선이 아니며, 선이 되기 시작할 때에는 더 이상 미소하지 않기 때문이네.
Unde adcognoscitur bonum? Si perfecte secundum naturam est.
그렇다면 선은 어떻게 알아보는가? 만약 그것이 온전히 자연에 부합한다면 그렇다네.
§118.13"Fateris," inquis, "quod bonum est, secundum naturam esse;
“그대는 시인하는구려,” 그대는 말하네. “선인 것이 자연에 부합한다는 점을.
haec eius proprietas est.
이것이 선의 고유한 성질이라고 말이네.
Fateris et alia secundum naturam quidem esse, sed bona non esse.
그대는 또한 다른 것들도 자연에 부합하기는 하지만 선은 아니라는 점도 시인하는구려.
Quomodo ergo illud bonum est, cum haec non sint? Quomodo ad aliam proprietatem' pervenit, cum utrique praecipuum illud commune sit, secundum naturam esse?" §118.14Ipsa scilicet magnitudine.
그렇다면 저것들이 선이 아닐 때 어떻게 이것이 선이 된단 말인가? 양자 모두에게 저 중요한 공통점, 곧 자연에 부합한다는 점이 있음에도 불구하고 어떻게 이것은 다른 고유한 성질에 도달하게 되는가?” 물론 크기 그 자체에 의해서라네.
Nec*' hoc novum est, quaedam crescendo mutari.
그리고 어떤 것들이 자라남으로써 변화한다는 것은 새로운 일이 아니네.
Infans fuit; factus est pubes, alia eius proprietas fit.
갓난아기였던 자가 청년이 되면 그의 고유한 성질은 다른 것이 된다네.
Ille enim inrationalis est, hic rationalis.
왜냐하면 전자는 비이성적이지만 후자는 이성적이기 때문이네.
Quaedam incremento non tantum in maius exeunt, sed in aliud.
어떤 것들은 증가함으로써 단순히 더 크게 자라나는 데 그치지 않고 다른 것이 되기도 하네.
§118.15"Non fit," inquit, "aliud quod maius fit.
“더 커진다고 해서,” 상대는 말하네. “다른 것이 되는 것은 아니외다.
Utrum lagonam an dolium impleas vino, nihil refert; in utroque proprietas vini est.
병에 와인을 채우든 큰 통에 채우든 상관없으며, 둘 모두에 와인의 성질이 있소.
Et exiguum mellis pondus et magnum sapore non differt.
그리고 꿀의 무게가 적든 많든 맛에서는 다르지 않소.” 그대는 서로 다른 종류의 예들을 제시하고 있네.
"Diversa ponis exempla; in istis enim eadem qualitas est; quamvis augeantur, manet.
왜냐하면 그것들에는 동일한 성질이 들어있어서, 비록 늘어난다 하더라도 성질이 유지되기 때문이네.
§118.16Quaedam amplificata in suo genere et in sua proprietate perdurant.
어떤 것들은 확장되어도 자신의 종류와 고유한 성질 속에 머물러 있네.
Quaedam post multa incrementa ultima demum vertit adiectio et novam illis aliamque quam in qua fuerunt, condicionem inprimit.
그러나 다른 어떤 것들은 많은 증가를 거친 후에 결국 마지막 덧붙임이 상황을 반전시켜, 그것들에 이전과는 다른 새로운 상태를 각인시키네.
Unus lapis facit fornicem, ille, qui latera inclinata cuneavit et interventu suo vinxit.
단 한 개의 돌이 아치를 완성하니, 곧 기울어진 양옆을 쐐기처럼 고정하고 스스로 그 사이에 끼어들어 결합하는 저 돌이라네.
Summa adiectio quare plurimum facit vel exigua? Quia non auget, sed implet.
마지막 덧붙임은 비록 미미할지라도 왜 가장 큰 효과를 내는가? 늘리는 것이 아니라 채우는 것이기 때문이네.
§118.17Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt.
어떤 것들은 진행 과정에서 이전의 형태를 벗어던지고 새로운 형태로 이행하네.
Ubi aliquid animus diu protulit et magnitudinem eius sequendo lassatus est, infinitum coepit vocari.
정신이 무언가를 오랫동안 늘려나가다가 그 크기를 좇는 데 지쳐버렸을 때, 그것은 ‘무한’이라고 불리기 시작하네.
Quod longe aliud factum est quam fuit, cum magnum videretur, sed finitum.
그것은 그것이 거대해 보였으나 유한했던 때와는 전혀 다른 것이 되었네.
Eodem modo aliquid difficulter secari cogitavimus; novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est.
같은 방식으로, 우리는 어떤 것이 분할하기 어렵다고 생각했으나, 마침내 이 어려움이 증가함에 따라 그것은 ‘분할 불가능한 것’으로 밝혀졌네.
Sic ab eo, quod vix et aegre movebatur, processimus ad inmobile.
그리하여 우리는 겨우 힘들게 움직이던 것으로부터 움직이지 않는 것으로 나아갔네.
Eadem ratione aliquid secundum naturam fuit; hoc in aliam proprietatem magnitudo sua transtulit et bonum fecit.
동일한 원리로, 어떤 것이 자연에 부합하는 것이었으나, 그 크기가 이것을 다른 성질로 전환시켜 선으로 만들었네.
Vale.
잘 있게나.