§117.9Sed illud libenter quaesierim: cum omnia aut mala sint aut bona aut indifferentia, sapere in quo numero sit? Bonum negant esse, malum utique non est; sequitur ut medium sit.
然而,我想请教一下:既然所有事物要么是恶,要么是善,要么是无所谓的,那么拥有智慧应当属于哪一类呢? 他们否认它是善,而它肯定又不是恶,由此得出结论,它必然是中立的。
Id autem medium atque indifferens vocamus, quod tam malo contingere quam bono possit, tamquam pecunia, forma, nobilitas.
然而,我们把那些既可能发生在恶人身上也可能发生在善人身上的事物称为“中立”且“无所谓的”,比如金钱、美貌、高贵的出身。
Hoc, ut sapiat, contingere nisi bono non potest; ergo indifferens non est.
但是,这个拥有智慧,除了善人之外不可能发生在任何人身上;因此它不是无所谓的。
Atqui ne malum quidem est, quod contingere malo non potest; ergo bonum est.
而且,它也不是恶,因为恶不可能发生在恶人身上(无法成为其专属);因此它是善。
Quod nisi bonus non habet, bonum est.
只有善人才拥有的东西就是善。
Sapere non nisi bonus habet; ergo bonum est.
拥有智慧只有善人才有;因此它是善。
" §117.10Accidens est," inquit, "sapientiae.
“它是智慧的附带属性,”他说道。
"Hoc ergo, quod vocas sapere, utrum facit sapientiam an patitur? Utroque modo corpus est.
那么,这个被你称为拥有智慧的东西,到底是作用于智慧,还是承受智慧的作用? 无论哪种情况,它都是身体。
Nam et quod fit et quod facit, corpus est; si corpus est, bonum est.
因为承受作用之物与施加作用之物都是身体;如果是身体,它就是善。
Unum enim illi deerat, quominus bonum esset, quod incorporale erat.
因为它之前唯独缺少一样东西以至于无法成为善,那就是它是非物质的。
§117.11Peripateticis placet nihil interesse inter sapientiam et sapere, cu in utrolibet eorum et alterum sit.
逍遥学派主张,智慧与拥有智慧之间没有任何区别,因为在这两者中的任何一个里面都存在着另一个。
Numquid enim quemquam existimas sapere nisi qui sapientiam habet? Numquid quemquam, qui sapit, non putas habere sapientiam?
难道你认为除了拥有智慧的人之外,还有谁能是聪明的吗? 难道你认为一个聪明的人会没有智慧吗?
§117.12Dialectici veteres ista distinguunt; ab illis divisio usque ad Stoicos venit.
古代的辩证学者区分了这些;这种划分从他们那里一直传到斯多亚学派。
Qualis sit haec, dicam.
我来告诉你这是怎样的划分。
Aliud est ager, aliud agrum habere, quidni? Cum habere agrum ad habentem, non ad agrum pertineat.
土地是一回事,拥有土地是另一回事,难道不是吗? 因为拥有土地属于拥有者,而不属于土地。
Sic aliud est sapientia, aliud sapere.
因此,智慧是一回事,拥有智慧是另一回事。
Puto concedes duo esse haec, id, quod habetur, et eum, qui habet; habetur sapientia, habet qui sapit.
我想你会承认这两者是不同的:被拥有的东西,以及拥有它的主体;智慧是被拥有的,而拥有它的是聪明的人。
Sapientia est mens perfecta vel ad summum optimumque perducta.
智慧是完美无缺的、或者被带入最高且最善状态的精神。
Ars enim vitae est.
因为它是生活的艺术。
Sapere quid est? Non possum dicere "mens perfecta," sed id quod contingit perfectam mentem habenti; ita alterum est mens bona, alterum quasi habere mentem bonam.
拥有智慧是什么? 我不能说它是“完美无缺的精神”,而是发生在拥有完美精神之主体身上的事;因此,一个是善良的精神,另一个则好比是拥有善良的精神。
§117.13"Sunt," inquit, "naturae corporum, tamquam hic homo est, hic equus.
“存在着身体的本质,”他说道,“比如这个人,这匹马。
Has deinde sequuntur motus animorum enuntiativi corporum.
接下来,紧随其后的是关于身体的、精神的陈述性运动。
Hi habent proprium quiddam et a corporibus seductum, tamquam video Catonem ambulantem.
这些具有某种特有的且与身体分离的性质,比如‘我看见卡托在散步’。
Hoc sensus ostendit, animus credidit.
感官展示了这一点,精神相信了它。
Corpus est, quod video, cui et oculos intendi et animum.
我所看见的、我投射了眼睛和精神的那个东西,是一个身体。
Dico deinde: Cato ambulat.
然后我说:‘卡托在散步’。
Non corpus," inquit, "est, quod nunc loquor, sed enuntiativum quiddam de corpore, quod alii effatum vocant, alii enuntiatum, alii dictum.
‘我现在所说的,’他说道,‘并不是一个身体,而是关于身体的一个陈述性命题,有人称之为陈述(effatum),有人称之为命题(enuntiatum),有人称之为言语(dictum)。
Sic cum dicimus sapientiam, corporale quiddam intellegimus; cum dicimus "sapit," de corpore loquimur.
因此,当我们说‘智慧’时,我们理解的是一个有形体的东西;当我说‘他有智慧’时,我们说的是关于一个身体的事。
Plurimum autem interest, utrum illum dicas an de illo. "
然而,你说那个人,还是说关于那个人的事,这两者有着极大的区别。
§117.14Putemus in praesentia ista duo esse,—nondum enim, quid mihi videatur, pronuntio,—quid prohibet, quominus aliud quidem sit, sed nihilominus bonum? Dicebam paulo ante aliud esse agrum, aliud habere agrum.
” 让我们姑且认为这两者是不同的——因为我还未表明我自己的看法——有什么能阻止它虽然是另一回事,但同样是善呢? 我刚才说过,土地是一回事,拥有土地是另一回事。
Quidni? In alia enim natura est qui habet, in alia quod habetur.
难道不是吗? 因为拥有者属于一种性质,而被拥有的东西属于另一种性质。
Illa terra est, hic homo est.
前者是土地,后者是人。
At in hoc, de quo agitur, eiusdem naturae sunt utraque, et qui habet sapientiam, et ipsa.
但在我们所讨论的这件事情上,两者都属于相同的性质:无论是拥有智慧的人,还是智慧本身。
§117.15Praeterea illic aliud est, quod habetur, alius, qui habet; hic in eodem est et quod habetur et qui habet.
此外,在土地的例子中,被拥有的东西与拥有者是分离的;而在这里,被拥有的东西和拥有者都在同一个主体中。
Ager iure possidetur, sapientia natura.
土地是通过法律被占有的,智慧是通过自然。
Ille abalienari potest et alteri tradi, haec non discedit a domino.
前者可以被割让并转交给他人,后者则不会离开其主人。
Non est itaque quod compares inter se dissimilia.
因此,你没有理由将不相似的事物放在一起比较。
Coeperam dicere posse ista duo esse et tamen utraque bona, tamquam sapientia et sapiens duo sunt et utrumque bonum esse concedis.
我刚才开始说,这两者可以是不同的,但两者都可以是善,正如智慧与智者是两回事,而你承认两者都是善。
Quomodo nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habens sapientiam, sic nihil obstat, quominus et sapientia bonum sit et habere sapientiam, id est sapere.
正如没有什么能阻碍智慧和拥有智慧的人同样是善,也没有什么能阻碍智慧和拥有智慧——即聪慧——同样是善。